CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad secundum articulum principalem. Hic Doctor ponit hanc conclusionem, quod ens est primum objectum intellectus nostri primitate adaequationis,
propter duplicem primitatem concurrentem in ea, videlicet causalitatis et virtualitatis. Nam omne per se intelligibile, aut includit essentialiter rationem entis, vel continetur virtualiter vel essentialiter in includente essentialiter rationem entis. Et propter istam propositionem aliqua sunt praemittenda.
Primum, quod hic Doctor loquitur de objecto adaequato motivo. Et sensus est quod omne per se intelligibile, aut includit ens quidditative ut sunt genera et species substantiae, et multa in praedicamento Qualitatis, et forte in praedicamento Quantitatis. Dato enim quocumque intelligibili per se, si per se movet intellectum ad sui cognitionem, aut est ens quidditative, aut virtualiter vel essentialiter includitur in aliquo, quod est ens quidditative, sicut forte, si ponantur ultimae differentiae specierum praedicamenti Substantiae posse movere intellectum ad sui cognitionem,vel si ponantur passiones entis sic posse movere. Si vero detur aliquod intelligibile, quod non possit movere intellectum ad sui cognitionem, saltem illud tale continetur in aliquo vel virtualiter vel essentialiter, quod potest causare cognitionem talis contenti. Et multa sunt entia, quae non sunt tantae virtutis ut possint causare cognitionem sui, nam nulla relatio potest causare cognitionem sui in aliquo intellectu, licet sit ens quidditative. Et ratio, quia est impossibile quod effectus absolutus essentialiter dependeat in esse, et conservari ab aliquo quod est essentialiter relatio.
Et si quaeratur, a quo causatur cognitio relationis, dico a fundamento et termino, ut patet a Doctore quaestione 1, Prologi, et quaestione 14. Quodlibeti. Et tamen dubium est de quantitate, an possit causare cognitionem sui, cum non ponatur de numero activorum, et hoc secundum aliquos. Sed non video aliquam repugnantiam (cum sit ens absolutum et ens quantum, includens gradus perfectionales) quin possit causare cognitionem sui ; et licet quantitas non ponatur de numero activorum, hoc debet intelligi quantum ad transmutationem generativam et alternativam, quia non potest esse principium alicujus accidentis corporalis. Et haec est mens Doctoris in quarto, distinctione duodecima, quaestione tertia, in responsione ad argumenta principalia, ubi expresse dicit quod si quantitas esset praesens intellectui, moveret illum ad sui cognitionem, licet pro statu isto non moveat, quia tantum sensibilia movent. Imo ibi videtur declinare ad hoc, quod etiam quantitas possit causare speciem sensibilem in sensu, licet non sine sensibilibus propriis, ut patet ubi supra.
Si tamen teneatur, ut Franciscus videtur tenere et multi alii, quod non agat ad sui cognitionem, dico tunc, quod cum sit per se intelligibilis, et quidditative ens, saltem virtualiter continetur in substantia corporea, et sic talis substantia causat cognitionem quantitatis. Sed quid de materia prima, quae nullo modo ponitur principium activum? ipsa enim est per se intelligibilis, et quidditative continetur sub ente. Dico primo, quod ipsa potest per se movere intellectum ad sui cognitionem.
Et si dicatur, quod tantum cognoscitur per analogiam ad formam, per Philosophum, dico hoc non esse verum ; et quomodo intelligitur Philosophus in ista parte, vide Doctorem in 2. distinct. 12. et vide glossam quam ibi feci. Et si ipsa materia prima, sustinendo quod sit entitas realis absoluta, realiter distincta a orma, posset movere intellectum creatam ad sui cognitionem, teneo tamen absolute quod a nullo intellectu creato possit cognosci sub ratione propria, quia materia prima cum sit tantum entitas creabilis, in nullo ente creato quantumcumque perfecto virtualiter continetur secundum suam entitatem, quia si sic, tale ens posset esse causa illius, quod est manifeste falsum.
Si dicatur, quod licet entitas materiae virtualiter non contineatur in aliquo ente creato, cognitio tamen illius potest virtualiter contineri. Patet hoc esse falsum, et de hoc vide subiiliter Doctorem in 2.dist. 3.quaest. 10. Et vide ibi glossam quam feci, et praecipue vide ipsum in Quodlibeto, quaest.14. ubi facit. hoc argumentum et solvit illud. Si dicatur, quod materia prima saltem essentialiter continetur in aliquo, quod includit ens quidditativa, quia in composito, dico quod loquor semper de materia separata a composito, de qua Doctor in 2. dist. 12. Si etiam loquamur de materia in composito, dubium est an entitas compositi possit causare notitiam distinctam materiae,sed quidquid sit, ad praesens sufficiant haec, quae dixi de materia prima.
Sed quid dicendum est de entibus rationis, quae non sunt ens quidditative, nec continentur essentialiter in aliquo includente ens quidditative ? ut patet, quia sic essent ex natura rei, nec etiam virtualiter, et tamen intentiones sunt verae intelligibiles. Si dicatur (ut quidam dicunt) quod sunt tantum intelligibiles per accidens, hoc non videtur, quia quod non est per se intelligibile, non est per se scibile, secundae autem intentiones sunt per se scibiles cum per se considerentur a Logico. . Dico primo, quod potest sustineri secundas intentiones esse per se intelligibiles, cum per se considerentur a Logico. Et dicis, quod omne per se intelligibile, vel est ens quidditative, vel virtualiter, vel essentialiter continetur in aliquo includente ens quidditative, concedo et dico, quod secundae intentiones cum sint relationis rationes, possunt virtualiter contineri saltem in fundamento et termino, et sic cognitio earum potest partialiter causari a fundamento et termino. Et si iterum dicatur : Aliqua secunda intentio fundatur in praedicamento Relationis, et terminatur ad aliquid in eodem praedicamento, ut secunda intentio, quae est species, fundatur in paternitate et terminatur ad individua paternitatis, et tamen relat o realis, si non potest causare cognitionem sui, multo minus nec cognitionem alterius. Dico, quod al) eodem fundamento a quo partialiter causatur cognitio paternitatis,potest partialiter causari cognitio secundae intentionis fundatae in eo.
