CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sex instantias adducit contra suam sententiam de univocatione entis, quas optime solvit et Valde peripatetice.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Primo per Philosophum 3. Met. quia secundum ipsum ibi, ens non est genus, quia tunc secundum ipsum ibidem, differentia non esset ens: si autem esset commune dictum in quid de pluribus specie differentibus, videretur esse genus.
Idem etiam in 4. Metaph. in principio, ubi vult quod ens dicitur de entibus, sicut sanum de sanis, et quod Metaphysica est una scientia, non quia omnia illa, de quibus Metaphysica est, dicantur secundum unum, sed ad unum, scilicet non univoce, sed analogice: ergo subjectum Metaphysicae non est univocum sed analogum.
Idem 7. Metaph. dicit quod accidentia sunt entia, sicut Logici dicunt non ens esse ens, et non scibile esse scibile, et sicut vas dicitur salubre: in omnibus istis exemplis non est univocatio ejus quod dicitur de pluribus.
Item Porphyrius, si quis omnia entia vocet, aequivoce (inquit) nuncupabit .
Item, 1. Physicor. principium est contra Parmenidem et Melissum, quod ens multipliciter dicitur, et arguit quod si omnia sint unum ens, ergo omnia sunt, vel hoc unum ens, vel illud, quod non sequeretur, si ens esset univocum, sicut non sequitur : omnis homo est unus homo, ergo ille unus homo, vel ille unus homo.
Item per rationem, si ens esset univocum ad decem genera, ergo descenderet in ista per aliquas differentias. Sint igitur duae tales differentiae A et B, aut igitur istae includunt ens quidditative, et tunc in conceptu cujuslibet generis generalissimi includitur nugatio: aut ista non sunt entia, et tunc non ens erit de conceptu entis,
Ad primum (b) argumentum 3. Metaph. quamvis non oportet dicere quod argumenta illa concludant, quia Philosophus intendit ibi arguere ad oppositas partes quaestionum quas disputat, sicut ipsemet praemitit in prooemio; duo autem opposita non possunt concludi, nisi alterum argumentum sit sophisticum. Unde Commentator ejus dicit in primo argumento ad primam quaestionem ibi disputatam esse fallaciam consequentis, si contraria pertinent ad eamdem scientiam: ergo non contraria non pertinent ad eamdem scientiam, quamvis etiam istud argumentum specialiter non oportet tenere quod concludat. Infert enim ibidem : Quare si unum est genus aut ens, nulla differentia neque unum neque ens erit. Quaero, aut intendit inferre quod non per se primo modo erit differentia ens vel unum, et sic conclusio non est inconveniens de uno: aut intendit inferre negativam absolute,et tunc non valet consequentia: non enim si rationale est differentia respectu animalis, sequitur quod rationale non est animal, sed quod non est per se primo modo animal; tamen tenendo (c) quod argumentum valeat, concludit oppositum magis quam propositum. Removet enim ab ente rationem generis non propter aequivocationem, imo si esset aequivocum ad decem genera, esset decem genera, quia idem conceptus (quocumque nomine significetur)habet eamdem rationem generis: sed removet rationem generis ab ente propter nimiam communitatem, quia videlicet praedicatur per se primo modo de differentia aliqua, et per hoc potest concludi, quod ens non sit genus.
