CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De partibus diffinitionem amicitiae constituentibus.
De talibus autem forte manifestum fit ad propositam intentionem sufficienter, si cognoscatur amabile. Non enim omne videtur amari secundum illud quod amabilis habet totum confortantibus : hoc enim ad se trahit affectum amoris. Amabile enim taliter esse videntur : nihil enim amabile est, nisi bonum honestum, quod simpliciter bonum est et sicut constans. Sicut et substantia simpliciter ens est delectabile vel utile. Omne enim quod amatur, in ratione horum trium amatur. Omnibus autem videtur quod hoc utile sit, per quod sicut per instrumentum vel adminiculum bonum honestum acquiritur vel delectabile : propter quod necessarium est quod bonum honestum et delectabile amabilia sunt ut fines, eo quod ad aliud non referuntur: honestum quidam finis est ad rationem : delectatio autem adsensum, vel communiter ad naturam : utile autem nom necesse est bonum, nisi per resolutionem ad. a Iterum ex quo desideratur ut instrumentum vel adminiculum. Propter quod dicitur, uti est aliquid in facultatem voluptatis assumere et ad aliud referrequod obtinendum est. Et si referatur ad idem bonum ad quod naturaliter ordinatur, bonum usus vocatur. Si autem contrario modo fiat, abusus dicitur, non usus dici- tur. Honestas autem et delectabile non amantur ad usum, sed per fruitionem : frui enim dicimur illo cui per se et propter se inhaeremus per amorem. Generaliter ergo loquendo non est amabile nisi bonum.
Utrum autem sit bonum simpliciter, vel bonum alicui, quaerunt quidam : eo quod
haec quidem quandoque dissonant, sicut saepe in antehabitis dictum est. Et simili- ter est circa delectabile. Non enim semper est delectabile simpliciter, delectabile alicui. Sed tantum de hac quaestione in praecedentibus determinatum est : et ex illis quae determinata sunt, perspicue videtur quod unusquisque amat quod sibi bonum est. Et quod hoc simpliciter amabile est, quod ei qui simpliciter bonus est, bonum est. Unicuique autem amabile est quod unicuique, bonum videtur. Unusquisque enim semper amat quod sibi bonum est, vel secundum veritatem, vel quia sibi apparet. Hoc tamen ad propositum intentionem non differt. Non enim intendimus nisi quod omne amabile appetenti, bonum est vel simpliciter, vel quia apparet amanti. Et amationem ergo tria faciunt, honestum scilicet, delectabile, et utile.
Tribus autem entibus propter quae amant quaecumque amant, in amatione inanimatorum non proprie dicitur amicitia : quia non desideratur ibi ratio amabilis. Sed tantum ad amabile naturae est instinctus : non enim in talibus est redamatio. Omne autem amans redamari vult. Neque voluntas boni est illorum, ita quod inanimatis velimus bonum per affectum benevolentiae. Forte enim ridiculum est, quod nos dicamus vino velle bonum : sed siquidem aliquis salvari vult vinum, quod est bonum vino, hoc non vult propter vinum, sed ut ipse habeat hoc ad fruendum. Communiter autem
omnes dicunt, quod in amicitia oportet velle bona amico, amici et non nostri gratia.
Qui autem volunt bona hominibus, et non attendunt contrapati, proprie benevoli dicuntur. Volunt autem bona hominibus, quamvis non idem mutuo ab illis recipiant. Dicunt enim quod amicitia est benevolentia, quae est in contrapassis mutuo soredamantibus. Sed quaerendum, utrum hoc sufficiat ad amicitiae diffinitionem, vel apponere oportet quod sibi invicem non incognoti sint, et se invicem non lateat taliter redamantes. Multi enim sunt benevoli etiam ad eos quos nunquam viderunt: eo quod per famam existimant esse eos AdminBookmark hoc est, excellenter justos et bonos : vel quia existimant eos esse sibi utiles : et hoc est idem si ignotorum aliquis patiatur ad hunc amantem, ut mutua scilicet sit utilitas et quasi vicissitudinata promotio. Tales igitur ignoti benevoli videntur ad invicem esse. Amicos autem tales esse ad invicem non dicimus : irrationabile est enim illos quos esse amicos latet qualiter se habeant ad invicem. Oportet ergo amicos secundum amationem bene velle ad invicem, et bona velle ad invicem, et non esse latentes qualiter ad. invicem se habent secundum unumquodque dictorum bonorum, honestum scilicet, delectabile, et utile.