IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Dico ergo ad quaestionem, etc. Statuit conclusionem affirmativam, quae est Augustini in lib. De cura pro mortuis habenda cap. 16. et 17. ut infra patebit, et Hugonis de Sacramentis, part. 8. quaest. 11. Supponit eam, aut insinuat Alensis 4. part. quaest. 11. art. 1. alias 44. m. 7. Richardus in 4. dist. 10. art. 2. quaest. 2.
Major ibidem, Gabriel quaest. 2. art. 2. et in can. lect. 46. Marsilius in 4. quaest. 7. art. 3. dub. 2. Occham quaest. 4. Aliacus quaest. 5. art. 2. Alanus lib. 1. de hoc Sacramento cap. 38. Claudius Sanctes rep. 4. de Eucharistia cap. 4. et 7. Bellarminus lib. 3. de Eucharistia cap. 3. et 4. Suarez dist. 48. sect. 4. et fere est communis modernorum Theologorum, praesertim contra haereticos. Unde merito Suarez dicit non solum hanc sententiam esse aptiorem ad impugnandum haereticos, et Catholicam veritatem luendam, sed suo judicio tam necessario, tamque evidenter consequentem ad illam, ut miretur contrariam sententiam gravissimis Theologis potuisse persuaderi.
Suppositis autem rationibus Doctoris, quae clarae sunt, neque indigent speciali explicatione, quibus etiam utuntur passim Doctores in hac materia, subjungam duas rationes; quarum prima est ex principiis Doctoris: secunda ab inconvenienti, quod alias sequeretur ex opposito. Probatur primo, quia nulla est repugnantia a priori aut posteriori fundata in aliquo principio: ergo non excedit divinam potentiam; consequentia est manifesta, quia haec est ad quodcumque possibile. Antecedens probatur, illa repugnantia fundaretur in substantia corporis, aut in quantitate, aut in praesentia locali, quomodocumque illa explicetur, aut ex parte diversorum locorum repugnantium circa idem locatum, sed nihil ex his fundat talem repugnantiam; ergo, etc. Major patet a sufficienti enumeratione. Minor probatur, non ex parte substantiae, quia de facto eadem substantia corporis Christi est in diversis locis secundum praesentiam sacramentalem, ut fides docet, et per diversas conversiones, ergo non repugnat ex hac parte; non ex parte quantitatis, quia haec etiam est in omnibus locis, ubi est substantia corporis Christi sacramentaliter et indivisibiliter, ergo etiam non repugnat ipsi esse in diversis locis simul modo connaturali. Consequentia probatur, quia magis potest idem poni in diversis secundum modum connaturalem essendi, quam modo supernaturali, quia hoc modo majus est miraculum ; ergo cum de facto possit esse in pluribus locis supernaturali modo essendi, de possibili potest esse modo naturali.
Consequentia probatur, extensio quantitatis materialiter sumpta in ordine ad locum, non dependet ab aliquo loco positivo, quia ut sic, est absoluta, et non variatur variato loco, nam quantitas bipedalis manet eadem in diversis locis, ut per se constat ad sensum; ergo quantumcumque varientur loca simul, non variabitur. Patet consequentia, quia nulla est dependentia ejus a loco, quia si sumatur locus fundamentaliter, nihil aliud est quam superficies ambiens et quanta, sed quantum a quanto, quod est ejusdem rationis, qualis est superficies contenti, et loci continentis, non dependet essentialiter, quia sic idem esset prius et posterius, in specie: esset prius inquantum causa dependentiae, seu terminus esset posterius inquantum dependens, quod repugnat, quia quodcumque praedicatum fundaret illam, includitur in utroque, cum sint ejusdem speciei, et daretur circulus dependentiae essentialis inter individua ejusdem speciei.
