IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) In ista quaestione. Hic Doctor primo declarat quid sit meritum, et dicit quod meritum est aliquid acceptatum in alio, et tunc meritum formaliter dicit ordinem alicujus actus laudabilis in merente ad receptantem, quod acceptans acceptat, ut retribuat ei pro quo acceptatur, id est, quod proprie meritum dicit ordinem fundatum in aliquo actu laudabili, et terminatum, puta ad Deum, ut acceptantem talem actum, vel ut retribuat ei, qui sic meretur, vel alicui alteri pro quo meretur. Sicut enim disposuit Deus acceptare actum nostrum procedentem a charitate, ut dignum vita aeterna retribuenda illi, qui sic meretur, ut diffuse patuit in primo, dist. 17. ita determinavit acceptare aliquos actus productos a nobis in ordine ad alios, pro quibus meremur, sicut acceptavit passionem Christi, ut sit tanquam meritoria nobis. Sequitur, quia tamen in Deo nihil est acceptandum non acceptum, etc. Vult dicere quod non oportet ponere in definitione meriti, (cum dicit, meritum est aliquid acceptatum) acceptandum, quia omne acceptandum a Deo ab aeterno est actu acceptatum, ut supra patuit in primo, distinct. 17. et clarius patet in distinct. 30. et 45. ubi ostendit Doctor quod omne producibile ab aeterno fuit, volitum, et sic omne acceptabile ab aeterno fuit acceptatum. Sequitur: Deus igitur acceptans bonum factum, puta in actu exteriori, vel bonum velle, puta in actu interiori, alicujus tribuit sibi, si indigeat etc.
(c) Tunc ad propositum. Hic Doctor intendit declarare quomodo Christus meruit nobis bonum velle, sed prius ostendit in quo consistat radix omnis meriti, sicut enim quaerimus, quae sit radix omnis demeriti, ita quaerimus, quae sit radix omnis meriti. Dictum enim est in secundo, dist. 6. quaest. 2. quod radix omnis demeriti in malis
Angelis fuit inordinatus amor amicitiae respectu sui, ita habemus dicere, quod radix omnis meriti consistat in amore amicitiae erga Deum; et sicut ab amore amicitiae immoderato respectu sui procedit omne demeritum, et omne malum. Amor enim concupiscentiae immoderatus semper praesupponit amorem amicitiae immoderatum in ratione; nolle enim inordinatum semper praesupponit aliquod velle inordinatum, et omne velle inordinatum concupiscentiae praesupponit aliquod velle inordinatum amicitiae ; sic omne meritum procedit ab amore amicitiae respectu Dei. Nam omnis actus meritorius, sive sit actus amicitiae, sive concupiscentiae respectu creaturae, necessario praesupponit actum amicitiae ordinatum et meritorium respectu Dei ; non enim absolute mereor, diligendo proximum ex charitate, nisi diligam eum in ordine ad Deum, sive propter Deum, quia charitas primo declinat ad dilectionem Dei in se et propter se, et deinde inclinat ad dilectionem proximi propter Deum, ut infra patebit distinct. 28. hujus. Et sic patet quomodo dilectio proximi meritoria, necessario praesupponit dilectionem Dei in se et propter se meritorium, et sic talis dilectio, quae propriissime dicitur affectio justitiae, est simpliciter radix omnis meriti, et hoc est quod intendit Doctor.
