IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Et pro istis solvendis pono tres propositiones, etc. Ex occasione ultimi argumenti quaeritur, an in diversis locis positum subjectum possit habere opposita ? intelligitur autem de oppositione contradictoria, privativa et contraria, quae est subjectum ultimi praemissi argumenti.
Prima sententia est, non solum de potentia absoluta, sed etiam ordinaria ex natura rei posse idem corpus positum in duobus locis habere praedicta contradictoria, aut privative opposita. Hanc docent Nominales, Major in 4. dist. 10.
quaest. 4. Occbam quaest. 4. citatur etiam Alensis 4. p. quaest. 44. m. 7.
Secunda sententia est de potentia ordinaria, talia praedicata contraria, si sint qualitates naturales non posse inesse corporis in diversis locis, et non posse habere contradictorium, aut privativum harum; de potentia tamen absoluta posse habere eas in uno loco, et contradictorium aut privativum in altero, modo illae qualitates seu proprietates sint separabiles ex natura rei a corpore, ita Gabriel in 4. dist. 10. quaest. 1. art. 2. et in ean. lect. 46. Soto quaest. 1. art. 5. Marsilius in 4. quaest. 7. Suarez disput. 48. sect. 8. conchis. 1. et 2. conclus. 3. dicit concomitantiam proprietatum accidentalium, quae producuntur in uno ad corpus in alio loco existens fore dependere ex voluntate Dei.
Prima conclusio Doctoris : Quidquid convenit corpori independenter ab ubi, aut prius naturaliter ipso ubi, necessario inest ubicumque est corpus, ita ut de potentia absoluta nequeat ejus contradictorium aut privativum simul alibi inesse: est Doctoris, quem etiam sequitur in hoc Vasquez supra cap. 4.
Haec praedicta non dependentia a loco, et priora ipso naturaliter sunt, omnia praedicata absoluta tam substantialia quam quantitatis in ordine ad se consideratae quam qualitatis, quatenus praecise habent rationem formae in subjecto, ideo nequit idem corpus esse vivens et mortuum in diversis locis, album et non album, idem homo in peccato et non peccato, caecus et videns, vulneratus et non vulneratus, et his opposita.
Probatur ex regulis contradictionis, quia alioquin simul inesse possunt contradictoria de potentia Dei absoluta. Dices, non habere oppositionem ad idem in diversis locis positum, quia non opponuntur secundum idem. Contra, illa opponuntur secundum idem, quae opponuntur secundum idem subjectum, et reliqua omnia eadem secundum quae insunt: sed hic est idem subjectum, quia supponitur idem corpus, quamvis sit in diversis locis, manere idem, neque est alia ratio, nisi quia ad esse corporis non facit locus, quod posterius est accidentaliter adveniens: ad esse materiae non facit forma, ideo eadem manere potest sub diversis formis sine diversitate sui a se idem subjectum sub affirmatione et negatione accidentali, neque alia ratio in universum assignari potest praeter praemissam.
Sed quantitas est prior loco, quia est fundamentum et causa ejus, qualitas similiter, quia mutato loco nihil variatur in suo esse absoluto, quod manet idem in diversis Iocis, et sic de reliquis, alioquin bene sequeretur haec consequentia : Petrus muravit locum, ergo quantitatem et qualitatem ; sequeretur etiam, quod ultima superficies coeli non esset quanta, quia non est in loco, neque corpus in vacuo retineret sua accidentia absoluta ; quod chimaericum est dicere, quia haec non desinunt per sui corruptionem posito contrario, aut sublato aliquo per se requisito ad eorum esse, quod nequit esse locus, a quo nullo modo dependent, sicut neque prius a posteriori.
Ex quibus sequitur rationem esse horum in subjecto, et sic de aliis, quae non dependent a loco, non esse locum; ergo etiam neque privationis aut negationis oppositae, et consequenter abstrahunt haec a loco, ut enuntiantur de subjecto: ergo alterum eorum necessario inest, scilicet, aut affirmativo aut negatio, non obstante mutatione loci.