Si loquamur de loco formali, nihil aliud est quam indistantia vel modus, secundum aliquos, vel certe relatio adveniens; si primum, est negatio, sed haec multiplicari potest respective ad diversas formas in eodem fundamento, ut negatio Petri et Pauli in hoc homine, albedinis et rubedinis in pariete et Angelo: distantia autem ad unum locum determinatum, et distantia ad alterum sunt diversae formae, ergo et negationes earum; ergo sicut distantiae ad diversa possunt esse simul, quia sunt formae disparatae non repugnantes, ita et negationes earum. Patet consequentia a priori, quia nulla est oppositio ad negationem, quae solum est ad formam oppositam ; patet a posteriori, quia sic corpus Christi est indistans pluribus locis simul et sacramentaliter.
Si dicatur autem haec praesentia esse modus, aut relatio, patet esse posterior fundamento, ac proinde multiplicari posse sine multiplicatione fundamenti, sicut de facto idem contingit in praesentia sacramentali ; et sicut indistantia loci ad diversa loca non repugnat, ita etiam neque relationes, aut modus praesentiae, nam supposita priori, haec naturaliter resultat, quia causae ejus priores ponuntur applicatae per indistantiam. Unde data per possibile vel impossibile indistantia locati ad diversa loca simul, resultaret praesentia illa, quidquid sit ex natura extremorum, sicut applicata causa ad diversa passa, potest sequi effectus simul in utriusque, si sint ejusdem dispositionis, suppositis pluribus albis, diversae similitudines ; in uno patre relatio ad di versos filios, sive diversa, sive eadem extensa, ut aliqui volunt, nihil refert quoad praesens, modo salvetur paternitas, ejusque referentia et denominatio formalis ad diversos terminos.
Deinde si dependeret essentialiter locatum a locato quantitativo, non posset poni in vacuo, seu extra locum ; sed hoc falsum est, quia ultimum coelum non ambitur loco, in quo tamen manet sua extensio, et eadem maneret, si Deus aliud caelum, aut aerem ambientem crearet extra ipsum. Item, si dependeret corpus a loco quantitativo, dependeret ab aliquo determinato,
quia omnis dependentia essentialis et immutabilis est ad aliquod determinatum individuum, ut Petri ad suas partes, creaturae ad Deum, loquendo in absolutis.
Accedit, quod hujusmodi dependentia nequeat reduci ad ullum genus causae., quia quantitas non est activa ; ergo non ad genus causae efficientis, ut patet etiam ex sensu, quia non mutatur absolute corpus variata superficie ambiente, ut patet in turre, quae mutat superficiem aeris continentis ex impulsu ventorum, quibus cedit aer. Non est formalis, quia superficies ambiens non spectat ad constitutionem corporis ; ergo ad nullum genus causae reducitur, sed dependentia quae ad causam non reducitur, est mere imaginaria ; ergo, etc.
Ex his patet tertium, nempe hanc repugnantiam non reduci ad praesentiam formalem ; et confirmatur, non magis repugnat, si est relatio, eamdem multiplicari, quam alias relationes (et perinde est, si dicamus esse modum), quia et relationes intrinsecae et extrinsecae variantur, quando alias causae earum per se applicantur diversae, aut subtrahuntur ; ita autem contingit in proposito, quia corpus applicatum loco, natum est habere praesentiam ad ipsum, ergo diversis locis applicatum habebit etiam diversas praesentias, quia non est major ratio, quare unum magis sequatur quam alterum ; vel ergo nullum, vel utrumque simul: primum dici nequit, quia causa naturalis applicata infert effectum suum naturaliter ; inter formas non est repugnantia, ergo etiam neque inter causas et actiones.
Praeterea, idem passum potest recipere a diversis agentibus simul diversas formas, ad quas est in potentia, si iliae non repugnant, verbi gratia, dispositionem ultimam ad animam ab agente particulari, animam a causa prima, vel calorem et albedinem a diversis causis ; eadem etiam causa diversis passis applicata potest simul producere diversos effectus ;corpus est causa loci, quia facit distare latera ejus, ergo simul applicatum diversis locis poterit idem facere, quia non erit penetrabiliter cum altero.