Ad videndum (d) autem quomodo hoc sit verum, cum tamen praedictum sit quod ens non praedicatur per se primo modo de differentiis ultimis, distinguo de differentiis, quod aliqua potest sumi a parte essentiali ultima, quae est res et natura alia ab illo, a quo sumitur conceptus generis, sicut si ponatur formarum pluralitas, et genus dicatur sumi a parte essentiali priori, et differentia specifica a forma ultima: tunc sicut ens dicitur in quid de illa parte essentiali a qua sumitur differentia talis specifica, ita dicitur in quid de tali differentia in abstracto, ita quod sicut haec est in quid, anima intellectiva est ens, accipiendo eumdem conceptum entis, secundum quem dicitur de homine vel de albedine, ita haec est in quid rationalitas est ens, si rationalitas sit talis differentia. Sed nulla talis differentia est ultima, quia in tali continentur plures realitates aliquo modo distinctae tali distinctione vel non indentitate, qualem dixi in quaest, de Trinitate, 2. dist. esse inter essentiam et proprietatem personalem, vel majori, sicut alias explanabitur, et tunc talis natura potest concipi secundum aliquid, hoc est secundum aliquam realitatem et perfectionem, et secundum aliquam ignorari, et ideo talis naturae conceptus non est simpliciter simplex. Sed u tima realitas seu perfectio realitatis naturae, a qua sumitur ultima differentia, est omnino simpliciter simplex. Ista realitas non includit ens quidditative, sed habet conceptum simpliciter simplicem. Unde si talis realitas sit A, haec non est in quid, A est ens, sed est quasi per accidens, et hoc sive A dicat illam realitatem, sive differentiam in abstracto sumptam a tali realitate. Dixi igitur prius, quod nulla differentia simpliciter ultima includit ens quidditative, quia est simpliciter simplex, sed aliqua differentia sumpta a parte essentiali, quae pars est una in re, alia a natura a qua sumitur genus;; illa differentia non est simpliciter simplex,et includit ens in quid, et ex hoc quod talis differentia est ens in quid, sequitur quod ens non est genus propter nimiam communitatem entis. Nullum enim genus dicitur de aliqua differentia inferiori in quid, nec de illa quae sumitur a forma, nec de illa quae sumitur ab ultima realitate formae, sicut patebit dist. 8. quod semper illud a quo sumitur conceptus generis, secundum se est potentiale ad illam realitatem a qua sumitur conceptus differentiae, sive ad illam formam, si differentia sumatur a forma.
Et si arguas contra (e) istud, quod si rationale includit ens quidditative, et quaelibet differentia consimilis, quae scilicet sumitur a parte essentiali,non ab ultima realitate ejus: ergo addendo talem differentiam generi, erit nugatio eo quod ens bis dicetur.
Dico, (f) quod quando duo inferiora ad tertium sic se habent, quod unum denominatalterum, illud commune particulariter denominat seipsum sine nugatione, sicut albedo quae est inferior ad ens denominat animal, quod est inferius etiam ad ens sine nugatione;; et ideo sicut est denominativa ista, animal est album, ita ens quod est superius ad album potest denominare animal, sive ens particulariter sumptum pro animali, puta si illud ens denominativum esset entale, haec esset vera, aliquod ens est entale ; sicut enim ibi concedo denominationem accidentalem sine nugatione, nec tamen idem omnino denominat seipsum, eodem modo conceptum, ita hic,animal rationale est sine nugatione, nam in animali includitur ens quidditative, et in rationali denominative, et sicut rationalitas est ens quidditative, ita rationale denominatur ab ente: igitur hic esset nugatio, animal rationalitas, non autem hic, animal rationale, sicut esset hic, animal albedo, non autem est nugatio hic, animal album.
(g) Ad aliud, quod dicitur de 4. Metaph. dico quod Philosophus 10. Metaph. concedit ordinem essentialem inter species ejusdem generis, quia ibi vult quod in quolibet genere est unum primum, quod est mensura aliorum; mensurata autem habent essentialem ordinem ad mensuram, et tamen non obstante attributione, quilibet concederet unum esse conceptum generis, alias genus non praedicaretur in quid de pluribus differentibus specie. Si enim genus non haberet conceptum alium a conceptibus specierum, nullus conceptus diceretur de pluribus in quid, sed tantum quilibet de seipso, et tunc nihil praedicaretur ut genus de specie, sed ut idem de eodem.
Consimiliter (h) Philosophus dicit in 7. Physic. quod in genere latent aequivocationes, propter quas non potest fieri comparatio secundum genus, non enim est aequivocatio quantum ad Logicum, qui ponit diversos conceptus, sed quantum ad realem Philosophum est aequivocatio, quia non est ibi unitas naturae ; ita igitur (i) omnes auctoritates, quae sunt in Metaphysica et Physica, quae essent de hac materia, possent exponi propter diversitatem realem illorum, in quibus est attributio, cum qua tamen stat unitas conceptus abstrahibilis ab eis, sicut patuit in exemplo. Concedo tamen quod totum illud, quod accidens est, attributionem essentialem habet ad substantiam, et tamen ab hoc et ab illo, potest conceptus unus communis abstrahi. Ad illa, quae dicuntur de 7. Metaph. dico, quod littera ultimi paragraphi de illa materia, solvit omnes auctoritates Philosophi praehabitas, quae incipit : Palam autem, etc. Ibi enim dicit Philosophus quod primo et simpliciter definitio, et quod quid erat esse, substantiarum est, et non solum, sed aliorum simpliciter est, non tamen primo. Et probatur hoc ibi, quia ratio significans idem nomini est definitio, si illud cujus est ratio, est per se unum. Unum vero dicitur sicut et ens, et intellige per se ens, ens autem hoc quidem, hoc aliquid, aliud quantitatem, aliud qualitatem significat, quod verum est de ente per se, quia ens per se in 5. lib divisit in decem Genera; igitur quodlibet illorum est unum per se, et ita ratio istorum est definitio, et hoc concludit ibi : Qua- , propter erit hominis albi ratio et definitio. Alio vero modo albi et substantiae, quia substantiae per se, et primo ; albi simpliciter et per se, sed non primo, albi hominis se-- cundum quid et per accidens. Unde et in illo capitulo tractat principaliter de tali ente per accidens, cujusmodi est, homo albus, quod ejus non sit definitio. Ens igitur, vel quid vel definitionem habere, quodcumque istorum simpliciter dicitur de accidente sicut de substantia, sed non aeque primo, et non obstante ordine potest bene esse univocatio.