Secundo principaliter probatur : quidquid est concomitanter sub speciebus.
verbi gratia, anima sub speciebus corporis fundatur in connexione naturali, seu unione ejus ad corpus, ut est in modo suo naturali existendi, ut definit Tridentinum, non in voluntate Dei, ad quam in proposito non recurrit Concilium; ergo unio animae ad corpus abstrahit ab hoc vel illo loco, ita ut impossibile sit corpus esse animatum, quin ubique sit animatum ubicumque est.
Dices, esse verum de potentia ordinaria, non absoluta. Contra, positio corporis Christi sub speciebus, seu in diversis locis, non respicit potentiam ordinariam. sed absolutam et supernaturalem: sed hoc non obstante, anima sequitur ad corpus sub speciebus ex natura rei, et connexione naturali: peto in quo fundatur haec connexio? non in alia, nisi quia nequit corpus esse animatum, et non animatum simul, ergo; et reducitur ad illud primum principium, quodlibet est, vel non est, inquantum verificatur de corpore Christi, quod est animatum sub speciebus, quia est animatum in suo modo existendi naturali, sicut praedicaretur de ipso, quod esset mortuum in triduo, si fieret consecratio, quia erat mortuum in suo modo naturali existendi; sic etiam de unione hypostatica sequitur, quod sub speciebus eam retineat, quia in suo modo naturali existendi eamdem habet ex eodem principio.
Sed quaecumque contraria deducta ex principio primo per se noto est aeternae et necessariae veritatis, sicut et ipsum principium, quia connexio terminorum non fundatur in aliquo extrinseco, sed in ordine intrinseco et necessario eorum ad se invicem, sicut patet in omnibus principiis immediatis habentibus veritatem ex terminis, et in conclusionibus per se sequentibus ex illis, quae etiam antecedenter ad omnem actum divinae voluntatis sunt verae ; ergo idem dicendum in proposito.
Confirmatur, causa formalis in subjecto necessario habet suum effectum? ergo anima posita in corpore, necessario illud vivificat, quia actuat ipsum secundum omnem ejus capacitatem ; ergo repugnat corpus esse sub privatione, seu in potentia ad animam, quia tota ejus potentia est in actu completo. Sed ex positione corporis in alio loco non variatur ejus essentia, ergo neque proprietas subsequens, quae est capacitas illa, ergo ubicumque ponitur, illa erit, et consequenter nequit simul esse in potentia, aut sub privatione animae, sicut neque in eodem loco neque in diversis.
Dices secundum aliquos de potentia absoluta posse poni duas formas, etiam oppositas in eodem subjecto, ac proinde formam cadaveris poni in corpore posse in uno, animam in altero loco. Contra, licet falsa sit illa doctrina, tamen ea data, imaginarie ad propositum applicatur, quia ita tenentes docent in uno eodemque loco posse duabus formis informari. Sed dato casu, nemo dicit quod simul cum altera inest privatio alterius formae, quae inest, nec quidem inesse potest per divinam omnipotentiam ; ergo etiam nullibi inesse potest, quia immediate opponitur circa subjectum absolute sumptum, sicut sic sumptum dicit capacitatem ad formam, non ut in hoc aut illo loco.
Confirmatur ad hominem, peto quare proprietas inseparabilis a corpore inest ipsi ubicumque est, nisi quia inesse ejus abstrahit ab hoc vel illo loco, estque prior loco independens ab ipso, ac propterea quod est idem absolute alicui, ubique est idem, alias sequerentur contradictoria, contra primum principium, nempe esse idem et non esse idem; sed sic etiam convenit corpori quaecumque alia forma abstrahens a loco (ut quantitas, quae est prior loco anima, etc.) independenter, et secundum aliquid prius loco, quia hae formae, ut insint corpori, nihil aliud requirunt praeter capacitatem in ipso et unionem. Et quamvis ad agente nequeant produci in subjecto, nisi secundum determinatam distantiam ob limitatam virtutem agendi, tamen, dum insunt, manent independenter a loco, eoque mutato, sicut etiam sine dependentia ab agente particulari, quod in agendo limitatur ad locum ; ergo eadem ratio, quae concludit proprietates idenlificalas esse in corpore ubicumque sit. Probat similiter de aliis abstrahentibus a loco, alias dicam similiter, quod illae proprietates in uno loco sint eadem, in alio diversae, imo et ipsum corpus in uno esse idem, in alio diversum, quia eadem ratio currit; vel ergo concludit universaliter per viam contradictionis de omnibus abstrahentibus a loco, vel de nullo.