Deinde superficies loci potest divinitus continere duo corpora simul, ut contingit quando Christus exivit clauso Virginis utero, ex sepulchro etiam ingressus est ad Apostolos januis clausis: ergo a fortiori idem corpus plura loca occupare simul.
Confirmatur, quia Angelus est totus in qualibet parte distante sui loci, anima tota in qualibet parte corporis, et Angelus potest esse in partibus discretis sui loci adaequati, et secundum aliquos occupare duo loca simul; sed sicut se habet spirituale ad locum, ita et corporale, saltem divinitus applicatum, ergo non est in proposito major repugnantia quam in primo, supposita applicatione divinitus facta. Ex quibus patet, quod ex natura loci nulla est repugnantia, ut patet in Angelo et anima: patet in praesentia sacramentali in diversis locis, ut supra deductum est.
Confirmatur ultimo, ex quarta ratione Doctoris, quamvis enim neget suppositum. D. Thomae ex quo procedit, tamen ipsam conclusionem admittit; si ergo converteretur panis in substantiam Angeli eo modo quo fit de facto in corpus Christi praesens, Angelus esset sub speciebus totus in toto, et totus in qualibet parte; hic autem est modus essendi connaturalis Angeli, licet supernaturalis esset quantum ad conversionem, et retento primo loco, verbi gratia, in coelo, neque aliter posset esse sub speciebus, quam modo dicto indivisibiliter; ergo corpus potest etiam connaturali modo essendi poni in duobus locis.
Secundo probatur conclusio ab inconvenienti, quia alioquin opposita sententia reddit dubias multas historias et vitas Sanctorum, in quibus Christus Dominus legitur in terris apparuisse Sanctis visibiliter, verbi gratia, Petro, quando Roma fugiens ad portam Latinam apparuit ei Christus, quem interrogavit : Domine, quo vadis? et respondit: Vado iterum crucifigi Romam, ubi Capella hujus rei monumentum extat, et vestigia infixa lapidi.
Respondent adversarii has visiones, vel esse imaginarias, vel certe Angelos apparuisse in persona Christi, non ipsum Christum. Contra, contrarius est sensus Ecclesiae et fidelium celebrantis has visiones, tanquam in persona Christi factas, non alterius, ut et verba demonstrant, quamvis enim in veteri Testamento id contingebat quandoque, ut Angeli tanquam legati Dei missi respondebant in persona Domini, ut in monte Sinai; tamen quia cessaverant figurae et umbrae, non legitur ita contigisse in novo Testamento revelata veritate: unde Arnobius in lib. 1. contra gentes : Unus fuit, ait, ex nobis Christus, qui post mortem et resurrectionem se prompta in luce detexit, qui justissimis viris etiamnum impollutis, ac diligentibus sese, non per varia somnia (alludit ad modum, quo olim Prophetis fiebant visiones), sed per purae simplicitatis speciem apparebat, etc.
Praeterea, alioquin possent multa mysteria sic eludi; at in Apocalypsi, aliter de Angelis, aliter de Domino Angelorum loquitur Joannes, quamvis in spiritu.
Et quidquid sit de reliquis, probatur non posse ita responderi ad singulas visiones. Christus apparuit Paulo in terris post resurrectionem 1. ad Corinth. 15. ubi probat ex apparitionibus, quas Christus fecit, ejus resurrectionem, ut Cephae, post haec undecim Apostolis; item plus quam quingentis fratribus simul; item Jacobo :
Novissime, inquit, tanquam abortivo visus est mihi, etc. ergo visio, quam habuit Paulus, fuit vera et realis Christi in persona propria, non autem Angeli ; alias non recte ex ea probaretur resurrectio Christi, et reliquae visiones, quas commemorat, fuerunt Christi verae in propria persona, et consequenter illa quae facta est Paulo.