Expono tamen litteram istam. Cum dicit: Dico quod radix omnis meriti consistit (proprie loquendo de merito) in affectione justitiae voluntatis, etc. Hic adverte pro nunc quod affectio commodi potest dupliciter accipi. Uno modo, ut est inclinatio naturalis ad commodum, et talis affectio accipitur pro appetitu naturali voluntatis. Alio modo accipitur pro actu voluntatis liberae, quo ipsa conformiter vult affectioni sive inclinationi naturali, quae semper est ad commodum, ut supra exposui in dist. 6. quaest. 2. secundi. In affectione commodi primo modo nunquam potest esse nec meritum, nec demeritum, cum illa sit immediate a Deo. In secunda autem, etsi possit esse demeritum, tamen nunquam potest esse: nunquam enim voluntas potest mereri praecise sequendo affectionem commodi, sive naturalem inclinationem, ut supra patuit in secundo. Affectio vero justitiae dicitur libertas voluntatis non absolute sumpta, sed pro quanto elicit actum conformiter regulae superiori, a qua totam rectitudinem habet. Sed haec regula potest multipliciter accipi: primo, pro dictamine rationis naturali: secundo, pro dictamine rationis supernaturali. Primo modo tale dictamen, vel est notitiae principii practici per se noti vel conclusionis deductae ex tali principio, quae omnia sumuntur a fine habente rationem objecti, non autem a fine, ut causa finali, ut supra exposui in Prolog. quaest. ultima. Exemplum primi: Cognosco summum bonum, ab ipsa cognitione accipio cognitionem hujus principii: Summum bonum est summe et propter se diligendum, a quo principio possunt sumi plures conclusiones, vel de ipso fine, vel de his quae sunt ad finem, de quibus vide in Prolog. quaest. 1. et tunc voluntas quando elicit actum conformiter tali cognitioni, vel finis, in se, vel principii practici sumpti a tali fine, vel cujuscumque conclusionis sumptae a tali fine, et tunc dicitur agere, vel elicere actum secundum affectionem justitiae, quia ut sic conformiter agit dictamini naturali recto. Secundo modo dictamen supernaturale nihil aliud est,nisi cognitio revelati supernaturaliter, et hoc vel respectu necessariorum vel contingentium. Exemplum primi: Cognitio, qua cognosco Deum trinum et unum super omnia adorandum. Exemplum secundi, ut cum cognosco Christum esse adorandum in altari. Omnis enim cognitio nobis revelata de necessariis ad salutem pertinentibus, dicitur supernaturale dictamen, sive regula ; et similiter cognitio cujuscumque contingentis ad salutem necessarii, dicitur regula supernaturalis, et tunc quando voluntas elicit actum conformiter tali cognitioni, vel habitui supernaturali, semper dicitur agere secundum affectionem justitiae.
Adverte etiam quod affectio justitiae potest dupliciter accipi. Uno modo secundum quod voluntas respicit ultimum finem propter seipsum, id est, quod dicitur affectio justitiae, quando voluntas diligit Deum propter semetipsum amore amicitiae.
Alio modo accipitur, ut est moderativa affectionis commodi, id est, ut elicit actum non conformiter affectioni commodi. Exemplum : Appetitus naturalis voluntatis est ad summum commodum sibi, puta ad summam beatitudinem semper, et in summo, et ut simpliciter est bonum commodi, tunc voluntas moderatur illam affectionem quando vult illam beatitudinem sicut Deo placet, et non praecise, ut commodum sibi ; et sic dicitur moderari affectionem commodi, pro quanto non sequitur affectionem illam, ut exposui in secundo, distinct. 6. quaest. 2. Dicit ergo Doctor quod meritum est principaliter in affectione justitiae, prout respicit) primum ens, sive ultimum finem, volendo illum propter seipsum, et volendo sibi omnes perfectiones intrinsecas propter seipsum. Nam sicut a cognitione ultitimi finis accipiuntur omnia principia practica, et conclusiones tam de fine, quam de his quae sunt ad finem, ita ab amore ultimi finis ordinato accipiuntur omnes amores ordinati respectu omnium, quae sunt ad ultimum finem ; amor enim ordinatus respectu mediorum ad finem est amare illa non propter se, sed in ordine ad ultimum finem, quem propter se amat, et propter quem vult quidquid ordinate et meritorie vult.
Adverte etiam, quod cum Doctor dicit, quod ratio meriti principaliter consistit in affectione justitiae primi entis, debet intelligi de affectione justitiae praesupposita charitate, quae vel inclinet voluntatem ad hujusmodi affectionem, vel partialiter concurrat cum voluntate ad talem affectionem ut patet in primo, distinct. 17. Ex his patere potest ista littera.
