Beda. Postquam dominicam resurrectionem ab Angelo nuntiatam beatus matthaeus asseruit, visionem domini etiam a discipulis impletam refert, dicens undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis iesus: nam pergens dominus ad passionem, ait discipulis: postquam surrexero praecedam vos in Galilaeam. Angelus quoque mulieribus ait: dicite discipulis eius, quia praecedet vos in Galilaeam. Quapropter iussioni magistri obedientia discipulorum obsequitur. Recte autem undecim discipuli ad adorandum pergunt: iam enim unus perierat, qui dominum ac magistrum suum tradiderat.
Hieronymus. Post resurrectionem ergo iesus in Galilaeae monte conspicitur, ibique adoratur; licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem.
Sequitur et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt. Remigius. Hoc autem Lucas evangelista plenius manifestat: refert enim quia cum dominus resurgens a mortuis ipse apparuisset discipulis, ipsi conturbati et exterriti, existimabant se spiritum videre. Rabanus. In monte quidem apparuit eis dominus, ut significaret quoniam corpus, quod de communi generis humani terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia sublevaverat; et ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis voluptatibus ad superna studeant desideria transire. Iesus autem discipulos in Galilaeam praecedit, quia christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium. Sequuntur autem hi qui sunt christi, et suo ordine ad vitam de morte transmigrant, in sua specie divinitatem contemplantes; et huic congruit quod Galilaea revelatio interpretatur. Augustinus de cons. Evang..
Sed considerandum est quomodo corporaliter in Galilaea dominus videri potuerit: quia enim non ipso die quo resurrexit, visus est, manifestum est: nam in ierusalem visus est eo die in initio noctis, ut Lucas et ioannes aptissime consonant; neque etiam in sequentibus octo diebus, post quos dicit ioannes discipulis apparuisse dominum, ubi primo vidit eum thomas, qui eum non viderat die resurrectionis eius: nisi quis dicat non illos undecim qui iam tunc apostoli vocabantur, sed discipulorum illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Sed occurrit aliud quod obsistit; ioannes enim quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare tiberiadis a septem piscantibus visum esse dominum: hoc iam tertio (inquit) manifestavit se iesus discipulis suis; quod intelligendum est ad numerum dierum retulisse, non ad numerum manifestationum. Si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam eum thomas vidisset, ab undecim discipulis quibusque dominum visum, non erit hoc ad mare tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto; ac per hoc cogimur intelligere, post omnia factum esse quod eum in monte Galilaeae discipuli undecim viderunt. Invenimus itaque apud quatuor evangelistas decies commemoratum dominum visum ab hominibus esse post resurrectionem: semel ad monumentum a mulieribus; iterum eisdem egredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in ierusalem, ubi non erat thomas; sexto ubi vidit eum thomas; septimo ad mare tiberiadis; octavo in monte Galilaeae secundum matthaeum; nono, quod dicit marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed elevatum in nube, cum in caelum ascenderet: quod marcus et Lucas commemorant.
Sed non omnia scripta sunt, sicut ioannes fatetur: crebra enim erat eius cum illis conversatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset in caelum.
Remigius. Videntes ergo discipuli dominum cognoverunt, et idcirco dimissis in terram vultibus adorabant; et ideo pius et clemens magister, ut omnem dubietatem auferret a cordibus eorum, accedens ad eos corroboravit in fide; unde sequitur et accedens iesus locutus est eis, dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Hieronymus. Illi autem potestas data est qui Paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui postea resurrexit.
Rabanus. Non enim hoc de coaeterna patri divinitate, sed de assumpta loquitur humanitate, secundum quam minoratus est Paulo minus ab Angelis. Severianus.
Filius quippe dei virginis filio, deus homini, divinitas carni contulit, quod semper ipse cum patre possedit. Hieronymus. In caelo autem et in terra potestas data est, ut qui ante regnabat in caelo, per fidem credentium regnet in terris. Remigius.
Quod ergo Psalmista de resurgente domino dicit: constituisti eum super opera manuum tuarum, hoc nunc dominus dicit data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Et hic sciendum, quia antequam dominus surrexisset a mortuis, noverant Angeli se subiectos homini christo. Volens ergo christus etiam hominibus notum fieri quod data esset sibi omnis potestas in caelo et in terra, praedicatores misit, qui verbum vitae cunctis nationibus praedicarent; unde sequitur euntes ergo docete omnes gentes. Beda.
