IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Pro solutione argumentorum oppositae sententiae, ponit Doctor tres propositiones. Prima, quae sunt priora ubi, non variantur variato ubi, secus si sunt simul vel posteriora. Secunda, quoad passionem, ad formam absolutam perinde est corpus esse in uno vel in pluribus locis, ut patiatur. Tertia, corpus est activum in diversa sibi applicata in diversis ubi, sicut et in uno ubi. Ex his responderi potest ad argumenta pro sententia D. Thom. quod late praestat Doctor.
Et (a) pro istis solvendis pono tres propositiones, quarum prima est : Quaecumque sunt priora essentialiter ipso ubi, uniformiter insunt corpori, quamvis habenti diversa ubi, nec variabuntur variato ipso ubi ; quae vero posterius vel simul natura, variabuntur secundum varietatem ipsius ubi. Hoc patet, quia prius essentialiter non variatur propter variationem posterioris, sed posterius bene variatur ad varietatem prioris, quae etiam sunt simul natura cum aliquo, variantur cum illo.
Secunda propositio est i Sicut passum existens in uno ubi reciperet formam a duobus agentibus sibi ibidem approximatis, sic ipsum in duobuslocis existens patietur ab eisdem sibi in illis duobus ubi approximatis, et hoc intelligo -de passione, quae est ad formam absolutam. Hoc patet. quia ad hoc quod patiens patiatur ab agente recipiendo istam formam, non oportet nisi quod sit in potentia passiva, et agens habeat formam activam: et sint debite approximata, sive in hoc ubi, sive in illo sit approximatio, nihil differt quantum ad actionem, quae est ad formam absolutam sed passo posito in duobus ubi ipsum habet eamdem potentiam passivam ad formam absolutam, et activum habet eamdem potentiam activam, et eodem modo potest approximari sibi, ut est in isto ubi, sicut in alio;ergo eodem modo patietur, quantum ad omnem formam absolutam a quocumque activo sibi approximato, sive in isto ubi, sive in alio, sicut si tantum esset in uno ubi, et esset agens sibi approximatur.
Addidi autem secundum formam absolutam, quia non oportet quod eadem patiatur,loquendo de respectivis, quae sunt simul natura cum ubi, vel posteriora, quia illa possunt variari, sicut et ubi, ex prima propositione. Verumtamen ibi etiam posset concedi ista secunda propositio, ut patebit respondendo ad instantias in speciali.
Tertia propositio est: Sicut corpus in uno ubi existens se haberet in ratione activi ad diversa sibi approximata in illo ubi, sic ipsum ut existens in duobus ubi, se habet ad eadem sibi in illis ubi, approximata: hoc patet ex probatione praecedentis.
Ex his ad rationes Doctorum adductas pro opinione negativa. Ad primam dico, quod prima propositio posset ita intelligi, quod esset neganda. Absolute enim potest Deus in omnem visionem, et secundum omnem modum visionis, non tamen in quocumque oculo potest causare quamcumque, quia non quilibet oculus est susceptivus. Sed esto, quod loquatur de quacumque forma, ad quam aequaliter se habet potentia agentis de se, et potentia acceptivi, quod per istam potentiam aeque posset quaelibet causari in susceptivo, tunc vera est propositio, quia tam ex ratione activi quam passivi esset aequalis possibilitas.
Sed non adhuc sequitur de qualibet divisim, et de omnibus simul, quia ex parte Dei, et susceptivi activi et passivi, superficies est aeque possibilis ad omnem colorem, non tamen ad omnem simul. Et tunc oporteret ostendere, quod corpus ex parte sui est aeque susceptivum omnium ubi et duorum: quod negatur ab adversario. Tamen ad rem concedo, quod ex parte Dei activi, et corporis ut susceptivi, aequalis est possibilitas in corpore ad duo ubi, quae sunt simpliciter distincta, et ad quodcumque, et tunc ad omnia.
Et cum dicitur, per nullam virtutem potest unum corpus habere omnia ubi, nec esse ubique, falsum est, et probo, quia ipsi concedunt, quod corpus Christi posset ubique esse sacramentaliter; posset enim Deus quodcumque corpus universi convertere in corpus Christi, sicut panem: et ego dico, quod non est major limitatio ad esse alicubi localiter quam sacramentaliter, comparando ad potentiam Dei.