Si dicatur quod per se intelligibilitas est passio entis, quaero, aut est tantum passio entis realis? si sic ; ergo intelligibilitas non potest per se competere enti rationis; si tantum per se competat enti rationis, ergo entia realia non sunt per se intelligibilia, si dicatur, quod competit enti, quod est commune enti reali et enti rationis. Et hoc non, quia illud ens commune non dicit aliquem conceptum communem enti reali et enti rationis, sed tantum nomen; et sic est aequivocum, ut patet a Doctore in Quodlib. licet aliqui videntur dicere, quod dicat conceptum communem qui non est nec ens reale, nec ens rationis, sed omnino indifferens, et hoc credo non esse intelligibile; modo nullum aequivocum ut aequivocum habet passionem aliquam, si dicatur,quod intelligibilitas per se potest distingui in intelligibilitatem, quae per se competit enti reali, et intelligibitatem quae per se competit enti rationis. Sed hoc nihil est, quia tunc non posset assignari unum per se objectum primum primitase adaequationis, et sic videtur quod secundae intentiones non sint per se intelligibiles.
Respondeo primo, quod ex quo primum objectum intellectus motivum ejusdem non potest esse, nisi ens reale, ideo ponitur ens reale adaequatum objectum intellectus nostri, et per se intelligibile, in ratione objecti motivi tantum competit enti reali, et sic omne per se intelligibile, vel est quidditative ens reale, vel essentialiter, vel virtualiter continetur in aliquo includente quidditative ens reale. Et cum quaeritur an ens rationis sit per se intelligibile? dico, quod sic. Et cum ultra dicitur : Omne per se intelligibile ab intellectu continetur sub objecto adaequato intellectus ; ens vero rationis non continetur, quia ens reale non praedicatur de illo, dico, quod contineri sub adaequato objecto alicujus potentiae contingit tripliciter.
Primo quidditative, recipiendo praedicationem ejus in quid. Secundo, tantum sub praedicato univoco, recipiendo praedicationem illius quasi denominative. Tertio, quia virtualiter continetur in aliquo, quod continetur quidditative sub adaequato objecto; et hoc tertio modo ens rationis continetur sub ente reali, non quod recipiat praedicationem entis realis, sed quia ponitur in aliquo ente reali, quod potest causare cognitionem illius.
Et cum quaeritur de per se intelligibilitate, dico, quod accipiendo per se intelligibilitatem in potiori significato est passio entis realis, sicut etiam quando absolute loquimur de ente, intelligimus de ente reali. Et concedo quod hujusmodi intelligibilitas non est passio entis rationis.
Et cum ultra dicitur, si non praedicatur de ente rationis, ergo ens rationis non est per se intelligibile. Dico, quod ex quo ens rationis habet tantum esse secundum quid, et absolute sibi repugnat habere esse
simpliciter, ideo per se intelligibilitas tantum competit sibi secundum quid, cum intelligibilitas consequatur entitatem cujus est.
Et cum dicis, si dantur duae per se intelligibilitates, una entis realis et alia entis rationis ; ergo non erit unum objectum adaequatum sub una ratione formali.
Dico primo, quod si loquamur de objecto adaequato simpliciter est tantum unum, scilicet ens reale, et tunc illud quod est secundum quid, reducitur ad illud quod est simpliciter et primo tale.
Secundo dico, quod tantum est unum objectum adaequatum secundum unam rationem formalem, et illud est conceptus entis realis. Ens autem rationis, licet actu habeat per se intelligibilitatem secundum quid, et rationem formalem objecti secundum quid, quia tamen virtualiter continetur in aliquo ente reali includente simpliciter conceptum entis in quid, et rationem formalem ejusdem, ideo ponimus ens rationis contineri sub adaequato objecto intellectus nostri.
Potest secundo principaliter dici, ad vitandam tantam prolixitatem, quod omne ens rationis continetur sub adaequato objecto intellectus nostri tantum reductive, eo modo quo Doctor dicit in Praedicamentis, quod omnis relatio rationis est tantum in Praedicamento reductive. Et tunc si arguatur ut sic, habet tantum esse per accidens, et nihil per accidens pertinet ad artem, dico, quod per accidens potest capi aliquo trium modorum, quos ponit Aristoteles 5. Metaph. quos vide ibi. Vel etiam, ut dicit aggregatum ex rebus diversorum Generum, et tale non pertinet ad scientiam, nec etiam aliquod trium modorum, ut patet 6. Metaph. quamvis ergo secunda intentio sit tantum reductive in praedicamento Relationis, non sequitur quin habeat conceptum in se. Sicut anima intellectiva est tantum in praedicamento Substantiae per reductionem, utinquit Doctor in 2. dist. 1. quaest, ult. et tamen dicit unum conceptum in se, sic dico de omni secunda intentione. Et sic eo modo quo potest hab cre conceptum, eo modo est intelligibilis. Et si habet conceptum per se secundum q rid, est intelligibilis per se secundum quid. Et. sic sufficit, quod eo modo considerentur a Logico quo possunt habere esse, et sic concederetur, quod omnes secundae intentiones sunt per se cognoscibiles a Logico, quia habent reductionem ad objectum adaequatum intellectu?, et hoc sufficit. Et multa alia essent dicenda de ista materia, quae causa prolixitatis vitandae omitto.
