IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Movet duas instantias contra id quod asseruit, Christum per actus portionis inferioris meruisse. Ad primam, ait portionem inferiorem animae Christi fuisse in termino secundum impeccabilitatem, non secundum impassibilitatem. Ad secundam, putat dici posse, Christum meruisse actibus beatificis. Primo, quia sunt boni et laudabiles, nec eliciens fuit simpliciter in termino. Secundo, in nobis non est meritum in parte inferiori, nisi sit in portione superiori Ita tenent Altiss. lib. 3. summ. Trinit. 1. cap. 7. Gabriel. hic quaest. unic. art. 2. Joan. Major quaest. 2. Holchot, Almain hic. Capreol. quaest. 1. dicens fuisse D. Thom. in 3. Pitigianis hic art. 3. Philip. Faber disp. 44. qui disp. 42. respondet argumentis Vasq. 1. 2. d. 214. contra Scotum, quatenus ait acceptationem esse rationem completivam meriti, ubi merito immodestam Vasq. censuram reprehendit.
Contra illud (h) quod est in termino simpliciter non potuit mereri ; sed portio inferior fuit simpliciter in termino, quia non potuit habere actum inordinatum circa aliquid ad finem ; igitur fuit quietata et beatificata quantum potuit, quia non est ipsius partis inferioris habere actum circa objectum aeternum immediate, sed circa alia in relatione ad illud objectum.
Praeterea, sicut in nobis meritum respicit partem intellectivam, sic in Christo ; sed in nobis non est meritum in portione inferiori, nisi fuerit in superiori complete, sicut nec peccatum ;. igitur nec Christus potuit mereri secundum portionem inferiorem tantum, nisi mereretur secundum superiorem.
Ad primum horum (i) cum dicitur, quod portio inferior fuit simpliciter in termino, et ideo non potuit mereri, dico quod portio inferior in Christo, dicitur esse in termino, ex hoc quod portio superior conjungebatur Deo perfecte, scilicet quod affectione justitiae non potuit velle, nisi ordinatum et justum, et ideo non potuit peccare. Sed tamen non fuit secundum partem inferiorem ex conjunctione cum Deo in termino, sic quod habuit impassibilitatem, nec habuit omne quod habere potuit secundum affectionem commodi, quia ex miraculo non habuit summum bonum sibi conjunctum, quantum potuit conjungi, sicut est in simpliciter Beatis, et in Christo modo de facto in patria. Quia igitur sic fuit, potuit aliquid accidere sibi contra affectionem commodi, quod tamen acceptavit, et ita mereri potuit. Et praeter hoc etiam portio inferior meruit eliciendo operationem circa creata, ut diligendo matrem, et alios bonos in Deum, et malos propter Deum. Ideo quando dicitur, quod secundum portionem inferiorem fuit in termino, si intelligatur omni modo in termino, falsum est.
Ad secundum (j), cum dicitur quod meritum complete non est nisi in superiori portione, dico propter argumentum, quod Christus meruit secundum portionem superiorem, et secundum omnem actum ejus. Hoc tamen est difficile tenere propter alios Beatos, qui tunc videntur posse mereri in infinitum. Probo autem illud, quia omnis actus acceptatus a Deo, tanquam actus bonus et laudabilis, pro quo Deus velit aliquid retribuere illi, cujus actum acceptat, vel alteri pro quo fit, est meritorius ; hujusmodi est omnis actus Christi secundum naturam humanam ; etiam actus beatificus, quo secundum portionem superiorem fruitur Deo, quia persosona illa non secundum omnem conditionem sui fuit simpliciter in termino, ideo potuit Deus omnem actum creatum illius personae acceptare tanquam dignum aliquo bono pro eo retribuendo illi personae, si indiguisset, vel alteri, scilicet nobis, pro quibus meruit. Et hoc tenendo oportet dicere quod si actus beatificus secundum portionem su periorem Christi fuit meritorius, quod non includit contradictionem actum beatificum Michaelis vel alterius Beati posse acceptari tanquam aliquid dignum retributione, quod retributum daretur propter meritum, puta Michaeli daretur aliquid propter actum meritorium custodiae, quam exercet circa me, contradictio, dico, non esset tamen de facto Deus non sic acceptat actum illum, quia persona illa est totaliter extra statum merendi secundum totum subjectum ; non sic Christus, sed secundum aliquid fuit in statu viatoris, et propter hoc omnis actus ejus creatus acceptus erat, et meritorius illis, pro quibus offerebatur Deo.
Sed quomodo hoc (k) ? ex quo fuit extra viam secundum portionem superiorem, non videtur quod secundum illam posset mereri plus quam alius Beatus in patria.
Hespondeo, sicut meritum (1) non respicit, nec consistit tantum in ipso actu elicito, sed in conditionibus aliquo modo personae, sive suppositi elicientis, sic acceptatio divina non solum respicit actum, sed conditiones accidentales suppositi elicientis. Exemplum, aliquis offendit me, veniunt duo, et rogant pro offensa veniam tertii offendentis, pono, quod uterque aeque gratiose et efficaciter roget, rogatio est causa, quare dimitto offensam, formaliter loquendo, tamen aliqua accidentalis conditio potest esse in alterius illorum supposito, propter quam citius et magis dimittam offensam propter rogationem unius quam alterius, puta quod sit amicus, vel aliquid tale, et tamen supplicatio est causa praecipua, quare offensam dimitto. Ita in proposito, quod persona sit secundum aliquid extra simpliciter terminum, est aliqualiter causa, quare ejus actus etiam beatificus est meritorius, et non alterius, scilicet Angeli vel animae Petri, et maxime cum talia dependeant ex liberalitate divina acceptante unum actum, et non alium ; non tamen est contradictio utrumque acceptari tanquam meritorium secundum viam istam, quod videtur difficile.
Sed tunc ultra posset esse dubium, an fruitio respectu Verbi in se sit actus meritorius, vel actus ille, ut tendit in objecta alia relucentia in Verbo, scilicet ut dilexit matrem visam in Verbo, et alios electos ita visos propter Deum et in Deum, et alios inimicos propter Deum. Et posset dici, quod utroque modo, et maxime, ut actus tendit in alia objecta a Deo visa et dilecta ibi. Habemus (m) igitur quod tripliciter potuit mereri, eligatur via magis grata.