Respondeat quidam negando consequentiam, quia etiam Angelus apparens in persona Christi, ut faceret hanc fidem resurrectionis ejus, sufficienter probaret Christum surrexisse. Contra, quia Paulus non recurrit ad argumentum Theologicum fundatum in attestatione Angeli, neque factum illud sufficienter probaret resurrectionem Christi, quia etiam multorum Patrum testimonio apparuit Angelus in persona Christi in veteri Testamento, quod tamen non probabat Christum fuisse tum in natura humana.
Unde et illud Apostoli : Cum introduceret primogenitum in orbem terrae, dixit : Adorent eum omnes Angeli ejus, secundum multos expositores Christus fuit ostensus in natura humana ; Paulus ergo utitur argumento habito per sensum et experientiam multorum fidelium et suiipsius speciatim ; unde nullus Patrum exponit hanc apparitionem tanquam faciam per Angelum, neque ratio ad eam expositionem cogit, neque litterae circumstantia permittit.
Confirmatur ergo veritas, quia Actorum 9. contigit haec visio, dum Paulus pergeret acceptis litteris contra Christianos in Damascum : Contigit, inquit, ut appropinquaret Damasco, subito circumfulsit eum lux de coelo, et cadens in terram, audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequerist qui dixit : Quis es Domine? et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris, etc. Et infra Ananias ad eumdem : Saule frater, Dominus Jesus misit me, qui
apparuit tibi in via qua veniebas, etc. Idem etiam refert ipse Act. cap. 22. ubi etiam agit de alia visione sibi in Spiritu facta, differente tamen modo quam prior, quia dicit eam fuisse in spiritu. Unde de priori locutum fuisse Apostolum ad Corinthios, docent ejus interpretes, Carthusianus. Primasius, Glossa ordinaria, S. Thomas, Origenes contra Celsum lib. 2. Tertullianus lib. contra Praxeam. Ambrosius autem intelligit eam de ea etiam quae in templo contigit ; Sedulius, Petrus Lombardus, Haimo, Hugo Cardinalis.
Lux autem illa dicitur fulsisse ex glorioso Christi corpore, quod videns Paulus prae nimio splendore solutus est ei visus; unde non recte Cajetanus ex caecitate subsequente insinuat Paulum non vidisse Christum; ex serie namque historiae, et collocutione ultro citroque Christi et Pauli, ex verbis Ananiae sequitur contrarium, nempe Christum apparuisse Paulo, non in coelo, sicut Stephano, sed in aere propinquo, ubi vox formari et audiri potuit.
Sed tum Christus fuit etiam in coelo, ut constat ex illo Actorum 3. Quem oportet quidem coelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae loculus est Deus per os Sanctorum suorum a saeculo Prophetarum, etc. id est, usque ad diem judicii ; et constat eum esse a dextris Patris in excelsis, neque deserere eumdem usque ad diem novissimum.
Ex quo confutatur solutio S. Thomae et aliorum asserentium Christum tunc descendisse de coelo relinquendo coelum, nihil enim ad hoc cogit, et videtur contrarium ibidem insinuari. Et insinuat Chrysostomus homil. de conversione S. Pauli, super illa : Ego sum Jesus, quem tu persequeris, etc. et quare, inquit, non dixit : Ego sum Jesus, qui resurrexit: Ego sum Jesus, qui sedet a dextris Dei, sed : Ego sum Jesus, quem tu persequeris,.
etc. ergo supponit Chrysostomus ipsum sedisse etiam a dextris Patris, quando simul apparuit Paulo, neque ad effectum hujus apparitionis deseruisse priorem locum.