Quidquid enim potest fieri per causam secundam activam, potest Deus facere immediate; ipsum autem Sacramentum velans corpus Christi, non est causa corpori essendi hic, nisi sicut causa effectiva secunda, quia non tanquam causa formalis, ut probatum est.
Et ad probationem, cum dicitur quod esse ubique est proprium Dei, dico quod Deus ex sua immensitate necessario est ubique, quia nullum potest esse ubi, in quo non sit secundum potentiam, praesens tiam et essentiam, et sic impossibile est aliud a Deo esse ubique. Sed non est inconveniens aliquid aliud a Deo per ejus potentiam esse in quocumque ubi, nec per hoc debet dici proprie esse ubique sicut Deus, quia non est immensum.
Ad illud argumentum, quod includit multa de illis repugnantibus, patet ex tribus propositionibus: applico tamen sic: Esto quod huic corpori in isto loco approximatur unum agens, scilicet ignis, et in loco eodem aliud agens, scilicet aqua;dico quod aut sunt aequalis virtutis in agendo, aut unum vincit alterum. Si sunt aequalis virtutis, sicut approximata isti corpori habenti unum ubi ; alterum vel utrumque impediret alterum, ita quod neutrum ageret, vel agerent ad quemdam effectum medium, in quo passum nec perfecte assimilaretur uni, nec alteri; sic eodem modo dico nunc, quando sunt approximata eidem corpori in diversis locis. Si autem virtus alterius vincat, vel simpliciter assimilet sibi passum, vel magis quam alterum, et eodem modo dico, si sint in diversis locis, quia non est major difficultas hic, quam si ignis et aqua ponerentur simul, quod tamen non negatur posse fieri a Deo, et idem corpus approximatum igni et aquae habentibus idem ubi. Quod enim oporteret ibi dicere ad vitandum contraria in passo, hoc facilius, vel aeque facile vitare potest quicumque in proposito.
De fame et saturitate, dico quod fames est appetitus calidi et sicci: iste autem appetitus vel est naturalis vel voluntarius: sive ergo sic, sive sic, dicit aliquid absolutum: illud ergo non variatur propter varietatem tibi, ex prima propositione, et per consequens si hic satiaretur, et cessaret appetitus cibi, cessaret etiam in eodem alibi, licet non ex cibo sumpto ibi, sicut statim dicetur de morte.
Si autem dicas saturitatem esse repletionem corporalem stomachi, tunc esset dubium, cum non recipiat hoc ut hic, utrum ut hic esset repletus isto modo: et dico quod non, sicut nec corpus Christi, ut in pyxide fuisset vulneratum, quia ista repletio non dicit nisi praesentiam alimenti contenti a continente, scilicet stomacho vel ventre ; et sicut possibile est, quod continentia istud corpus hic et ibi, sint alia, ita possibile est, quod continentia activa istius corporis.hic sit alia continentia ejus in alio ubi, quia hic nihil absolutum dicit, sed respectum extrinsecum.
De tertio, scilicet sanitate et infirmitate, temperie et intemperie, dico quod vel intemperies aeris expellit temperiem in comparatione ad corpus animalis, in quod agit aer temperatus vel intemperatus ; et tunc breviter erit tale, quale natum esset causare agens vincens, licet forte ageret illud remissius propter actionem contrarii impedientis et resistentis. Si autem sint aequalia in agendo, passum tunc alterabitur in media propotione, eodem modo, sicut sir diceres, quod sana aura et infirma simul essent; quod concedis Deum p sse, et idem corpus esset appro^ ximam tuisti aurae, et illi simul.
Quartum, quod est de morte et vita, faciliter solvitur, quia utrumque istorum est aliquid absolutum privativum vel positivum, et per consequens non variatur propter variationem ubi, secundum primam propositionem: si ergo moritur hic, moritur et ibi: sed tamen non sequitur, vulneratur hic, ergo vulneratur ibi, quia vulneratio dicit divisionem continui, ut hic ab aliquo hic dividente: sed tamen est verum, si hic habet vulnus, quod et alibi habet, quia sic est discontinuatio partium, quae si ibi est in hoc corpore, et alibi in eodem.
Ad tertium principale hujus Doctoris, dico quod non oportet locatum commensurari dimensionibus loci secundum unum et multa, ita quod ad multitudinem dimensionum loci sequatur multitudo dimensionum locati, sicut nec ad pluriflcationem posterioris sequitur multitudo prioris, maxime de respectu extrinseco et fundamento, sicut tactum est in arguendo contra primam opinionem.