Qui enim ante passionem suam dixerat: in viam gentium ne abieritis, surgens a mortuis dicit: ite, docete omnes gentes. Quapropter confundantur Iudaei, qui dicunt christum tantummodo ad suam salutem esse venturum; erubescant et donatistae, qui localiter christum concludere cupientes, dixerunt eum tantummodo in Africa esse, non in aliis regionibus.
Hieronymus. Primum ergo docent omnes gentes, deinde doctas intingunt in aqua: non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem.
Baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti: ut quorum est una divinitas, sit una largitio, nomenque trinitatis unus deus. Severianus. Omnes ergo gentes potestas una eademque recreat ad salutem, quas creavit ad vitam.
Didymus de spiritu sancto. Licet autem quis possit existere saxei, ut ita dicam, cordis et penitus mentis alienae, qui ita baptizare conetur ut unum de praedictis nominibus praetermittat, videlicet contrarius christo legislatori; tamen sine perfectione baptizabit, immo penitus a peccatis liberare non poterit quos a se existimaverit baptizatos. Ex his autem colligitur quam indivisa sit substantia trinitatis, et patrem vere filii esse patrem, et filium vere patris filium, et spiritum sanctum vere patris et dei filii esse spiritum, et insuper sapientiae et veritatis, idest filii dei. Haec est salus credentium, et dispensatio ecclesiasticae disciplinae in hac trinitate perficitur. Hilarius in Matth.. Quid enim in hoc sacramento salutis humanae non continetur? plena sunt omnia, ut a pleno et perfecto prolata. Habet enim naturae suae nomen in patre, sed pater tantum est: non enim humano modo habet aliunde quod pater est: ipse ingenitus, aeternus, habens in se semper ut semper sit soli filio notus. Filius autem est progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloriae gloria, imago invisibilis dei, forma patris ingeniti. Spiritus autem sanctus non potest a confessione patris et filii separari. Et quidem ubique non deest hoc expectationis nostrae solatium. Hic in donorum operationibus futurae spei pignus est, hic mentium lumen, hic splendor animorum est. Haec igitur licet mutare non possint haeretici, afferunt tamen humana commenta: ut Sabellius patrem ex quo tendat in filium, idque nominibus potius confitendum putat esse quam rebus, cum ipsis filium proponat et patrem; ut ebion, omne initium ex maria concedens, non ex deo hominem, sed ex homine deum proferat; ut Ariani, qui ex nihilo atque ex tempore formam et sapientiam et virtutem dei procedunt.
Quid autem mirum est ut de spiritu sancto diversa sentiant, qui in filio largitore eius tam temerarii sunt auctores? Hieronymus. Consideratur autem hic ordo praecipuus. Iussit apostolos, ut primum docerent universas gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent; unde sequitur docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Rabanus.
Quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est.
Chrysostomus in Matth..
Quia vero eis magna iniunxerat, erigens eorum sensus, dicit et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi; quasi dicat: ne dicatis difficile esse iniunctum negotium, ego sum vobiscum, qui omnia facio levia. Non autem cum illis solum dixit se futurum esse, sed et cum omnibus qui post illos credunt: non enim usque ad consummationem saeculi apostoli mansuri erant; sed sicut uni corpori fidelibus loquitur. Rabanus.
Ex hoc autem intelligitur quod usque ad finem saeculi non sunt defuturi in mundo qui divina mansione et inhabitatione sunt digni. Chrysostomus in Matth.. Rememorat autem eis et consummationem, ut eos magis attrahat, et ne praesentia solum inspiciant, sed et futura bona, et sine fine mansura; quasi dicat: tristitia quam sustinebitis, simul cum praesenti vita consumetur, et totum saeculum in consummationem deveniet; bona autem quibus potiemini, sunt in aeternum permansura.
Beda. Quaeritur autem quare hic dicat ecce ego vobiscum sum, cum alibi dixisse legatur: vado ad eum qui me misit. Sed alia sunt quae humanitati ascribuntur, et alia quae divinitati.
Ivit ad patrem per humanitatem, manet autem cum discipulis in forma qua est patri aequalis.
Quod autem dicit usque ad consummationem saeculi, finitum pro infinito ponitur: nam qui in praesenti saeculo manet cum electis, eos protegendo, ipse post finem cum eis manebit, eos remunerando.
Hieronymus. Qui ergo usque ad consummationem saeculi cum discipulis se esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se nunquam a credentibus recessurum. Leo Papa in serm. De passione.
Qui enim ascendit in caelos, non deserit adoptatos, et ipse deorsum confortat ad patientiam qui sursum invitat ad gloriam; cuius gloriae participes nos faciat ipse christus rex gloriae, qui est deus benedictus in saecula. Amen.