Quod per quaedam sensibilia mens nostra dirigitur in deum.
Quia vero connaturale est homini ut per sensus cognitionem accipiat, et difficillimum est sensibilia transcendere, provisum est divinitus homini ut etiam in sensibilibus rebus divinorum ei commemoratio fieret, ut per hoc hominis intentio magis revocaretur ad divina, etiam illius cuius mens non est valida ad divina in seipsis contemplanda.
Et propter hoc instituta sunt sensibilia sacrificia: quae homo deo offert, non propter hoc quod deus eis indigeat, sed ut repraesentetur homini quod et seipsum et omnia sua debet referre in ipsum sicut in finem, et sicut in creatorem et gubernatorem et dominum universorum.
Adhibentur etiam homini quaedam sanctificationes per quasdam res sensibiles, quibus homo lavatur aut ungitur, aut pascitur vel potatur, cum sensibilium verborum prolatione: ut homini repraesentetur per sensibilia intelligibilium donorum processum in ipso ab extrinseco fieri et a deo, cuius nomen sensibilibus vocibus exprimitur.
Exercentur etiam ab hominibus quaedam sensibilia opera, non quibus deum excitet, sed quibus seipsum provocet in divina: sicut prostrationes, genuflexiones, vocales clamores, et cantus. Quae non fiunt quasi deus his indigeat, qui omnia novit, et cuius voluntas est immutabilis, et affectum mentis, non motum corporis propter se acceptat: sed ea propter nos facimus, ut per haec sensibilia opera intentio nostra dirigatur in deum, et affectio accendatur.
Simul etiam per haec deum profitemur animae et corporis nostri auctorem, cui et spiritualia et corporalia obsequia exhibemus.
Propter hoc non est mirum si haeretici qui corporis nostri deum esse auctorem negant, huiusmodi corporalia obsequia deo exhibita reprehendunt. In quo etiam apparet quod se homines esse non meminerunt, dum sensibilium sibi repraesentationem necessariam non iudicant ad interiorem cognitionem et affectionem. Nam experimento apparet quod per corporales actus anima excitatur ad aliquam cogitationem vel affectionem. Unde manifestum est convenienter etiam corporalibus quibusdam nos uti ad mentis nostrae elevationem in deum.
In his autem corporalibus deo exhibendis cultus dei consistere dicitur.
Illa enim colere dicimur quibus per nostra opera studium adhibemus. Circa deum autem adhibemus studium nostro actu, non quidem ut proficiamus ei, sicut cum alias res nostris operibus colere dicimur: sed quia per huiusmodi actus proficimur in deum. Et quia per interiores actus directe in deum tendimus, ideo interioribus actibus proprie deum colimus. Sed tamen et exteriores actus ad cultum dei pertinent, inquantum per huiusmodi actus mens nostra elevatur in deum, ut dictum est.
Hinc etiam dei cultus religio nominatur: quia huiusmodi actibus quodammodo se homo ligat, ut ab eo non evagetur.
Et quia etiam quodam naturali instinctu se obligatum sentit ut deo suo modo reverentiam impendat, a quo est sui esse et omnis boni principium.
Hinc etiam est quod religio etiam nomen accipit pietatis. Nam pietas est per quam honorem debitum parentibus impendimus.
Unde convenienter quod deo, parenti omnium, honor exhibeatur, pietatis esse videtur. Propter quod, qui his quae ad dei cultum pertinent adversantur, impii dicuntur.
Quia vero deus non solum est nostri esse causa et principium, sed totum nostrum esse in potestate ipsius est; et totum quod in nobis est, ipsi debemus; ac per hoc vere dominus noster est: id quod in honorem dei exhibemus, servitium dicitur.
Est autem deus dominus non per accidens, sicut hominis homo, sed per naturam.
Et ideo aliter debetur servitium deo: et aliter homini, cui per accidens subdimur, et qui habet aliquod particulare in rebus dominium, et a deo derivatum. Unde servitium quod deo debetur, specialiter apud Graecos latria vocatur.