CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Scoti, non dari objectum primum intellectus dicibile in quid de omni intelligibili, ens tamen esse objectum primum (supposita ejus univocatione de qua quaest, 1.) primitate communitatis et virtualitatis, quia omne intelligibile includit ens essentialiter, vel includitur essentialiter, aut virtualiter, in aliquo includente ens quidditative ; decem genera et Deus includunt ens quidditative ; differentiae ultimae includun--tur quidditative in aliquibus contentis in genere, passiones entis virtualiter in ipso et in inferioribus ejus. Declarat univocationem entis ad Deum et contenta in genere, ostendens non esse univocum in quid ad differentias ultimas et passiones suas.
Quantum ad secundum (a) articulum principalem, dico, quod ex istis quatuor rationibus sequitur, cum nihil possit esse communius ente, et ens non possit esse commune univocum dictum in quid de omnibus per se intelligibilibus , quia non de differentiis ultimis,nec de passionibus suis, sequitur quod nihil est primum objectum intellectus nostri propter communitatem in quid ipsius ad omne per se intelligibile, et tamen hoc non obstante, dico quod ens est primum objectum intellectus nostri, quia in ipso concurrit duplex primitas, scilicet communitatis , et virtualitatis ; nam omne per se intelligibile, aut includit essentialiter rationem entis, vel continetur virtualiter, vel essentialiter in includente essentialiter rationem entis. Omnia enim genera et species, et individua, et omnes partes essentiales generum et ens increatum includunt ens quidditative. Omnes differentiae ultimae includuntur in aliquibus istorum essentialiter vel quidditative. Omnes passiones entis includuntur in ente, et in suis inferioribus virtualiter: igitur illa, quibus ens non est univocum in quid, includuntur in illis quibus ens est sic univocum. Et ita patet, quod ens habet primitatem communitatis ad prima intelligibilia, hoc est, ad conceptus quidditativos generum, specierum, individuorum et partium essentialium omnium istorum et entis increati, et habet primitatem virtualitatis ad intelligibilia inclusa in primis intelligibilibus, hoc est, ad conceptus qualincativos differentiarum ultimarum et passionum propriarum.
Quod autem suppositi (b), communitatem entis in quid ad omnes conceptus quidditativos praedictos, hoc probatur de omnibus illis, duabus rationibus positis in secunda quaestione hujus distinctionis, ad probandum communitatem entis ad ens creatum et ens increatum, quod ut pateat, pertracto eas aliqualiter.
Primam sic, de quocumque enim praedictorum conceptuum quidditativorum, contingit intellectum certum esse, ipsum esse ens, dubitando de differentiis contrahentibus ens ad talem conceptum, utrum sit tale ens vel non, et ita conceptus entis, ut convenit illi conceptui, est alius ab illis conceptibus inferioribus, de quibus intellectus est dubius et inclusus in utroque inferiori conceptu, nam differentiae illae contrahentes praesupponunt eumdem conceptum entis communem quem contrahunt.
Secundam rationem pertracto sic, sicut est argutum, quod Deus non est a nobis cognoscibilis naturaliter, nisi ens sit univocum creato et increato, ita potest argui de substantia et accidente: cum enim substantia non immutet immediate intellectum nostrum ad aliquam intellectionem sui, sed tantum accidens sensibile, sequitur, quod nullum conceptum quidditativum habere poterimus de ea nisi sit aliquis talis, qui possit abstrahi a conceptu accidentis: sed nullus talis quidditativus,abstrahibilis est a conceptu accidentis nisi conceptus entis, ergo, etc. Hoc autem (c), quod suppositum est in ratione ista de substantia, quod non immutat intellectum nostrum immediate ad actum circa se, probatur sic: quia quidquid praesentia sua immutat intellectum, absentia illius potest naturaliter cognosci ab intellectu, quando non immutatur, sicut apparet secundo de anima, quod visus est tenebrae perceptivus, quando scilicet lux non est praesens, et ideo tunc visus non immutatur a substantia ; igitur sit intellectus naturaliter immutatur a substantia immediate ad actum circa ipsam, sequeretur quod quando substantia non esset praesens, posset naturaliter cognosci non esse praesens, et ita naturaliter posset cognosci in hostia altaris consecrata non esse substantiam panis, quod est manifeste falsum. Nullus igitur conceptus quidditativus habetur naturaliter de substantia immediate causatus a substantia, sed tantum causatus vel abstractus primo de accidente, et illud non est nisi conceptus entis.
Respondeo, probatio improbat cognitionem substantiae inluitivam, quia de illa est major vera, non de abstractiva, quae non deficit propter absentiam realem objecti; nec igitur absentia percipitur.
Item, quod accipitur de sensu, dubium est quomodo sensus, cum non retineat speciem in absentia objecti, nec recipiat speciem tenebrae, poterit tenebram cognoscere. Contra primum, cognitio abstractiva necessario praesupponit aliquando habere realem praesentiam illius a quo ipsa derelinquitur, vel speciem quae est ejus principium ;qui lanium vidit Eucharistiam, numquam realem praesentiam objecti causa livi immediate intelleclionis abstractivae habuit, alius qui vidit alium panem, habuit ;igitur primus non habebit cognitionem abslractivam panis, secundus habebit ;quod statim contra experientiam est, quia uterque potest similem actum intelligendi panem experiri in se. Si proterve negetur, esto ille primus postea viditalium panem, igitur poterit postea in cognitionem abstractivam panis, in quam prius non potuit; oppositum experitur iste in se, similiter enim se habet nunc ut prius.
