IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Contra illud. Hic Doctor adducit duas instantias, probando quod non fuerit viatrix, et quod non potuit mereri secundum portionem inferiorem. Et prima ratio stat in hoc: secundum illam portionem mereri non potuit, secundum quam fuit perfecte beata ; sed secundum portionem inferiorem fuit perfecte beata ; ergo. Major est nota, et minor probatur, quia si secundum portionem inferiorem non fuit perfecte beata, sed fuit perfecte viatrix ; ergo potuit deordinari circa aliquem actum ; patet, quia in eodem instanti, quo aliquis mereri potest, potest etiam demereri, ut patuit in 2. dist. 5. quaest. 2. ei dist. 4. et 6. et impossibile fuit ipsam deordinari in aliquo actu, stante portione superiori perfecte beata ; patet, quia voluntas perfecte beata secundum portionem superiorem est simpliciter impeccabilis secundum omnem actum suum, tam portionis superioris quam inferioris.
Secunda ratio stat in hoc, quod sicut meritum in nobis respicit partem intellectivam, sic et in Christo ; sed in nobis non est meritum in portione inferiori, nisi fuerit in superiori complete, sicut nec peccatum. Patet, quia prima et completa ratio meriti consistit in affectione justitiae, prout respicit Deum in se, ut supra patuit, et talis affectio vocetur portio superior, cum respiciat aeterna. Patuit etiam supra quod quis non potest mereri circa aliquod temporale, nisi simul, vel prius meruerit circa aeternum, amando illud propter se ; certum est autem quod voluntas animae Christi secundum portionem superiorem non potuit mereri, quia nec peccare secundum illam, cum fuerit perfectissime beata ; ergo nec secundum portionem inferiorem.
(i) Respondet Doctor ad primum, et dicit duo : primum quod portio animae Christi inferior fuit simpliciter in termino, sicut et superior quantum ad hoc quod non potuit peccare, nec deordinari in aliquo actu suo ; nam si tunc potuisset deordinari in aliquo actu suo secundum portionem inferiorem, potuisset et tunc secundum portionem superiorem. Patet, quia si aliqua voluntas avertitur a Deo virtualiter, puta avertendo se ab aliquo necessario ad ultimum finem, sequitur ex consequenti quod etiam avertit se ab ultimo fine, ut patet a Doctore in 2. d. 34. Secundo dicit quod portio inferior animae Christi, non fuit simpliciter in termino, quantum ad impassibilitatem, quia multa pati potuit, et quantum ad hoc mereri potuit, et si demereri non potuit, nec peccare,
tamen quantum ad multa alia incommoda potuit vere mereri ; multa enim accidere potuerunt ei contra affectioiiem commodi, quae tamen libere acceptavit, et ita mereri potuit. Et ultra, portio inferior meruit, eliciendo operationem circa creata, ut diligendo matrem, et alios bonos in Deum, et malos propter Deum. Aliud est enim diligere aliquid in Deum, et aliud propter Deum. Diligere enim aliquem in Deum, est velle ipsum habere Deum gratuite, et ex charitate, vel est velle ipsum diligi a Deo gratuite: et hoc modo tantum bonos, et praedestinatos ultimate diligimus in Deum. Diligere vero aliquem propter Deum, est propter Deum amatum diligere aliud, non tamen ex hoc velle eum diligi gratuite: diligens enim Joannem in Deum, diligit propter Deum, sed non sequitur e contra.
(j) Ad secundum, cum dicitur quod meritum complete non est, nisi in superiori portione. Hic Doctor videtur declinare ad unum mirabile,scilicetquod voluntas animae Christi simpliciter meruerit quoad omnem actum tam portionis inferioris quam superioris, et ita secundum actum perfecte beatificum, licet hoc sit difficile salvare propter alios Beatos, quia si potuit mereri secundum actum beatificum, videtur sequi quod alii Beati possint Continue mereri secundum actum beatificum, quem continue eliciunt. Probat tamen hoc de voluntate Christi, quia omnis actus acceptatus a Deo, pro quo Deus velit aliquid retribuere illi cujus actum acceptat, vel alteri pro quo fit, est meritorius. Patet ex definitione meriti superius data. Sed omnis actus Christi etiam beatificus fuit sic acceptatus a Deo; ergo. Nec valet dicere quod etiam actus beatificus Michaelis sic potuit acceptari, quia hoc non est simile, quia Michael secundum omnem sui conditionem est simpliciter in termino: sed persona Christi non secundum omnem conditionem sui fuit simpliciter in termino, quia nec secundum partem sensitivam, nec secundum portionem inferiorem, cum secundum illas passa fuerit multa incommoda, et multas sustinuerit passiones, et ideo voluntas divina poterat acceptare omnem actum hujus personae tanquam meritorium.