Nec refert dicere, quod quaedam sint simpliciter separabiles a corpore, quia licet id verum sit, dum tamen insunt, necessario insunt, ut per divinam potentiam non inesse non possint, quamdiu insunt, neque separabilitas eorum fundatur in diversitate loci, sed in diversa existentia, et aeque separabiles sunt a corpore in uno loco posito, cum hoc tamen repugnet, quamdiu insunt, eas non inesse ; idem ergo erit, si ponatur in diversis locis, quia id extrinsecum est, et impertinens ad effectum, et esse ipsarum, et oppositum asserere, est illudere imaginarie primo principio.
Secunda conclusio Doctoris : Quaecumque conveniunt corpori dependenter ad ubi, vel etiam concomitanter, posito in diversis locis corpore, possunt variari, et variantur de facto, dependentia ad locum sunt respectus praesentiae formalis, indistantia seu contiguitas, situs, ut esse sursum, aut deorsum, sedere, stare, motus localis, et ejusmodi ; et illa sunt concomitantia ad ubi, actio sive transiens a virtute activa corporis in passum sibi applicatum in uno loco, quod non applicatur in altero, sive passio recepta ab agente applicato in uno, et non altero loco .
Dicuntur haec concomitanter ad ubi determinatum, quia licet actio et passio dependeant a virtute activa et passiva tantum, ut a principiis per se, in ordine ad quae definiuntur, ut actio quae est relatio transmutantis vel actus activorum, ut ab his, si sumatur pro re acta, ut definitur motus a Philosopho esse actum entis in potentia, etc tamen quia in agente limitato, est determinata sphaera agendi, ideo requiritur determinata applicatio ejus ad passum, quae contingere potest in uno loco, et non in altero. Dicitur autem haec concomitans ad determinatum locum, quia virtus activa, licet exigat determinatam praesentiam, tamen non in loco magis quam in altero ; et sic actio ejus erit concomitans ad praesentiam passi in hoc loco, et non posterior naturaliter, quia ab ipso non dependet determinate, etiam ut a conditione. Secludimus hic opinionem eorum, qui dicunt actionem individuari per circumstantias loci, temporis, etc.
His positis, probatur conclusio quoad primum ex iisdem principiis, quia variato seu multiplicato priori essentialiter, multiplicatur posterius, ubise habet ut prius ad illa, quae ab ipso dependent; ergo, etc Patet etiam secunda pars conclusionis, quia licet actio et passio non dependeant determinate ab hoc loco, tamen concomitanter se habent hic et nunc ad ipsum, quia ex applicatione activi et passivi sequuntur hic et nunc in hoc determinato loco, et deficiente eadem applicatione alibi non sequuntur.
Advertendum tamen, quod licet actio et passio conveniant corpori in determinato loco, terminus tamen actionis et passionis, si sint forma absoluta, sequetur ad corpus ubicumque erit, quia iffae formae nullum dicunt ordinem ad locum, nisi tantum in fieri ob dependentiam agentis ad applicationem, quae contingit in determinato loco ; in facto autem esse, sicut neque ab agente, sic neque a loco dependent, quia cessat actio agentis particularis et formae sub ratione absoluta respiciunt subjectum ubicumque sit, illud actuando ; si autem terminus actionis dependeat a loco, aliud erit. Ex quibus patet secunda tertia propositio Doctoris in littera positae. Ex his solvuntur multae contradictiones . imaginariae, quae huc adduci possunt, i quia in uno loco posset sedere, in altero stare; in uno quiescere, in altero moveri ; in uno frigefieri, in altero calefieri ; in altero esse satur, in altero famere;-infirmari, et sanus esse, ad quae universim patet solutio ex dictis.