Si etiam volumus exponere Doctorem de objecto adaequato, non in ratione motivi, sed in ratione terminativi, erit facilior expositio. Et tunc diceretur, quod ens reale est adaequatum objectum intellectus, quia omne per se intelligibile, vel includit ens quidditative vel essentialiter, vel virtualiter includitur in aliquo includente ens quidditative, vel saltem habet reductionem ; quod dico propter secundas intentiones et omnia entia rationis, et omnes negationes et privationes habent reductionem ad aliquod, quod per se includit ens quidditative. Posset tertio modo exponi de objecto adaequato, inquantum hujusmodi, an modo tantum dicat unum conceptum communem dictum de omni per se intelligibili, an ultra hoc includat omnia per se intelligibilia ; ita ut cum dico, Franciscus cognoscit ens inquantum ens, sive inquantum ens est adaequatum objectum intellectus, quod tunc cognoscat tantum conceptum entis in se ; an ultra hoc cognoscat ipsum, ut inclusum in omni per se intelligibili, et per consequens cognoscat omne per se intelligibile. Hanc difficultatem supra exposui in q. 1. Prologi, respondendo ad primum argumentum principale.
Hic tamen quidam novus interpres Philosophi nititur solvere aliquas rationes Scoti de objecto adaequato intellectus. Et primo declarat propositum suum dicens, quod tripliciter dicitur objectum ; aut objectum operationis agentis, eo modo quo Aristoteles appellat cibum objectum virtutis nutritivae; aut est ratio agendi vel movendi, quomodo Aristoteles vocat sonum objectum auditus, 2. de Animi, et sic dicuntur quinque objecta quinque sensuum. Tertio modo objectum dicunt Peripatetici omnem terminum principaliter intentum, qui per aliquam actionem habet esse post non esse, aut habere potest esse post non esse, et sic forma dicitur objectum agentis. Nam ipsa actionem finit, et ipsa erat in mente agentis, et hoc pacto dici solet in potentia objectiva esse omnem rem antequam sit. Sic igitur tertio mo lo objectum dicitur esse omne contentum in virtute agentis, quod per ejus actionem potest produci, quo producto cessat omnis actio ejus.
Ex his apparet, quam inepte dicunt exteri ipsum ens inquantum ens esse objectum intellectus. Ipsum enim non potest esse movens, quia si ratio movendi esset ens, omne ens esset aptum movere intellectum, consequens est contra Aristotelem 9. Metaph. et Averroem ibi, comm. 30. ubi dicitur id movere intellectum dumtaxat quod est actu, quale non est materia, quae tamen est ens. Amplius ipsum non est subjectum actionis intellectus. Adhuc ipsum non est finis intentus ab intellectu, nec ejus cognitio est praeintenta, quoniam illa habita non cessat intellectus ulterius intelligere. Ipsum igitur ens nullo pacto potest dici objectum intellectus, nisi inveniatur aliqua alia ratio objecti, quam nullus Peripateticus diceret.
Respondet ad primam rationem Scoti negando majorem, quia sive contineat omnia intelligibilia, sive praedicetur de omnibus intelligibilibus, non adhuc sumitur ratio objecti.
Ad secundam, negatur major, quia non dicitur objectum, eo quod contineat omnia. Item, minor est falsa, quia ens non est objectum Metaphysicae.
Ad tertium negatur major, quia non dicitur objectum ab eo quia est ratio intelligendi. Item, minor est falsa, quia si ens esset intelligibile, et ita singulare et materia, quae non concedunt Peripatetici. Haec interpres ille.
Addit etiam dicens : Ulterius apparet quam inepte dicunt ens esse primum objectum voluntatis. Nam voluntas, nec ab illius cognitione movetur, sed a conclusione syllogismi practici per intellectum facta, nec ejus actio recipitur in ente, nec est finis intentus a voluntate.
Praeterea, voluntas et intellectus apud Peripateticos non differunt nisi ratione, sive definitione tantum. Intellectus enim dicitur, ut syllogizans finem esse exequendum. Voluntas autem est idem intellectus, ut assentiens Vel dissentiens executioni, nec aliter unquam differunt. Haec interpres novus.
Dico ad novum interpretem praemittenf do aliqua. Primo, praemitto quod unius potentiae oportet unum per se assignare objectum, ut patet de potentiis sensitivis, quibus assignantur objecta adaequata, ut patet 2. de Anima. Non enim potentia visiva habet pro objecto adaequato tantum unum visibile, nec sic omnia singularia visibilia, sed aliquod commune sub quo contineatur omne per se visibile. Sic dico, quod respectu intellectus oportet assignare aliquod commune objectum et adaequatum. Secundo praemitto, quod ens inquantum ens,est saltem commune univocum omni enti reali per se intelligibili, ut supra probatum est. Tertio praemitto, quod ratio Objecti, aut potest assignari ut objecti motivi, vel ut objecti terminativi.
Istis praemissis, dico conformiter Doctori, quod loquendo de objecto terminativo, non potest convenientius assignari adaequatum objectum quam inquantum ens. Tum, quia intellectus ex natura intellectus habet naturalem inclinationem ad ens inquantum ens, et ad omne ens, ut patet a Doctore, quaest. 1. Prolog. et quaest, 14. Quodlibeti. Tum, quia nullum est ens, in quod intellectus non possit terminari per actum intelligendi. Et hoc modo potest dici finis intellectus, quia intellectus intendit intellectionem, ut ipsa mediante attingat objectum, sive ut ipsa terminari possit ad objectum, ut posset deduci ex dictis Scoti in Quodl. quaest. 13. 14. et 15. et ideo falsum est, quod ens non sit finis potentiae. Dicit enim Scotus in 4. dist. 49. et in primo, quaest. 1. dist, 1. quod duplex potest esse finis intellectus, scilicet intrinsecus et extrinsecus. Intrinsecus ut cognitio. Extrinsecus ut objectum, ad quod terminatur cognitio. Et sic ens inquantum ens,est finis intellectus, et perfectissimum contentum est ultimus finis, ut patuit supra quaest. 1. Prolog. Nec enim dico, quod ens accipiendo ipsum tantum pro illo conceptu communi, sit finis intellectus et adaequatum objectum intellectus, quia ut sic, est tantum unum de numero intelligibilium. Sed dico, ut supra exposui, quod ens inquantum ens, ut includitur in omni per se intelligibili, est adaequatum objectum intellectus in ratione terminativi.