(k) Sed quomodo hoc, potuit sic mereri secundum omnem actum, ex quo fuit extra viam secundum portionem superiorem, ideo non videtur quod secundum illam plus potuerit mereri quam alius beatus.
(1) Respondeo, sicut meritum non respicit, nec consistit, tantum in ipso actu elicito, etc. Vult dicere, quod comparando actum beatificum animae Christi ad actum beatificum Michaelis ex ratione talis actus, unus non est magis acceptabilis, utmeritorius,quam alius ; comparando tamen actum utriusque ad suppositum, potest esse aliqua conditio in uno supposito, propter quam actus unius sit meritorie acceptabilis, quae non erit in alio supposito: et sic in proposito, quia persona Christi non fuit secundum omnem sui conditionem in termino, quia non secundum portionem inferiorem animae suae, nec secundum partem sensitivam, et ideo voluntas Dei potuit acceptare actum beatificum ut elicitum a tali supposito ; et exemplum in littera clarum est.
(m) Habemus igitur quod tripliciter potuit mereri, et eligatur via magis grata, potuit enim mereri secundum partem sensitivam, et secundum portionem inferiorem animae Christi, et secundum portionem superiorem.
Hic tamen occurrunt nonnuflae difficultates: prima est in hoc quod dicit, quod voluntas Christi quantum ad portionem inferiorem non potuit deordinari in actu suo stante portione superiori perfecte beata. Hoc videtur valde dubium et repugnare dicto sequenti, cum dixit quod potuit secundum illam portionem velle multa incommoda, et contra naturalem inclinationem. Ex hoc arguo sic: Meritum semper est in potestate merentis, ut patet a Doctore in. 1. dist. 17. Et tunc quaero, an voluntas secundum portionem inferiorem, potuit velle incommoda, et nolle illa, vel non velle, aut tantum potuit velle illa, et nullo modo nolle, nec non velle. Si primo, quod sicut potuit velle commodum, ita potuit velle summum commodum, et ita peccare maxime quando ista duo non conjunguntur necessario, scilicet velle commodum, et necessario recte velle, et haec est ratio quam facit Doctor in 2. dist. 23. probando, quod Deus non possit facere creaturam impeccabilem ex natura. Secundo dubitatur, quia sicut ista duo stant simul, quod eadem voluntas secundum portionem superiorem perfectissime quietata, et perfectissime unita summo bono, secundum portionem inferiorem potest multa pati; sic videtur quod ista possint stare simul, quod secundum portionem superiorem in omni actu suo sit rectissima et ordinatissima, et secundum portionem inferiorem possit in actibus suis aliqualiter deordinari, ac per consequens peccare. Tertio dubitatur in hoc quod dicit,
quod secundum portionem superiorem anima Christi perfectissime conjungebatur summo bono, ut summo commodo, et secundum portionem inferiorem potuit velle maxima incommoda, cum portio superior et inferior non sint distinctae potentiae, nec distinctae virtutes, ut probat Doctor in 2. dist. 24. eadem enim simpliciter voluntas ex parte rei dicitur portio superior et inferior, et sic sequitur quod in eadem voluntate simul et semel sint duo actus perfecti. Unus, quo vult Deum perfecte in se ; et alius quo vult proximum in Deum et propter Deum, imo videtur minus inconveniens sequi, quod duo actus oppositi simul sint in eadem voluntate ; patet, quia secundum portionem superiorem perfecte voluit commoda, et secundum portionem inferiorem voluit efficaciter incommoda, patet, quia de facto et.efficacissime acerbissimas sustinuit passiones.
Deinde dubitatur quomodo eadem voluntas simul possit velle, vel possit habere duos actus perfectos ab invicem distinctos ; voluit enim fruitionem perfectissimam secundum portionem superiorem, et simul voluit perfectum actum usus secundum portionem inferiorem, quae respicit temporalia in ordine ad aeterna. Sed Doctor in multis locis negat eamdem voluntatem simul posse habere duos actus perfectos, ut patet dist. 17. primi.