Ad rationem primam alterius Doctoris, dico quod termini unius possunt intelligi simul esse cum terminis alterius, vel simultate praecisa et adaequata, vel nec praecisa nec adaequata. Si primo modo intelligatur de simultate, dico quod major est vera, et minor falsa. Si autem intelligatur de simultate secundo modo, scilicet non adaequata, tunc major est falsa, quia non oportet illud quod est extra terminos unius, esse extra terminos alterius, quia universaliter si unum excedit aliud, non oportet quod illud quod est simul excedenti, sit simul excesso, verbi gratia, si anima secundum terminos suos quidditativos (terminum enim quantitativum non habet) sit simul cum terminis digiti, non propter hoc sequitur, quod quidquid est extra terminos digiti, sit extra terminos animae.
Ad illud de Angelo, dico quod concludit oppositum, sicut ostensum est in quarta ratione contra opinionem. Potest enim Angelus suo modo, scilicet definitive, esse in pluribus locis, scilicet per potentiam divinam.
Ad aliud alterius Doctoris, dico quod illud simile non tenet, quia natura una est ratio formalis essendi in una specie: sed dimensio non est ratio formalis proxima essendi in loco, sed tantum ratio fundamentalis. Illa tamen potest esse una, licet respectus sint diversi, sicut albedo potest esse una, licet similitudines diversae sint; sed non nisi per unam similitudinem constituitur formaliter in specie similis. Si autem species similis non possit plurificari in eodem, nec similitudo.
Ad aliud alterius Doctoris, dico quod si remanet in eodem ubi, in quo prius erat, potest acquirere novum ubi unica mutatione, et duabus mutationibus. Et si quaeras, illae mutationes, aut sunt ejusdem speciei, aut non ? Detur unum vel alterum, non curo.
Et cum arguis, duae mutationes ejusdem speciei non sunt simul in eodem, dico quod non est incompossibilitas mutationum, nisi ex incompossibilitate terminorum vel formarum secundum quas sunt. Primo ergo oporteret probare incompossibilitatem duorum ubi, quod nego, quare non erit incompossibilitas duarum hujusmodi mutationum.
Ad aliud ejusdem Doctoris, cum dicit quod termini mutationis sint incompossibiles, dico quod verum est de primis terminis, non autem de terminis concomitantibus. Intelligo autem, quod primi termini cujuslibet mutationis sunt privatio et forma, et e converso, concomitanter autem qui junguntur terminis praedictis.
Universaliter ergo concedo, quod privatio et forma sunt incompossibiles, sed concomitantia possunt esse compossibilia, verbi gratia, in mutationibus substantialibus, si ponatur unica forma in animato, corpus organicum praecedit animationem, quae est terminus ad quem; sed non est per se terminus a quo corpus organicum, sed ipsa inanimatio, quia mutatio est inter illam inanimationem et animationem ; licet autem inanimatio et animatio sint simul incompossibilia, non tamen corpus organicum et animatio.
Eodem modo in corruptione, si manet eadem forma corporis, quae prius fuit terminus a quo per se, scilicet forma, cujus privatio succedit, ille non manet, sed terminus concomitans istam, per se terminum " quo, manet.
Eodem modo in augmentatione, si ponatur tota quantitas praeexistens manere, manet totus terminus a quo positivus, qui est concomitans privationem, quae est per se terminus a quo, et e converso in diminutione manet quantitas positiva aliqua, quae prius, sed non idem per se terminus a quo.
Similiter in alteratione secundum intensionem et remissionem, et eodem modo dico de motu locali, quod non est contradictio, quod motus acquisitivus sit sine deperditivo. Et tunc cum termino ad quem non manet per se terminus a quo, qui est privatio, sed manet ille terminus qui est quasi per accidens, et quasi concomitans communiter per se terminum.
Ad propositum, ponatur hic esse tantum motus acquisitivus novi ubi, sine motu deperditivo, et hujusmodi per se terminus a quo est privatio ubi acquisiti ; illa autem non manet cum termino ad quem ; sed hic nullus est terminus concomitans per se terminum a quo, quia talis non est nisi ubi sunt duo motus vel mutationes concomitantes, et per se terminus unius est per accidens terminus alterius.