Ad Porphyrium, ipse allegat Aristotelem dicendo, aequivoce (inquit, scilicet Aristoteles, de quo ibi loquitur) non invenitur autem ubi hoc dixerit in Logica: in Metaphysica autem dicit hoc, sicut jam allegatum est, et expositum. Si quis autem vellet pertractare auctoritatem Porphyrii, quomodo ratio ejus ex auctoritate Aristotelis valet, ad oppositum suum posset exponi, sel nolo immorari.
Ad illud (k) quod arguitur de 1. Physic. dico quod ad opinionem illam Parmenidis et Melissi destruendam, principium est accipere, quod ens dicitur multipliciter, non aequivoce, sed multipliciter, hoc est, de multis ad inquirendum de quo illorum intelligant. Sicut si diceretur omnia esse unum animal, contra eos esset distinguere animal, et quaerere de quo animali intelligunt, aut omnia esse unum hominem aut unum equum.
Cum dicitur (1) quod argumentum Philosophi non valet contra eos si ens esset univocum, respondeo, quod consequentia ista (descendendo sub praedicato stante confuse tantum) non tenet formaliter, sed est fallacia figurae dictionis et fallacia consequentis; tamen si ipsi intellexerunt, sicut Philosophus imponit eis, quod omnia sunt unum, non loquendo de uno confuse, sed de aliquo uno determinato, bene sequitur ad antecedens sic intellectum, quod omnia sunt hoc unum vel illud unum.
His visis de ente (m), restat ulterior dubitatio, utrum posset poni aliquid aliud transcendens primum objectum intellectus nostri, quod videtur habere aequalem communitatem cum ente, et videtur quod sic, et hoc uno molo quod verum sit objectum adaequatum, et primum, intellectus nostri hic et non ens, quod tripliciter probatur.
Primo sic, distinctae potentiae habent distincta objecta formalia, ex 2. de Anima, sed intellectus, et voluntas sunt distinctae potentiae; ergo habent distincta objecta formalia, quod non videtur posse sustineri si ens ponatur primum objectum intellectus, sed si verum ponatur, bene possunt assignari distincta objecta formalia.
Secundo sic, ens est commune de se ad sensibile et intelligibile ; objectum autem proprium alicujus potentiae est objectum ejus sub aliqua propria ratione ; ergo ad hoc, quod ens sit proprium objectum intellectus, oportet quod determinetur et contrahatur ad ens intelligibile per aliquid, per quod excludatur ens sensibile, sed tale . contrahens videtur esse verum, quod dicit de se rationem manifestativi vel intelligibilis.
Item tertio sic, objectum non est proprium alicujus potentiae nisi secundum quod est proprium motivum illius potentiae,non movet autem aliquid potentiam nisi secundum quod habet aliquam habitudinem ad eam ; ens autem secundum quod absolutum et non habens aliquam habitudinem ad intellectum, non est primum et immediatum objectum. Illud autem secundum quod ens formaliter habet habitudinem ad intellectum, est veritas, quia secundum
Anselmum de veritate, veritas est rectitudo sola mente perceptibilis.
COMMENT ARIUS.
(a) Contra istam univocationem entis. Hic Doctor arguit contra conclusionem quam posuit de univocatione entis, ut clarius innotescat. Et primo per Philosophum 3. Metaphysic. text. comm. 10. ubi vult quod ens non sit genus, ut patet circa finem illius textus. Haec littera clara est. Et quod dicit Philosophus, si ens esset genus, differentia non esset ens, propter hoc dicit, quia genus non praedicatur in quid de differentia, ut patet in 3. Metaph. text. comm. 10. circa finem: Impossibile, inquit, praedicari, aut species generis de propriis differentiis, aut genus sine suis speciebus, et multas rationes adducit Doctor in Metaphysica sua ; sed si differentia specifica est ens quidditative, ens non est genus, et si praedicatur de pluribus univoce, videtur esse genus.