Deinde dubitatur in hoc quod dicit, quod voluntas animae Christi non habuit summum bonum sibi conjunctum quantum potuit conjungi, sicut est in simpliciter Beatis, et in Christo modo de facto in patria. Quaero, an ipsa voluntas animae Christi habuerit summum bonum sibi conjunctum quantum potuit conjungi secundum portionem superiorem; si sic, ergo tota voluntas, cum sit indivisibilis, perfecte uniebatur illi bono, quae unio perfecta consistit in attingendo illud in se per perfectam operationem, ut arguatur sic: perfectissima operatio perfectissime unit potentiam objecto ; patet, quia potentia unitur objecto praecise per operationem terminatam ad illud, sed eadem voluntas animae Christi habuit perfectissimam operationem terminatam ad Deum sub ratione Deitatis, quia perfectissime fruebatur Deitate: ergo illa voluntas habuit summum bonum sibi conjunctum quantum conjungi potuit, et per consequens videtur falsum dicere, quod voluntas animae Christi non habuerit summum bonum conjunctum quantum conjungi potuit. Si enim secundum portionem superiorem habeat illud bonum sibi conjunctum quantum conjungi potuit, ergo illud bonum toti voluntati fuit perfectissime, et completissime conjunctum et unitum ; voluntas enim illa sicut et aliae voluntates ex natura rei est simpliciter indivisibilis et indistinguibilis, non habens partem et partem, nec aliam et aliam realitatem, sic quod secundum unam dicatur summum bonum sibi perfecte conjungi, et secundum aliam non perfecte conjungi. Et praecipue, quia dicit Doctor in 2. dist. 29. quod totus homo dicitur perfecte quietari principali parte quietata, et in 4. dist. 49. multo fortius ubi tantum est potentia simplex et indivisibilis, non habens partem et partem, si perfectissime quietatur statim sequitur, quod tota simul perfecte quietetur. Respondeo ad has difficultates, praemittendo prius aliqua. Primo, quod voluntas animae Christi in se est tan tum una et indivisibilis, quae potest esse principium activum et receptivum diversorum actuum pro eodem instanti respicientium diversa objeta, licet non aeque intensive, et aeque perfecte respectu eorum, et sic eadem voluntas numero simul potest velle distinctis actibus aeternum et temporale ; et de facto patet quando vult aliquid propter ultimum finem, ut cum actu diligit proximum propter Deum magis dilectum, tunc simul habet duos actus, unum quo Deum diligit, et alium quo proximum.
Secundo praemitto, quod volitio ultimi finis in se proprie dicitur actus superior, secundum quem ipsa voluntas denominatur portio superior ; eadem enim vis potentiae volitivae, ut fertur in ultimum finem, amando illum, dicitur portio superior, et similiter eadem simpliciter vis, ut fertur in temporalia, vel in se, vel propter ultimum finem dicitur vis inferior, et sic portio superior, et inferior in voluntate praecise dicuntur distingui propter distinctos actus, quorum unus respicit aeterna, et alius temporalia.
Tertio praemitto, quod quando dicitur quod voluntas secundum totum sui esse, vel secundum omnem sui conditionem, non fuit simpliciter in termino, debet sic intelligi, quod non secundum operationem elicitam a voluntate fuit simpliciter in termino, quia non omnis operatio ejus fuit beatifica, vel non includebatur in actu beatifico ; voluntatem enim esse secundum se totam, et secundum omnem sui conditionem in termino, est ipsam secundum omnem sui operationem esse in termino, sic quod omnis ejus operatio, vel est fruitio ultimi finis, vel includitur in tali fruitione vel in actu beatifico, sicut dictum est supra de Angelo, quod quamvis diligat objecta secundaria, et multos actus habeat circa nos, illi tamen actus praecise eliciuntur ex plenitudine fruitionis essentiae divinae, et sic includuntur in actu beatifico ; illa vero voluntas partim dicitur esse in termino, pro quanto fruitur ultimo fine clare viso, et dicitur eadem esse extra terminum, pro quanto elicit multos actus circa ordinata ad finem, qui tamen actus non includuntur in actu beatifico, nec dicuntur elici ex plenitudine beatitudinis.
Quarto praemitto, quod ista duo stant simul, scilicet quod eadem voluntas secundum unum actum sit perfecte conjuncta ultimo fini, fruendo illo, et habendo illum sibi unitum, ut summum commodum, ita quod secundum illum actum de potentia Dei ordinata est impossibile ipsam habere aliquam tristitiam, vel incommodum ; imo nec secundum potentiam Dei absolutam, loquendo de tristitia, quae nata est consequi actum, quia ad perfectam volitionem ultimi finis non potest sequi aliqua tristitia, vel incommodum respectu ultimi finis, quia tunc nollet ipsum, quia tristitia est de his, quae nobis nolentibus accidunt, ut patet per Augustinum 14. de Civit. Dei. Stat etiam quod eadem voluntas possit habere aliquam operationem circa temporalia, respectu quorum possit sentire incommoda et tristitias, quia potest nolle aliquid contra suum commodum, et hoc nolitione absoluta vel conditionata ; noluit enim nolitione conditionata flagellari et crucifigi, ut supra patuit dist. 15. hujus, et sic stante tali nolitione conditionata potuit absolute velle flagellari et crucifigi, ad quem sequitur tristitia, et sic potuit velle incommoda ; secundum ergo portionem inferiorem, eadem voluntas potuit esse extra terminum, et sic partim in termino, et partim extra, secundum aliam et aliam operationem. Quando enim secundum omnem operationem est in termino, Deus determinavit nunquam concurrere cum illa voluntate ad aliquid, quod possit esseei incommodum, ut patet de Beatis ; imo omnes actus, qui eliciuntur a tali voluntate, eliciuntur ex plenitudine fruitionis et gaudii consequentis fruitionem. Quando vero partim est in termino, et partim extra (quod non potest esse, nisi per miraculum, videlicet quod beatitudo non redundet in ipsam voluntatem secundum omnem ejus operationem) tunc Deus potest cooperari voluntati ad multos actus, ad quos sequuntur incommoda et passiones.
