Deinde cum dicit, abscondes, ostendit beneficia dei in sanctos, per liberationem a malo.
Sed quia duplex malum potest homo pati: scilicet in opere, et in verbo: primo ostendit quando protegit a primo malo. Secundo quomodo a secundo, ibi, proteges. Dicit ergo, abscondes etc.. Loquitur similitudinarie; sicut si aliquis quaeratur ad mortem, quicumque illum absconderit in secretis suae domus, ibi tutus esset: sic est de sanctis. Impii persequuntur eos: sed deus abscondit eos in abscondito, idest perducet ad illum locum absconditum suae dulcedinis: Gal. 3: vita vestra abscondita est cum christo in deo; sed hoc erit in futuro perfecte, quando videbunt eum facie ad faciem: 1 Cor. 13: tunc autem facie ad faciem videbimus eum sicuti est. Et hoc est quod ait, faciei tuae. Sed in praesenti etiam abscondit, inquantum videmus aliquid de dulcedine gloriae suae contemplando. Et intantum abscondit, inquantum homines turbare non possunt firmatos in dei amore: Sap. 3: justorum animae in manu dei sunt etc.. Vel non sentiens conturbationes quas homines patiuntur in judicio: Sap. 5: turbabuntur timore horribili etc.. Item inquantum homo absconditur in contemplatione, et non sentit turbationes mundi: Sap. 8: intrans in domum meam conquiescam in illa etc.. Secundo ostendit quomodo absconduntur a maliloquis, cum dicit, proteges eos etc.. Aliqui enim proteguntur a malefactoribus, sed non a maliloquis; ab hoc enim malo non omnes proteguntur. Unde Octavianus tiberio respondit zelanti pro ipso contra male loquentes de eo, nolo super hac re mihi tiberi turberis. Satis praestitum est nobis, ut nullus nos offendere posset. Dicit ergo, proteges eos in tabernaculo tuo. Hoc ad praesentem ecclesiam respicit, quae tabernaculum est militantium: isa. 4: tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu etc.. Et hoc, a contradictione linguarum, quae vel blasphemando deum, vel docendo falsa, contradicunt veridicae doctrinae, ut sunt schismata, et diversae haereses: job 16: suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. Si ergo recurratur ad tabernaculum dei, idest ad ecclesiam, et ad secreta fidei ejus, ibi invenitur defensio secura ab hujusmodi contradictione linguarum.