Quam sententiam expresse docuit contra Berengarium Adelmarus Brixiensis ex hac Christi apparitione, secundum quam Christus fuit in terra visus a Paulo, manens simul in coelo, sumens inde argumentum, quo probaret Christum simul esse posse in coelo, et in Eucharistia esse. Augustinus lib. de cura pro mortuis habenda, cap. 16. et 17. supponit animas Martyrum divina virtute posse esse in coelo simul, et etiam praesentes iis quibus apparent, et quibus impetrant a Deo beneficia ; unde cap. 16. Alii, inquit, sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtutum, alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt, etc. Unde quamvis dicat, quod incertum sibi sit, quid fiat de facto, an ipsae animae manentes in coelo appareant in propria specie, an Angeli earum, indicat utrumque possibile esse, adducens exempla talium apparitionum. Sed eadem ratio est etiam de corporibus, nam si non repugnat animas esse simul divina virtute in coelo et in terra praesentes iis quibus apparent beneficia largientes, quod naturalem virtutem earum excedit, ita neque repugnat in corpore idem contingere divina virtute.
Non solum antiqui, quos Doctor citat, impugnant praedictam conclusionem, sed etiam moderni, variatis aut extensis eorum principiis, sed et haeretici, ut destruant realem praesentiam, easdem rationes accommodant: ut ergo simul utrisque respondeatur, et rationes prout formantur aut reformantur a modernis, simul solvantur, ne saepius eadem repetenda essent, respondebo breviter ad omnes suo ordine.
Objiciunt haeretici Matth. 28. Jesum quem quaeritis non est hic, surrexit enim, etc. quae illatio non valeret si idem corpus posset esse diversis in locis. Respondet Suarez non esse illationem, sed simplicem assertionem, quia mulieres quaerebant mortuum, Angelus affirmat esse vivum, et surrexisse. Deinde si intelligatur etiam illative, illatio ad potentiam ordinariam et familiarem sermonem modo humano intellectum refertur, qui fundatur in potentia ordinaria, quia bene sequitur, surrexit ; ergo non est hic, supple in sepulchro mortuus.
Objiciunt secundo Patres, qui negant idem corpus esse posse in diversis locis, ut Augustinus epist. 3. et 57. et 20. cap. 11. Anselmus in Monologio, cap. 20. Respondetur eos loqui secundum potentiam naturalem et cursum rerum ipsis propria virtute convenientem, non autem supernaturaliter ; unde Anselmus cap. 21. docet discursum a se factum non concludere, quamvis naturaliter concludat in creaturis, quae locum definitum occupant.
Tertio objiciunt, quod idem corpus nequeat esse modo naturali et quantitativo simul in diversis locis; ergo neque sacramentaliter in uno, quantitative in altero. Antecedens probant testimonio Catholicorum ad hominem. Respondetur eos abuti testimonio Catholicorum, si ex auctoritate agunt, ideo neganda est consequentia, quia Catholici docent id de essentia in duobus locis quantitativa, non autem sacramentali et quantitativa ;antecedens autem falsum est et negandum, si ut principium urgeatur.
Objiciunt quarto alii, quia si idem corpus possit esse simul in diversis locis quantitative, ergo in infinitis ; hoc est falsum, quia esse ubique soli Deo competit, unde Patres ex hoc probant divinitatem Filii et Spiritus sancti. Augustinus lib. 6. contra Maximinum, cap. 21. Fulgentius lib. 2. ad Trasimundum, cap. 17. Ambrosius lib. de Spiritu sancto, cap. 7. Basilius de Spiritu sancto, cap. 12.
Respondetur hanc rationem magis urgere contra praesentiam sacramentalem simul in pluribus locis, quia, quod est in infinitis locis, debet esse in singulis totum, et in partibus totum secundum modum immensitatis, quod magis convenit praesentiae sacramentali, quam quantitativae, quae est partim in parte loci, non tota in qualibet parte.
