Secundo, cum subdit, quae, assignat triplex illorum peccatum: et praecipue oris: quod ex tribus aggravatur: scilicet ex persona contra quam dicitur, ex eo quod dicitur, et ex radice ejus quod dicitur. Quantum ad primum dicit, adversus justum, quod pejus quam si contra peccatorem; quasi dicat: illa obmutescent quae modo loquuntur, de eo quod dicunt, quia injustitiam dicunt et falsa: Ps. 35: verba oris ejus iniquitas et dolus. Ex radice vero, quia aliquid aliquando dicitur contra virum justum ex ignorantia et deceptione; sed si ex prava radice procedit, tunc est malum. Et haec prava radix est duplex: scilicet superbia et abusio: Prov. 2: ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia.
Item abutuntur bonis sibi datis; quia data sunt eis ut humilientur, et ipsi inde extolluntur.
Hieronymus habet, et despectu, quia stulte alios contemnunt. Et haec est abusio, quia non utitur justo ut debet contemnendo ipsum.