Potest etiam dici, ut sic, terminus adaequatus actionis intellectus, pro quanto actio intellectus sive intellectio terminatur ad ipsum. Est enim terminus actionis duplex : unus productus mediante actione, sicut genitum dicitur terminus adaequatus generationis, quia per ipsam accipit esse, Alius est praesuppositas, ut objectum potentiae. Haec distinctio patet a Doctore in isto 1. distinct. 3. quaest, ultima, respondendo ad ultimum argumentum, hoc idem in Quodlib. quaest. 13. Et sic false imaginatur, quod terminus actionis tantum sit productum, quod prius fuit in potentia objectiva. Imo actioni ut actio, non correspondet productum ut terminus, patet, quia intellectio dicitur actio, ut patet per Philosophum. 9. Met. text. com. 16. Quorum, inquit non est aliquod aliud opus praeter actionem, in istis existit actio ut visio in vidente, et speculatio in speculante. Haec ille. Nisi forte iste novus interpres loquatur de actione transeunte.
Si vero loquamur de objecto adaequato in ratione motivi, dico, quod non potest poni nisi ens, saltem loquendo de ente limitato, quia forte Deus non potest poni a nobis, nec etiam ab aliquo intellectu creato esse ens per se intelligibile, et hoc in ratione objecti motivi, quia ipse Deus ( ut supra dixi) tantum ponitur objectum intellectus divini ; nec etiam aliquid potest causare cognitionem illius, et hoc in ratione objecti, ut supra exposui. Et cum arguit iste, quia tunc quodlibet ens posset per se movere intellectum, dico quod non, nisi superficialiter intelligit dicta Scoti. Non enim pono conceptum entis in communi, ut indifferentem ad omnia entia, esse per se rationem formalem movendi intellectum, ut iste forte imaginatur. Nec pono, quod quodlibet ens sit per se ratio movendi intellectum, quia multa non movent, ut supra dixi. Sed quia multa tam sensibilia quam per se intelligibilia possunt per se movere intellectum, non solum ad sui cognitionem, sed etiam ad cognitionem omnium virtualiter inclusorum in eis, ideo pro objecto adaequato non possumus convenientius ponere quam ens inquantum ens, ut prolixe supra exposui, et sic non sequitur inconveniens quod dicit Sufficit enim quod omne ens vel per se moveat, vel saltem contineatur virtualiter in aliquo ente, vel essentialiter quod sit ratio movendi intellectum ad cognitionem talium contentorum.
Et quod dicit de materia prima et de singularibus, quod non possint movere intellectum, falsum dicit, loquendo semper de intellectu ex natura intellectus. De materia prima, quid senserit Aristoteles, vide Scotum in 2. De singularibus quid Philosophus senserit, vide Scotum in 1. Metaphysic. Et quod dicit, non esse peripatetice dictum, haec est optima fuga,dicere semper non esse peripatetice dictum, et non adducere auctoritates Philosophi in contrarium, nisi forte dicere suum habeatur pro auctoritate. Ex his omnibus patet, quod responsiones datae ad rationes Doctoris, non solvunt illas, imo nec respondet ad illas, prout Doctor adducit illas ut supra patuit, in exponendo hujusmodi rationes Scoti.
Ad illud de voluntate, miror, quod tantus interpres velit dicere hoc esse inepte dictum, praesertim quando dicitur a tanto Doctore, qui a toto studio Parisiensi in nullo potuit unquam reprobari,qui habetur ut subtilissimus Doctor, quidquid sit, cuilibet datur licentia loquendi. Ad rem, nihil est ad propositum dicare quod intellectio entis non movet voluntatem, quae enim consequentia est ista : Cognitio entis non movet voluntatem ; ergo ens non est objectum voluntatis? Illi enim, qui tenent objectum esse causam actus voluntatis,negarent istam consequentiam, ut patebit in 2. dist. 25. Item, si ponatur voluntas ut totalis causa sui actus, ut multi volunt, ut patebit in 2. dist. 25. et 37. negarent istam consequentiam, et dicerent non esse de ratione objecti voluntatis movere voluntatem, sufficit enim terminare actum voluntatis. Item, falsum est, quod cognitio entis non possit movere voluntatem, tenendo quod cognitio possit esse partialis causa actus voluntatis, ut patebit in 2. dist. 25. Et quod etiam cognitio, non tantum conclusionis practicae possit movere, patuit supra, quaestione ultima Prologi. Et quod dicit, quod tantum conclusio syllogismi practici potest movere volunlatem, dico, quod etiam supposito, quod cognitio aliqua possit movere voluntatem, quod falsum est, quod tantum talis cognitio vel conclusio possit movere. Et quod dicit, quod intellectus et voluntas tantum ratione differunt secundum Philosophos, hoc non est verum, nec probat, sed in dist. 16. secundi, probabitur contrarium. Et pro nunc sufficiant haec contra illum novum Philosophi interpretem.
(b) Quod autem supposui communitatem entis in quid ad omnes conceptus quiddilalivos praedictos. Hic Doctor per duas rationes, per quas prius probavit, quod conceptus entis sit alius a conceptu Dei et creaturae univoce dictus, probat idem de omni alio ente, videlicet quod ens dicat conceptum alium, et univocum de omni substantia.