Respondeo negando sequelam, quantum est ex vi formae, ut bene Doctor responsione ad 1. pro opinione negativa, quia in omnem visionem potest Deus absolute, non tamen respectu omnis susceptivi ; superficies est capax omnis coloris, ergo simul est falsa, a divisis ad conjuncta: corpus est capax omnis situs, ergo simul non valet. Quantum vero ad materiam concedit, et bene, consequentiam, et quantum ad esse ubique, ut respicit universum,quia omnia corpora universi, Deus posset convertere in corpus Christi. Breviter ergo, omissis pluribus redargutionibus, nego sequi immensitatem ex illo exemplo, quia haec ex natura sua est ubique, ita ut id exigat et nequeat non esse ubique, seu in quocumque loco vero, imo etiam secundum aliquos imaginario; corpus autem fit in pluribus, vel fieret per accidens extrinseca virtute agentis, non propria exigenda. Unde si daretur ubique immensitas, ipsi non conveniret, nisi secundum quid et participative, non simpliciter aut per se, sicut creatura quae poneretur ab aeterno, diceretur aeterna participative, non autem per se, sicut Deus. Argumenta Patrum procedunt de facto, quia nihil est ubique, neque per se, neque participative, praeter solum Deum; et fundantur in revelatis contra Arianos probantes divinitatem Verbi, ex eo quod Verbum fuerit ab aeterno.
Objiciunt quinto alii, si idem corpus esset in duobus locis, esset divisum et indivisum, id est, idem et diversum ; ergo, etc. Respondetur idem posse urgeri contra mysterium praesens ; negatur ergo sequela, haberet enim solum diversas praesentias locales, seu diversas relationes posterius advenientes.
Objiciunt sexto, sequeretur quod eadem res esset extra spatium, quod ipsum circumscribit, et non esset, quia circumscriptio dicit negationem circumscripti alibi. Respondetur idem urgere contra praesentiam sacramentalem ; negatur ergo sequela. Ad ejus probationem respondetur, circumscriptionem per accidens dicere illam negationem, quia ad intrinseco tantum dicit, quod sit locus aequalis comprehendens locatum secundum se totum; quod autem idem locatum non sit alibi, est per accidens, nempe quia naturaliter id ipsi non convenit, non quod ipsi repugnat, aut ex loco circumscribenti inferatur simpliciter et absolute.
Objiciunt septimo, quantitas est finita, ergo limitatur ad unum locum ; deinde extensio ad locum supponit extensionem in ordine ad se, ergo duplex in ordine ad locum supponit duplicem in ordine ad se. Respondetur ad primum, verum esse naturaliter tam antecedens quam consequens, non autem spectata Dei omnipotentia. Ad aliud negatur consequentia, quia prius non necessario multiplicatur multiplicato posteriori, qualis est praesentia in ordine ad locum respective ad praesentiam in ordine ad se supponens hanc pro fundamento. Exempla hujus passim occurrunt in aliis, quia eadem virtus immutata potest in plures effectus, etc. Objectio octava, sequeretur quod idem corpus posset bis poni in eodem loco, quod capi nequit. Respondetur negari posse sequelam de eodem modo praesen-.tiae, et secundum eumdem situm, quamvis aliqui, ut Suarez, idem admittant, et sustineri possit etiam in nostra opinione, quia dicimus illam praesentiam produci a solo Deo ; unde sicut idem corpus in eodem loco successive positum habet diversas praesentias formales numero, quia idem numero non redit naturaliter, neque consequenter prior praesentia deperdita redit, sed alia diversa; Deus similiter videtur multiplicare posse simul diversas illas praesentias, quas seipso producere potest.
Licet hoc sustineri possit, et sit conceptibile, quia fundatur in omnipotentia Dei, negari tamen potest probabiliter, quia licet Deus possit praesentiam producere, et statuere corpus in loco, ubi antea non fuit, tamen haec praesentia non abstrahit ab extremis, quia supponit fundamentum et terminum, cum sit relatio a quibus dependet, quamvis in hoc distinguatur ab aliis relationibus, quod possit esse terminus actionis per se primo.