Quando actio et terminus dependent a loco verificantur de subjecto in illo loco tantum, in alio vero eorum negatio ; quando actio dependet a loco, aut concomitanter se habet ad locum, terminus autem non ita, actio in illo tantum praedicantur de subjecto, in altero vero negatio ejus, terminus autem absolute ubicumque est corpus, sic potest comedere, et trajicere cibos in stomachum in uno, sed digestio et augmentatio sequens erit ubique ; potest caedi et vulnerari in uno, sed vulnus sequens, et cicatrix etiam erit in altero ; potest ex infectione aeris in uno infirmari, in altero autem corrumpetur sanitas, erit et infirmus ubique.
Quando causae oppositae eidem applicarentur in diversis locis, ut calidum et frigidum, idem judicium ferendum, ac si applicarentur in eodem loco, quia actio sequetur fortius agens; motus etiam contrarii possunt inesse simul, qui dependent a loco, ut lapidem moveri sursum violenter, deorsum naturaliter, non tamen motus contrarii ad formas, non dependentes a loco, quando sunt contrarii, ut ad frigidum et calidum, ad vitam et mortem, ad augmentationem et minorationem seu decrementum.
Hinc solvitur argumentum Ledesmae applicando singula singulis : quidquid enim abstrahit a loco, seu quoad dependentiam, seu per concomitantiam, si inest ubique inest, si non abstrahit contrarium accidit.
Patet etiam ad argumentum Vasquez contra praesentiam modo naturali in duo bus locis : Quia lapis, inquit, ponitur in centro quiescens naturaliter, et in alio loco sursum supra trabem, amota trabe movebitur a gravitate sua ad centrum, et per eamdem etiam gravitatem quiescet in centro;ergo movebitur, et quiescet simul naturaliter.
Haec ratio nulla est, peto quis locus horum conveniat lapidi virtute nalurali,-quis supernaturaliter ? et an uterque supernaturaliter? si locus ille super trabe sit, tunc amota trabe, vel conservatur ibi, vel non; si non, non acquirit alium locum, sed simpliciter desinet conservari ille primus locus ejus, et sic non movebitur ad locum centri, quem nunc habet, ad quem amplius non est in potentia, sicut corpus Christi desinens, corruptis speciebus sacramentaliter, non acquirit alium locum. Demus etiam moveri ad loca intermedia nihil refert, quia non est in motu et quiete respectu ejusdem loci, sed diversorum ; si uterque locus sit s.upernaturaliter, desinet in eo , qui non conservatur, et non acquirit alium, vel si acquirat, etiam movetur ad diversum, non ad eumdem locum ; si ad eumdem, cessat motus, quando pervenitur ad superficiem extremam ejusdem loci. Motus enim erit ad loca intermedia, non ad centrum quod possidet, et respectu cujus non est in potentia, quia motus est actus entis in potentia secundum quod in potentia, non entis in actu.
Objicit Suarez primo, quia praesentia localis naturalis est in corpore Christi in coelo, et non in Sacramento ; praesentia vero substantialis est sub speciebus in Sacramento, sed eadem est ratio de quantitate et qualitate, et aliis; ergo possunt esse in corpore in uno loco absque eo quod insint in altero. Respondetur hoc esse inutile argumentum, quia non repugnantia aut repugnantia fundatur non in eo quod haec, aut illa distinguantur a subjecto realiter, sed quia alia immediate opponuntur circa subjectum absolute, et sine ordine ad locum, quia ab ipso abstrahunt. Alia dependent a loco tanquam a priore, ideoque eo mutato et multiplicato, mutantur et multiplicantur.
Urget etiam exemplum de corpore posito in diversis temporibus, in quibus habet diversas praesentias, ad hoc responsum est. Ex his patet quid sequatur ad corpus Christi, quatenus est sub speciebus, et quaenam in ipso sunt, ut est tam hic quam alibi, sive secundum naturalem praesentiam, sive secundum sacramentalem ; nam ea quae abstrahunt a loco, eadem sunt, ubicumque est in ipso, quae vero dependent a loco, diversa sunt secundum diversitatem loci.