Prima ratio est ibi : Primam sic, de quocumque enim praedictorum. Et ratio stat in hoc, supponendo unum, quod ens praedicetur in quid de substantia et accidente. Probat modo, quod ille conceptus entis dictus in quid de substantia et accidente, erit alius a conceptu substantiae et accidentis. Et accipio pro exemplo substantiam et accidens, et differentias contrahentes ens ad substantiam et accidens, puta esse per se et esse in alio. Et istae differentiae dicantur A et B, si intellectus est certus, quod substantia est ens quidditate; et similiter,quod accidens est ens quidditative, dubitando de A et B, scilicet an substantia sit ens per se,an in alio ; et similiter dubitando an accidens sit ens per se an in alio ? tunc intellectus habebit conceptum entis dictum in quid de conceptibus substantiae et accidentis, de quibus est certus quod sunt ens quidditative, alium a conceptu substantiae et accidentis ; patet, quia si conceptus entis dictus de substantia, esset tantum conceptus substantiae, et similiter si conceptus entis dictus in quod de conceptu accidentis esset idem conceptus, tunc intellectus de eodem conceptu simpliciter esset certus et dubius, patet, quia certus est quod conceptus substantiae est ens, et dubitat an sit ens per se an in alio. Et cum sit simpliciter idem conceptus, scilicet conceptus entis dictus de substantia, et conceptus substantiae, et de necessitate conceptus substantiae, aut est conceptus per se aut conceptus in alio,tunc idem intellectus erit simpliciter certus et dubius de eodem conceptu, quod est impossibile,et iste est sensus litterae. Sed quia littera videtur importare aliqualem difficultatem, declaro eam per exemplum prius positum, cum dicit: De quocumque enim praedictorum conceptuum quidditalivorum, scilicet conceptus substantiae et accidentis, qui dicuntur conceptus quidditativi, eo quod includunt ens quidditative. Sequitur : Contingit intellectum certum esse ipsum, scilicet conceptum quidditativum sive conceptus quidditativos esse ens, dubitando de differentiis contrahentibus ens ad talem, vel tales conceptus, scilicet substantiae et accidentis, utrum sit tale ens vel non, id est, an conceptus substantiae sit ens per se vel ens in alio, qui sunt modi contrahentes ens ad conceptum substantiae et accidentis. Sequitur : Et ita conceptus entis ut convenit illi conceptui, puta substantiae, est alius ab illis conceptibus inferioribus, supple est alius a conceptu substantiae et accidentis,de quibus intellectus est dubius, scilicet an conceptus substantiae sit ens per se vel ens in alio. Est enim certus, quod conceptus substantiae est ens, et similiter de conceptu accidentis, sed est dubius an conceptus substantiae sit ens per se an ens in alio. Si vero exponatur sic, quod conceptus entis erit alius a conceptibus differentiarum, sic intelligendo quod intellectus sit certus quod substantia est ens,dubitando de differentiis, an sint ens per se,an ens in alio, ita tamen quod sit certus, quod conceptus entis per se est ens, et conceptus entis in alio sit ens. Si ergo intellectus est certus de istis duobus conceptibus differentiarum, quod sunt ens,dubitando an sint ens per se an in alio, tunc habebit conceptum entis, alium a conceptibus differentiarum.
Secundam rationem pertracto sic. Pro intelligentia hujus rationis nota, quod haec ratio concludit propositum de communitate entis, supposito quod non possit haberi cognitio propria substantiae sub propria quidditate ; et ultra, quod pro statu isto nihil cognosco de substantia sibi attribui denominative, nisi praecognoscatur, in esse quidditativo, puta, quod in se sit ens quidditative, ut supra exposui in 1. quaest, praesent, dist. in responsione ad quaestionem. Tunc arguo sic: Cognosco ens dictum in quid de substantia ; ergo ens est alius conceptu? dictus in quid a conceptu substantiae, et alius ab illo a quo abstrahitur, patet quia aliter nihil de substantia pro statu isto cognosci possit ; ex quo enim substantia non posset causare immediate cognitionem sui, nec per consequens contenti virtualiter vel. essentialiter in ea,ut patet de albedine, quae prius causat cognitionem sui si potest, et deinde omnium inclusorum, ut suora exposui in quaest. 2. praesentis dist. Si ergo cognosco de substantia ens dici in quid, sive quod substantia est ens quiddi ative, cognitio entis erit causata ab aliquo sensibili, puta ab albedine, quae causat cognitionem sui et. omnium inclusorum essentialiter. Habita ergo cognitione entis in se possum illud considerare et conjungere cum aliis abstractis a sensibilibus, ut cum abstraho absolutum ab absoluto, actum ab actu et hujusmodi, et sic conjungendo fatio unum conceptum complexum, puta sic dicendo, aliquod ens est ens per se, et aliquod ens est ens in alio, et aliquod est per se actus, et aliquod est actus in aliquo, et hujusmodi. Per primum intelligo substantiam, et per secundum accidens. Si ergo conceptus entis non esset alius ab albedine, tunc.cognoscere ens dici in quid de substantia nihil aliud esset, nisi cognoscere albedinem dici in quid de substantia, quod nihil est.
Similiter si non esset alius a conceptu substantiae in se, tunc cognoscere ens dici in quid de substantia, nihil aliud esset nisi cognoscere substantiam in se, quod est contra praesuppositum, scilicet quod substantia non potest immediate causare cognitionem sui in intellectu nostro pro statu isto. Dico ergo, quod ex quo substantia non potest immediate causare cognitionem sui, id est, sub propria ratione formali, nec etiam potest causare mediate referendo ad cognitionem substantiae sub propria ratione. Si ergo substantia non potest causare cognitionem sui sub propria ratione : ergo non poterit causare cognitionem essentialiter vel virtualiter inclusi praedicabilis illius substantiae. Nam quando objectum est optime dispositum et perfecte praesens potentiae, et agens mere naturale si non potest casare immediate cognitionem ; ergo nec mediate, id est, non poterit causare cognitionem alterius objecti inclusi in illo, cum secunda causatio praesupponat primam, et sic patet littera Doctoris.
(c) Hoc autem, quod suppositum est. Hic Doctor probat per singulare argumentum, quod nulla substantia pro statu isto potest immediate immutare intellectum ad sui cognitionem ; et quia haec ratio potest intelligi tam de cognitione intuitiva quam abstractiva, et e contra, ideo expono quid sit immutare immediate ad sui cognitionem, tam intuitivam quam abstractivam. Dicimus enim, quod albedo in cognitione abstractiva immediate immutat intellectum, sic intelligendo quod aliquod album singulare immediate immutat potentiam sensitivam, causando in ea speciem sensibilem, et partialiter causando visionem sui.