Dicit ergo quod in affectione justitiae, videlicet, ut respicit ultimum finem, stat prima ratio meriti, quia primum objectum, circa quod aliquis meretur primo, est ipse Deus, secundum quod affectione justitiae, id est, amore amicitiae vult Deo bonum, ut esse et bene esse, scilicet justum, sapientem, etc. sed voluntas affectione commodi, id est, ut elicit actum conformiter inclinationi naturali respicit proprium bonum, et aliquando inordinate, nisi reguletur et ordinetur affectione justitiae, id est, nisi in eliciendo conformetur dictamini rationis naturali, vel supernaturali, ideo meritum, non consistit primo in affectione justitiae, etc. Et sicut primum demeritum Angelorum fuit inordinatus motus, etc. (Et loquitur hic de demerito Angelorum respectu actuum concupiscendi, et non respetu amoris amicitiae, quo se inordinate dilexerunt, qui amor fuit radix omnis mali et omnis demeriti, ut supra dixi, sed primus actus concupiscendi inordinate fuit simpliciter respectu beatitudinis, ut patet in secundo, distinct. 6. quaest. 2.) ita meritum est ordinatus motus circa Deum, volendo sibi bonum, id est, primus actus concupiscendi meritorius fuit concupiscendo bonum ipsi Deo amans enim Deum propter se ordinate, ordinate etiam concupiscit sibi bonum quod sibi competit, ratio tamen simpliciter primi meriti est in amando Deum in se et propter se, qui amor est simpliciter amor amicitiae.
Ratio vero prima meriti, quae est in actu concupiscendi, est concupiscere Deo bonum, quod sibi convenit, et hoc est, quod dicit Doctor, ita meritum, scilicet quod est in actu concupiscendi, est ordinatus motus circa Deum, id est, ordinatus amor concupiscentiae, quo concupiscit Deo bonum. Sequitur: et post volendo cum debitis circumstantiis sibi conjungi ipsum in se, et in aliis, id est, volendo illud bonum sibi, non tamen absolute, ut mali Angeli voluerunt, sed ut ipso habito magis ipsum diligerent. Sancti enim volunt summum bonum sibi, non ut simpliciter commodum eorum, sed ut ipso habito magis illud in se diligant, ut patet a Doctore in secundo,distinctione 6. quaestione 2. Sunt ergo tres rationes meriti principaliter circa Deum. Prima est, diligere Deum in se, et propter se. Secunda est, concupiscere
Deo bonum sibi conveniens. Tertia est, velle ipsum Deum in se conjungi sibi, et aliis personis gratis Deo non absolute conjungi, sed ut magis eum diligant.
(d) Et ideo omne elicitum affectione commodi, si non ordinetur, etc. Vult dicere quod actus elicitus a voluntate praecise secundum affectionem commodi, (quae affectio commodi primo respicit summam beatitudinem, ut patet a Doctore in 2. dist. 6. quaest. 2.) erit actus demeritorius ; patet, cum sit volitio illius summi boni praecise, ut commodi proprii, et sic est ordinare bonum, quod est propter se volendum ad aliud. Nam primum bonum, et solum illud est propter se amandum ; nisi ergo talis actus concupiscendi moderetur, erit demeritorius ; sed tunc potest moderari, concupiscendo illud bonum commodi, non ut principaliter ibi sistat, sed ut ipso habito magis eum diligat in se, ut supra dixi. Sequitur : Vel si posset esse indifferens, de quo non modo; forte enim potest, secundum quod praevenit affectionem justitiae. Vult dicere quod forte bonum commodi, puta summa beatitudo, potest esse indifferens, ut cum apprehenditur summa beatitudo in se, statim voluntas complacendo appetit illam, et forte in tali appetitu non est aliquod demeritum ; non enim ibi est demeritum, nisi praeveniat affectio justitiae, id est, nisi talis beatitudo prius apprehendatur, non in se absolute, sed ut bonum sic et sic diligibile: et tunc si in illo instanti, quo voluntas potest velle eam affectione justitiae, id est, conformiter illi dictamini recto, si tunc vult eam affectione commodi, tunc ille actus erit demeritorius, quia tunc tenetur eam velle affectione justltiae, cum ut sic, sibi ostendatur a ratione, et sicut volendo eam affectione justitiae actu meretur, ita volendo eam affectione commodi demeretur, quia tunc tenetur velle eam affectione justitiae. Si vero vult eam affectione commodi, non meretur, neque demeretur, si talem affectionem commodi non praevenit affectio justitiae, id est, si eodem tempore, quo vult eam affectione commodi, non ostendat quod sit simpliciter volenda affectione justitiae, quia tunc stante tali ostensione, si velit eam affectione commodi demeretur: non stante vero tali ostensione, volendo eam affectione commodi, nullo modo meretur, cum meritum praecise sit secundum affectionem justitiae.