His praemissis, est facilis responsio ad objectiones. Ad primam dico, quod aliud est loqui de potentia Dei absoluta, et aliud de potentia Dei ordinata. Primo modo forte non est repugnantia formalis, quod aliqua voluntas non sit deordinata circa ultimum finem, volendo illum simpliciter propter se, et quod tamen sit deordinata circa aliquod ens ad finem, volendo ipsum. non secundum omnes debitas circumstantias ; sed quidquid sit de hoc, non est praesentis speculationis, sed magis pertinet ad materiam de beatitudine. Secundo vero modo, stante fruitione ultimi finis ordinata, Deus ab aeterno determinavit nunquam concurrere ad aliquem actum inordinatum circa quodcumque objectum, et sic omnis actus voluntatis Christi necessario fuit ordinatus circa ordinata ad ultimum finem, licet illi actus non includerentur in actu beatifico. Et cum dicitur, quod secundum portionem inferiorem potuit velle commodum, et per consequens velle summum commodum ; et sic tandem deordinari, dico, quod etsi hoc potuerit potentia remota, et per consequens deordinari in aliquo actu, potentia tamen propinqua non potuit, quia Deus ordinavit nunquam concurrere ad aliquem actum inordinatum. Et de hac potentia propinqua et remota supra patuit dist. 12. et clarius patebit in 4. dist. 49.
Ad secundam difficultatem dico, quod non est simile, tum quia actus respectu alicujus incommodi temporalis non videtur repugnare actui respectu summi commodi circa ultimum finem ; actus vero culpabilis sive deordinatus circa aliquod temporale, videtur saltem virtualiter repugnare actui perfecte ordinato circa ultimum finem ; patet, quia talis actus virtualiter avertit a fine, et sic non videntur stare simul, quod eadem voluntas ordinate et perfecte sit unita ultimo fini, et ad illum conversa, et quod virtualiter ab illo avertatur ; licet enim forte non repugnet formaliter (quia ista formaliter repugnant, scilicet conversio formalis ad ultimum finem, et aversio formalis ab ultimo fine, quae aversiones includunt formaliter amorem et odium ultimi finis) sed virtualiter ; forte tamen ista repugnantia includit incompossibilitatem actuum, sicut aqua et calor in summo dicuntur virtualiter repugnare ; sic perfectus amor ultimi finis, et ordinatus videtur repugnare virtualiter effectui amoris inordinati circa temporalia, patet, quia amor ultimi finis ordinatus includit conversionem, ut quasi effectum ad ultimum finem, et sic talis amor est perfectus, ut fruitio perfecta, includit perfectam conversionem ad ultimum finem, quae conversio perfecta necessario excludit omnem aversionem ab ultimo fine. Tum etiam, quia actus voluntatis respectu commodi circa temporale non videtur simpliciter includi in actu beatifico, quo voluntas beata perfecte unitur ultimo fini, et ut summe commodo sibi ; sed quicumque actus ordinatus circa temporalia videtur includi in actu perfecto beatifico, et sic quicumque actus deordinatus nullo modo videtur posse stare cum actu perfecte ordinato circa ultimum finem. Tum etiam, quia volitio ultimi finis ordinata, semper includit volitionem ordinatam eorum, quae sunt ad finem, quia omnis rectitudo praxis circa ea, quae sunt ad finem, semper accipitur ab ipso fine, ut patet a Doctore in Prolog. quaest. ult. sed non sic est de actu incommodi circa temporale.
Ad alias difficultates patet responsio ex his, quae supra dixi dist. 15. respondendo ad argumenta principalia. Nec est inconveniens duos actus perfectos respectu alterius et alterius objecti simul posse esse in eadem voluntate, sicut patet, quia si quis perfecte et efficaciter diligit finem, simul etiam perfecte potest diligere ea, quae sunt ad finem. Si quis etiam perfecte diligit proximum in Deum, et propter Deum, perfecte etiam diligit ipsum Deum ; non videtur tamen stare quod eadem voluntas aeque perfecte et aeque intense simul eliciat duos actus, ut alias probavi, et sic fruitio ultimi finis est intensius elicita quam quicumque alius actus circa temporalia. Sed quomodo duo actus perfecte dicuntur posse stare vel non posse stare, alias erit specialis difficultas.