Secundo a tali specie sensibili vel a visione illa, causatur phantasma in phantasia, et illud phantasma perfecte repraesentat album singulare ; phautasma vero immediate immutat intellectum, causando speciem intelligibilem, et a specie intelligibili immediate immutatur recipiendo cognitionem albedinis. Sic ergo immutare intellectum immediate in cognitione abstractiva est causare speciem intelligibilem sui in tali intellectu, per quam immutatur ad cognitionem illius objecti. Sed immutare intellectum in cognitione intuitiva est ipsum objectum in se existens, et perfecte praesens causare notitiam sui in tali intellectu. Modo ad propositum, cum nulla substantia possit immediate immutare aliquem sensum, quia solum sensibilia per se immutant: si immutat intellectum, tantum immediate immutat, vel causando speciem intelligibilem sui ad quam sequitur cognitio abstractiva ; vel immediate causando cognitionem sui intuitivam, et in utraque cognitione semper requiritur praesentia objecti, vel in se ut in cognitione intuitiva, vel in specie in telligibili ut in cognitione abstractiva. Et ex his patet ratio Doctoris, quod quidquid praesentia sua immutat intellectum, ejus absentia potest cognosci. Et littera clara est.
(d) Per idem concluditur etiam propositum. Hic probat per eamdem rationem, videlicet secundam, quod conceptus entis dictus in quid de materia et forma, sit alius a conceptu materiae et formae, quia aliter nec materia, nec forma substantialis possent cognosci pro statu isto, nec aliquid de eis, supponendo quod non possint immutare intellectum nostrum, et eodem modo formetur ratio sicut supra formata est.
(e) Istae rationes, etc. Hic respondet ad tertiam objectionem, quia aliquis posset dicere quod per has rationes posset concludi, quod conceptus entis sit alius a differentiis ultimis et passionibus entis, et dictus in quid de eis. Patet quantum ad primum, quia aliquis intellectus potest esse certus, quod ultima differentia albedinis sit ens, dubitando an sit tale ens vel tale ; ergo et similiter quoad secundam rationem ex quo ultima differentia,puta hominis,non potest immediate immutare intellectum ad sui cognitionem ; ergo non potest cognosci conceptus entis de ea, nisi sit alius a conceptu sensibilis per quod cognoscitur conceptus entis,et similiter alius a conceptu ultimae differentiae hominis ; ergo, etc. Dicit Doctor, quod licet per has rationes possit concludi alietas conceptus entis a conceptibus differentiarum ultimarum et passionum, non tamen concluditur quod talis conceptus dicatur in quid de illis, quia non est certus, quod ultimae differentiae vel passiones entis sint ens quidditative. Per has tamen rationes concluditur alietas conceptus entis dicti in quid de conceptibus substantiae et accidentis, et partium substantiae, quia certus est quod omnia ista sint ens quidditative, et ideo per illas rationes non intendit probare, quod ens dicat conceptum in quid de illis, cum illud supponat tanquam notum ; sed intendit probare quod ille conceptus dictus in quid de substantia et accidente, de materia et forma sit alius a conceptu istorum.
Et ex hoc apparet improbatio responsionis, quam facit quidam in primo suae Metaphysicae, approbans responsionem Joannis, dicens quod non concludit prima ratio Doctoris alietatem conceptus, sed tantum alietatem entis quod nihil est.
Vel aliter et melius. Probat per hanc rationem, quod ultimae differentiae et passiones entis non sunt ens quidditative, quia sunt conceptus simpliciter simplices: si ergo ultima differentia includeret ens quidditative, tunc non esset conceptus simpliciter simplex. Nam conceptus simpliciter simplex, aut simpliciter scitur aut simpliciter ignoratur, ut dicit hic Doctor.
Sed pro intelligentia hujus, nota quod conceptus simpliciter simplex aliquando accipitur quidditative, et est ille qui non habet alios conceptus quidditativos, ex quibus quidditative componatur, sed est tantum unus in se quidditative, et talis vel totaliter scitur quidditative, vel totaliter ignoratur quidditative. Et conceptus non simpliciter simplex quidditative est ille, qui componitur ex pluribus conceptibus quidditativis, ut homo ex animali, corpore, substantia, ente, et talis secundum unum conceptum potest ignorati, et secundum alium sciri, et hoc modo accipitur hic.
Et quando dicit Doctor in isto primo dist. 2. quaest. 2. quod ens infinitum, vel ens necesse esse, vel ens unum, non dicunt conceptum simpliciter simplicem, quia ens infinitum includit entitatem et infinitatem, et tamen unum non est de essentia alterius.
Respondeo secundum glossam, quam ibi feci.
Ista littera exponitur. Cum dicit, quod non est circa eos deceptio sicut est circa quidditatem complexorum, puta non contingit intellectum decipi circa conceptum simpliciter simplicem, quia vel totaliter scitur vel totaliter ignoratur, sed circa quidditatem complexam contingit errare. Posset enim quis scire quod homo est substantia, dubitando, an sit animal propter distinctionem conceptuum inclusorum in homine. Sequitur : Quod non est intelligendum quasi intellectus simplex formaliter decipiatur, etc.
Nota pro intelligentia hujus litterae, quod veritas vel falsitas formaliter consistit in actuali divisione vel compositione intellectus, ut quando actualiter format propositiones; sed veritas vel falsitas virtualiter est quando objectum includit verum virtualiter, ut homo qui includit animal et superiora, id est, habet in se terminos, ex quibus intellectus potest formare propositionem veram vel falsam. Et nota, quod quidditas simpliciter simplex non dicitur nec virtualiter vera, nec virtualiter falsa, sic intelligendo, quod non dicitur virtualiter vera quidditative, quia non includit aliquid, quod possit dici in quid de ea, nec similiter virtualiter falsa quidditative, quia non includit aliquid dictum in quid, quod possit ab ea negari. Secus est de quidditate non simpliciter simplici, quia potest esse virtualiter vera quidditative, cum includat aliquid dictum in quid, ex quo intellectus potest formare propositionem quidditative veram. Hoc idem dico de propositione virtualiter falsa.