(e) Sed alii Beati a Christo. Hic Doctor intendit duo: Primum, quod Beati non possunt mereri. Secundum, quomodo Christus potuit mereri. De primo dicit quod Beati non habent aliquem actum meritorium ; et loquitur hic Doctor de actu meritorio, qui nullo modo includitur in actu beatifico, qualis est volitio alicujus incommodi propter Deum: velle enim aliquid contra commodum propter Deum, si est a charitate, est meritorium, et sic quia Beati sunt perfecte conjuncti summo bono, et perfecte habent summum commodum, et nullum simpliciter incommodum sentire possunt, ideo nullum actum meritorium habere possunt. Sed, quia Christus secundum potentiam sensitivam potuit pati multa incommoda, ideo secundum partem sensitivam potuit mereri, volendo multa contra appetitum sensitivum ut esuriem, et sitim pati, et flagellari, et multa alia. Declaro tamen aliqualiter hanc litteram: Sed alii Beati
a Christo, quia secundum totam voluntatem conjuncti sunt ultimo fini, scilicet Deo, affectione justitiae perfectissimae, supple fruendo eo, et habent summum commodum conjunctum sibi, quod appetunt affectione commodi, scilicet conjunctionem summi boni, quod debet intelligi ut supra exposui, scilicet quod non appetunt conjunctionem summi boni sibi praecise, ut sibi sistatur, quia tunc peccarent, sed ut per talem conjunctionem summi boni habitam magis illud in se diligant. Sequitur : Ideo non possunt habere actum oppositum affectioni commodi, etc. Et hoc patet, quia voluntas divina determinavit nunquam concurrere ad aliquid, quod sit oppositum bono commodi Beatorum. Et quod dicit, quod Beati tota voluntate conjuncti sunt, etc. accipit ibi totam voluntatem pro tota portione superiori et inferiori illius. Nam etsi voluntas animae Christi fuerit perfectissime conjuncta Deitati secundum portionem superiorem stricte sumptam, non tamen fuit perfectissime conjuncta secundum portionem inferiorem, nam secundum illam potuit pati ; sed hoc fuit miraculum, quod scilicet beatitudo portionis superioris non redundaverit in portionem inferiorem. Sequitur: Sed Christus secundum aliquid fuit viator, et passibilis secundum partem sensitivam, et circa quae potuit libere velle contra affectionem commodi, quae supple affectio commodi semper est ad conveniens illi, supple naturae, cujus est talis affectio, ideo jejunando, vigilando, Orando, et multis aliis potuit mereri, vel exercendo talia exterius, vel volendo alias interius propter Deum.
(f) Potest dici quod non merentur. Vult enim Deus propter eorum summara felicitatem obligare eos ad multa opera circa nos, quae opera non dicantur meritoria, sed dicantur actus provenientes a plenitudine beatitudinis. Sed Christus potuit mereri, videlicet, vigilando, jejunando, etc. quia illi actus non includuntur in sua beatitudine, et quantum ad illos fuit vere viator, et non comprehensor.
(g) De his dico, quae respiciunt ea quae sunt ad finem ; portio enim inferior proprie sumpta, ut supra patuit dist. 45. et in dist. 24. et respicit temporalia et entia ad finem. Sequitur ibi : Sed quomodo ? Hic intendit Doctor declarare quomodo voluntas animae Christi potuit mereri secundum portionem animae inferiorem ; et dicit quod etsi portio superior (quae tantum respicit aeterna, loquendo de portione superiori stricte sumpta) fuit perfecte conjuncta Deo secundum actum beatificum.