Sicut ergo dependet a fundamento, nempe a corpore, supponit in ipso capacitatem secundum diversum modum essendi in loco ; ejusdem autem corporis ad eumdem locum uniformiter se habentis est unus et idem ordo fundamentalis, neque natus est referri nisi secundum eumdem modum: unde cum secundum unam relationem est adaequate in uno situ relatus, sic non dicit capacitatem ad alteram simul, quia tollitur exigentia et capacitas in fundamento ad aliam in eo casu, sicut multae formae accidentales absolutae, licet multiplicari possint numero successive in eodem subjecto, non tamen simul, quia est status in his secundum exigentiam et capacitatem subjecti, unde aer nequit esse calidus ut octo, neque bis calidus ut sex. Eodem modo relationes, quae non casualiter insunt, sed secundum exigentiam fundamenti, mensuram et modum ejus sequuntur.
Si tamen ponatur secundum diversum situm in eodem loco, vel secundum diversas praesentias, alteram quantam, alteram sacramentalem, nulla est repugnantia, quia variatur fundamentalis modus se habendi ad locum ; vel secundum situm, ut si ponatur sursum et deorsum secundum easdem partes, vel secundum extensionem, ut in secundo casu. Argumentum hoc etiam potest retorqueri, quia eadem difficultas urget de praesentia sacramentali multiplicata in diversis, aut eodem loco.
Objiciunt nono, quod idem corpus nequeat esse in diversis temporibus simul; ergo neque in diversis locis. Haec ratio est haereticorum, sed inutilis, quia si loquamur de tempore extrinseco et universali, falsum est antecedens, quia Dens potest creare aliud primum mobile, et sic idem posset simul esse in diversis temporibus ; nequit autem esse simul in diversis partibus ejusdem temporis, non ex repugnantia subjecti, sed quia repugnat partes ejusdem successivi esse simul ut temporis, quae sunt in fluxu.
Objectio decima, sequeretur idem corpus esse aequale quanto majori et minori, et consequenter aequale et inaequale. Sequela patet, quia ex Philosopho, corpus locatum est aequale loco; ergo si est simul in duobus, est aequale duobus locis, ergo excedit quemlibet. Respondetur, in hac ratione maxime fundari Vasquez, et alios, quia forte nequit torqueri ad hominem, quia non quadrat in mysterium praesens, quia non est commensuratum loco; sed patitur aliam difficultatem, secundum quam retorqueri potest, quia idem locus potest continere duo corpora simul penetrative, sed sicut locatum est aequale loco, ita locus locato; ergo in eo casu esset aequalis locus et inaequalis, quod repugnat. Respondetur ergo omissis pluribus, qua hic dici possent, quod sicut quantitas minor reducta adaequat majorem quantitatem, ita corpus replicatum per unam eamdem suam extensionem adaequat utrumque locum ; ergo erit aequale utrique, secundum replicationem concedo, absolute autem nego.
Ultima ratio est ab inconvenientibus, quia inde sequeretur, quod idem in dir versis locis haberet contradictoria, in uno viveret, in alio mortuus esset ; calefieret in uno, frigefieret in altero ; in uno mereretur, in altero peccaret ; amaret, odio haberet: esset fidelis, infidelis: in gloria, in paena, quae sunt contradictoria. Respondetur in primis argumentum destruere se, quia vel illa habent oppositionem circa idem corpus positum in diversis locis, si non habent, non inducunt inconvenientia, quae finguntur ex oppositione eorum, quia haec tollitur, cum requiratur idem locus sicut idem subjectum ; si autem dicas involvere contradictionem circa idem subjectum respective, etiam ad diversa loca, sequela non valet, quia varietas locorum non tollit vim conditionis eorum circa idem. Torquetur etiam argumentum, quia sequeretur etiam quod viveret in Eucharistia, moreretur in loco naturali, crederet in uno, et amaret, in alio discrederet, et odio haberet, etc. et sic de reliquis. Ad argumentum respondebitur in sequenti sig. cum Doctore.