(f) Tertio etiam modo potest responderi ad primam rationem. Sensus hujus litterae est, quod si ille conceptus de quo est certitudo, scilicet conceptus entis, sit alius ab illis de quibus dubitatio, et si ille certus salvetur in alterutro illorum dubiorum vere erit univocus, sed non oportet quod insit utrique illorum in quid, sed ut sit univocus cum eis, vel ut determinabilis ad determinans, vel ut denominabilis ad denominans, et sic patet. Ex his apparet quomodo in ente concurrat duplex primitas. Doctor per exemplum declarat, quod clarum est in littera. Contra hanc conclusionem de ista duplici primitate in objecto, arguit quidam et primo sic : Ens in sua maxima communitate est adaequatum objectum intellectus, et ut sic praescindit ab ista duplici primitate, scilicet essentiali et virtuali. Probat antecedens, quia primo Physic. text. comm. 5. probat Philosophus, quod confusum est prius notum, id est, primum objectum, per hoc quod puer primo vocat omnem hominem patrem, et post distinguit patrem inter alios ; ergo ens sub communissima ratione erit primum objectum. Praeterea, ens, ut concernens unitatem seu communiiatem essentialem.et ut concernens virtualem, natum est causare conceptum per accidens unum, quia conceptus passionis cum conceptu quidditativo, est unus per accidens: sed omne per accidens praesupponit aliquod primum per se, ergo ens, ut praescindit ab illa duplici primitate erit primum objectum in tellectus.
Item, alius arguit contra eamdem conclusionem in primo dist. 3. quaestione 8. Et arguit sic primo : Ens non habet aliquam primitatem respectu omnium intelligibilium, patet, quia ens rationis, et secundae intentiones sunt per se intelligibiles, et tamen ens neutram primitatem habet respectu talium. De primitate communitatis patet, quia nihil est commune univocum enti reali et enti rationis.
De primitate virtualitatis patet, quia illa primitas non est nisi respectu entium realium. Secundo arguit sic : Ens rationis potest cognosci nullo ente reali cognito, ergo per se continetur sub primo objecto intellectus, et non sufficit, quod contineatur in illo virtualiter: sed non continetur per se sub ente univoco, ergo ens univocum non est objectum adaequatum intellectus.
Tertio arguit, quod ista duplex primitas non sufficiat, quia sic Deus esset pri mum objectum intellectus nostri, patet, quia praedicatur per se de omni intelligibili per se ab intellectu, vel includit illud virtualiter vel essentialiter. Nec valet dicere, quod non includit sic virtualiter, quia creatura potest virtute propria movere intellectum. Contra hoc arguit sic : Qua ratione genus potest virtute propria movere intellectum, eadem ratione differentia ultima potest movere intellectum virtute propria; ergo illa continentia virtualis, qua aliquid includens essentialiter rationem entis, includit essentialiter vel virtualiter differentiam vel passionem, non facit ad hoc quod ens fit primum objectum adaequatum intellectus, ergo ad hoc quod aliquid sit primum objectum oportet, quod per se praedicetur de quolibet per se intelligibili.
Quarto arguit sic : Si partes essentiales essent per se intelligibiles virtute propria, quantumcumque continerentur essentialiter in toto, illud totum non diceretur objectum adaequatum, quamvis esset per se praedicabile de aliis per se intelligibilibus ; ergo quamvis ens praedicetur per se de aliquibus intelligibilibus, et includat aliqua alia essentialiter vel virtualiter, non dicetur propter hoc primum objectum adaequatum. Et sic exem plum Doctoris de colore non est ad propositum. Dicit ergo ille, quod nihil est objectum adaequatum intellectus, quia tale est per se commune ad omnia per se apprehensibilia ab intellectui sed nihil est tale respectu omnium intelligibilium, ut patet de secundis intentionibus et hujusmodi.
Respondetur primo ad objectiones Joannis Anglici, et deinde ad objectiones Occham, licet solutio earum patere possit ex superius declaratis.
Ad primam Joannis cum dicit, quod ens ut omnino indifferens est objectum, etc. dico, quod quando Doctor assignat ens sub ista duplici primitate, etc. non intelligit, quod ens sic sit primum objectum adaequatum intellectus, ita quod illud solum attingat ;sed quaeritur aliquod unum, quod se aliqualiter habeat ad omnia attingibilia ab illa potentia, ita quod omnia simul collecta proprie et formaliter sunt adaequatum objectum potentiae, sed denominatio eorum est ab aliquo uno, quod se habet aliqualiter ad omnia ista, et sic ens est adaequatum objectum intellectus, non quod ipsum solum intelligatur ab intellectu, sed quia aliqualiter se habet ad omnia intelligibilia, ut diffuse exposui. Et quod Doctor sic intelligat, patet expresse in quaest. 1. Prolog. ubi dicit sic : Licet enim ens, ut est quoddam intelligibile uno actu, sicut homo intelligibilis una intellectione, sit naturaliter intelligibile, illa enim unica intellec io entis ut unius objecti est naturalis, non tamen ens ut primum objectum, id est, adaequatum potest poni naturaliter attingibile, nisi quodlibet sub eo contentum sit naturaliter attingibile, quia est primum objectum, ut includitur in omnibus per se objectis. Haec Scotus. Cum dicit ergo Joannes Anglicus, quod ens sic abstractum est adaequatum objectum, etc. si intelligat, quod illud sit communius respectu omnis intelligibilis, transeat. Si vero intelligat, quod inquantum hujusmodi sit adaequatum ut indifferens et ut praescindens ab omni inferiori, hoc est manifeste falsum. Et illud quod adducit de Philosopho, quod confusum est prius notum, non est ad propositum, quia Philosophus ibi loquitur de prius noto primitate originis, non autem de primitate adaequationis,ut patet secundum communiter expositores.