Item, qui potest objectum absens cognoscere abstractive, potest illud praesens in existentia eo jnjscere inluilive ;igitur si substantia cognoscitur abstractive, igitur praesens intuitive, et tunc absentia.
Ad instantiam de sensu die, tenebra cognoscitur arguitive non a visu, sed sic a potentia arguente, oculus respicit et non est caseus, nec tamen videt ;igitur tenebra est. Patet, aliqua trium praemissarum praetermissa, non sequitur conclusio, nulla trium propositionum est nota visui, ut cognoscenti ipsam vel conjunctionem vel divisionem extremorum, quia nec tertia de qua plus videtur, quia non cognoscit actum suum quando inest, nec privationem quando actus non inest, exponitur Aristoteles. Visus est tenebrae perceptivus, quia privatio sui objecti est causa non immutationis visus, et sic
percipitur tenebra, non a visu, sed ab aliqua potentia utente privatione actus in visu pro praesentia scilicet tmebrae. Per idem (d) concluditur etiam propositum de partibus essentialibus ipsius substantiae. Si enim materia non immutat intellectum ad actum circa ipsam, nec forma substantialis, quaero quis conceptui? simplex in intellectu habetur de materia vel forma? Si dicas, quod aliquis conceptus relativus, puta partis vel conceptus per accidens, puta alicujus proprietatis materiae vel formae, quaero quis est conceptus quidditativs, cui iste per accidens vel relativus attribuitur? et si nullus quidditativus habetur, nihil erit, cui attribuetur iste conceptus per accidens, nullus autem quidditativus potest haberi nisi impressus vel abstractus ab illo quod movet intellectum, puta ab accidente, et ille erit conceptus entis: et ita nihil cognosceretur de partibus essentialibus substantiae,nisi ens sit commune univocum eis et accidentibus.
Istae rationes (e) non concludunt univocationem entis in quid ad differentias ultimas et passiones. De prima ostenditur, quilibet talis conceptus est simpliciter simplex, et ideo non potest secundum aliquid concipi, et secundum aliquid ignorari, sicut patet per Philosophum 9. Metaphysic. in fine, de conceptibus simpliciter simplicibus, quod non est circa eos deceptio, sicut est circa quidditatem complexorum: quod non est intelligendum quasi intellectus simplex formaliter decipiatur circa intellectionem quidditatis, quia in intellectione simplici non est verum vel falsum, sed circa quidditatem compositam potest intellectus simplex virtualiter decipi. Si enim ista ratio est in se falsa, tunc includeret virtualiter propositionem falsam: quod autem est simpliciter simplex, non includit virtualiter nec formaliter propositionem falsam, et ideo circa ipsum non est deceptio. Vel enim totaliter attingitur vel non attingitur, et tunc totaliter ignoratur. De nullo igitur simpliciter simplici conceptu potest esse certitudo secundum aliquid ejus, et dubitatio secundum aliud.
Per hoc etiam patet ad secundam rationem supra positam, quia tale simpliciter simplex, ignotum est omnino,nisi secundum se totum concipiatur.
Tertio etiam modo (f) potest responderi ad primam rationem, quod ille conceptus de quo est certitudo, est alius ab illis de quibus est dubium, et si ille conceptus certus salvatur in alterutro illorum dubiorum, vere est univocus, ut cum alterutro illorum concipitur: sed non oportet, quod insit utrique illorum in quid, sed vel sic, vel est univocus eis, ut determinabilis ad determinantes, vel ut denominabilis ad denominantes. Unde breviter, ens est univocum omnibus, sed conceptibus non simpliciter simplicibus est univocum in quid dictum de eis, sed simpliciter simplicibus est univocus, ut determinabilis vel ut denominabilis, non autem ut dictum est de eis in quid, quia hoc includit contradictionem.
Ex his apparet quomodo in ente concurrat duplex primitas, scilicet primitas communitatis in quid, ad omnes conceptus non simpliciter simplices, et primitas virtualitatis in se vel in suis inferioribus, ad omnes conceptus in se simpliciter simplices. Et quod illa duplex primitas concurrens sufficiat ad hoc, quod ipsum sit primum objectum intellectus, licet neutram habeat praecise ad omnia per se intelligibilia : hoc declaro per exemplum, quia si visus esset per se cognoscitivus omnis coloris et omnium passionum et differentiarum coloris in communi et omnium specierum et individuorum, et tamen color non includeretur quidditative in differentiis et passionibus coloris, adhuc visus haberet idem objectum primum quod modo habet, quia discurrendo per omnia nihil aliud esset sibi adaequatum, igitur tunc non includeret primum objectum in omnibus per se objectis quidditative. Sed quodlibet per se objectum,vel includeret ipsum essentialiter, vel includeretur in aliquo essentialiter, vel virtualiter includente ipsum, et ita in ipso concurret duplex primitas, scilicet communitatis ex parte sui, et primitas virtutis in se vel in suis inferioribus, et ista duplex primitas sufficiet ad rationem primi objecti talis potentiae.