Ad aliud de conceptu per accidens, dico quod si intelligit, quod objectum adaequatum alicujus potentiae sit aliquis conceptus per se cognoscibilis, et non ut includitur in omnibus per se intelligibilibus: tunc est oppositio in adjecto, ponere aliquid esse adaequatum objectum potentiae, et ut sic non includi in omni per se perceptibili a tali potentia, ut patet a Doctore in quaest. 1. Prolog. imo objectum adaequatum ut sic percipi,est percipere omnia per se contenta sub tali objecto. Dico ultra, quod non intelligit mentem Doctoris, quia Doctor non ponit ens esse adaequatum objectum intellectus sic, ut percipiatur cum illa duplici primitate; sed sic dicit. quod quia in ente concurrit ista duplex primitas, scilicet communitatis, cum sit communissimum univocum, et virtualitatis vel in se vel in suis inferioribus ; si aliquid commune debet poni. objectum adaequatum intellectus, respectu omnium perceptibilium ab intellectu, maxime erit ens, et sic Doctor debet exponi.
Nunc ad rationes Occham. Ad primam de ente rationis, secundis intentionibus et hujusmodi, patet responsio ex his quae supra dixi, quomodo secundae intentiones sint per se intelligibiles.
Ad aliud, cum dicit quod tunc Deus esset adaequatum objectum, quia virtualiter continet, etc. patet responsio ex his quae supra dixi. Et posito etiam quod Deus contineat virtualiter, etc. tamen ex quo quaerimus aliquod objectum commune ad omnia per se intelligibilia, propter istam communitatem in ente et virtualitatem, vel in se vel in suis inferioribus, ponimus esse objectum adaequatum. Ad illud de partibus essentialibus, patet ex supra dictis non esse contra Doctorem, si intelligatur ens esse adaequatum objectum modo praeexposito. Multi alii adducunt rationes contra Doctorem, sed quia coincidunt cum prioribus, et facillime solvi possunt ex supra dictis, illas omitto, et praesertim quorumdam minus Doctorem intelligentium.
Ad aliquas rationes Scoti de univocatione entis, respondet insuper novus interpres Philosophi.
Ad illam de conceptu certo et duobus dubiis,adducit responsionem Joannis,quam ipse approbat, quod ex natura rei non posset idem conceptus esse certus et dubius. Et dicit quod quicumque concipit aliquam rationem entis, necessario illum concipit aut sub conceptu Dei vel rei productae, aut substantiae vel accidentis. Et dicit quod dubitatio non accidit Philosophis de lumine ex parte rei vel conceptus, sed ex ignorantia quid nominis, propterea qui ignorabant quid importetur nomine substantiae aut accidentis. Et ad formam negatur minor et conceditur major. Et ad probationem minoris, patet solutio, quod disputantes de lumine non ex parte rei dubitant de ipso, si est substantia vel accidens, sed propter ignorantiam quid nominis, et sic patet, rationem hanc non esse Achillem, sed Thersitem.
Ad aliud dicit, concedendo quod substantia et accidens in ente conveniunt, non quidem in conceptu entis ex parte rei communi, sed in illo disjuncta quod repraesentatur per conceptionem entis. Differunt autem propriis et distinctis conceptibus.
Ad aliud dicit quod conceptus entis, qui distincte significatur per ens, nihil aliud est quam conceptus substantiae vel acci dentis, qui ut disjunctive accipitur, est alius ab illis distincte sumptis, et sic non tenet ratio. Et quia omnes responsiones istius novi interpretis incidunt quodam modo in idem, et etiam quia magis sunt aliorum responsiones, omittantur aliae,
Respondeo quamvis satis responsum siti supra, tamen aliqua alia hic dico. Praemittendo primo, quod disputantes, et ad invicem contradicentes non disputant, nec contradicunt de nominibus solum. Exem--plum, fidelis et infidelis disputant de ista propositione, un Deus sit trinus et unus, non contendunt de istis nominibus, sed de conceptibus, ut supra patuit, q. 1. Prologi.
Secundo praemitto, quod omnis quaestio praesupponit aliquod certum, et quaerit dubium, et illud certum praesuppositum non est tantum nomen, ut patet, ut cum quaeritur : an homo sit risibilis, praesupponit hominem esse ens. Item, cum quaeritur, an lignum sit substantia vel accidens, praesupponitur quod sit ens tanquam certum, et similiter praesupponitur quod tam substantia quam accidens sit ens. Si ergo habeo certitudinem quod lignum sit ens, dubitando quod sit substantia vel accidens, si conceptus entis non sit alius a conceptu substantiae et accidentis, tunc intellectus meus erit vere certus et dubius de eodem conceptu. Non enim disputabant Philosophi de nominibus, sed de conceptibus, quia unus dicebat lumen esse substantiam, et alius esse accidens; ergo praesupponebant tanquam certum, conceptum entis dici de substantia et accidente, et per consequens si conceptus entis tantum esset conceptus substantiae vel accidentis, et non esset alius ab illis conceptibus, intellectus fuisset certus de uno conceptu, et dubius de duobus. Et sic patet quomodo ista responsio nullo modo solvit vere
Achillem, contra quam tot et tanti insudarunt, nec unquam solvere potuerunt.
Ad aliud, quando dicit de conceptu disjuncta. Haec non est responsio sua, sed Joannis Rhoditon lib. 1.dist. 2. quaest. 6. Contra hanc responsionem arguit Scotus in isto primo, distinct. 8. quaest. 2. et arguit sic: Ista certitudo praecedit omnem apprehensionem quorumcumque dividentium ipsum ens ; ergo praecedit certitudinem de toto disjuncto. Antecedens probatur, quia non oportet in prima apprehensione, qua scitur hoc esse aliquid vel ens, apprehendere a se vel ab alio, vel per se vel in alio, et sic de aliis disjunctis, et sic patet quomodo responsiones hujus minime valent.
Ad aliud patet ex his, quae dixi supra, etc.