(b) Respondetur ibi : Ad primum. Hic Doctor dat primo unam responsionem generalem, videlicet quod rationes factae in 3. Metaphysic. non sunt determinatae secundum intentionem Philosophi. lbi enim movet (si bene memini) viginti tres vel viginti quatuor quaestiones, arguendo ad oppositas partes, ut ibi patet, quas quaestiones postea solvit in aliis libris sequentibus. Et quod dicit, quod duo opposita non possunt concludi nisi alterum argumentum sit sophisticum, hoc patet. Nam si argumento ostensivo ostendo unum oppositum de aliquo subjecto, aliud oppositum ostendi non potest nisi tantum sophistice, quia si argumento ostensivo vel demonstrativo, tunc duo opposita possent concludi de eodem, quod est impossibile. Cum ergo Philosophus in 3. Metaphysic. semper arguat et pro et contra, sequitur quod unum est sophisticum, et non determinat quid sit illud, nihil ergo ibi dictum debet sumi pro auctoritate. Unde Commentator ejus 3. Metaphysic. com. 3. dicit in primo argumento ad primam quaestionem ibi disputatam esse fallaciam consequentis ; si contraria pertinent ad eamdem scientiam, ergo non contraria non pertinent ad eamdem scientiam, non enim sequitur, sicut etiam hic: Si homo currit ; ergo non homo non currit, nam asinus potest currere. Sequitur :
Quamvis etiam istud argumentum, etc. Hoc dictum debet referri ad argumentum primum Philosophi 3. Metaphysic. videlicet quod argumentum, quo probat quod ens non est genus, non oportet specialiter tenere quod concludat ; infert enim ibidem, scilicet 4 Metaphysic. text. comm. 10. in fine textus. Quare si unum est genus aut ens, supple est genus, nulla differentia, neque unum, neque ens erit, id est, si ponatur quod ens sit genus, nulla differentia erit ens. Et similiter si ponatur, quod unum.sit genus, nulla differentia erit unum. Sequitur : Quaero, -aut intendit inferre, quod non per se primo modo erit differentia ens et unum, et sic conclusio non est inconveniens de uno, scilicet quod differentia non sit unum per se primo modo, est tamen inconveniens de ente, scilicet quod differentia non sit ens per se primo modo. Nam differentia est ens per se primo modo, secundum ipsum Aristotelem, aut intendit inferre negative absolute, scilicet si ens vel unum essent genus, differentia nullo modo esset ens vel unum, vel per se primo modo, vel denominative, vel quocumque alio modo. Hoc autem est falsum, ut patet de animali respectu rationalis, licet enim rationale non sit animal per se primo modo, non tamen negatur quin sit aliquo modo animal.
(c) Tamen tenendo quod argumentum valeat. Doctor hic dat aliam responsionem. Et in ista littera multa bona dicit quae declarantur de sententia in sententiam. Dicit enim primo quod ens non ponitur genus tenendo quod sit univocum decem generibus propter nimiani communitatem, nam aliquae differentiae specificae sunt ens quidditative, et si ens esset genus, tunc hujusmodi differentiae non essent ens, ut dixi supra. Secundo dicit, quod si ens esset tantum aequivocum ad decem genera, esset tantum decem genera, quia idem conceptus quocumque nomine significetur, habet eamdem rationem generis. Exemplum, conceptus substantiae, quae est genus generalissimum, remanens idem conceptus quocumque nomine significetur, sive nomine substantiae, sive nomine entis, semper importatur idem conceptus, et per consequens eadem ratio generis.
(d) Ad videndum callem quomodo sit verum. Supple, quod aliquae differentiae specificae sint ens quidditative, cum tamen praedictum sit, quod ens non praedicatur per se primo modo de differentiis ultimis. Et sententia litterae stat in hoc quod eodem modo differentia est ens , quo et natura a qua sumitur est ens. Exemplum, si ponantur in homine plures formae substantiales, ut Doctor expresse ponit in quarto, in materia de Eucharistia, tunc ab una forma priori accipitur ratio generis sive conceptus animalis, et ab anima intellectiva accipitur conceptus differentiae, et si anima intellectiva est ens quidditative, etiam conceptus differentiae sumptus ab ea, erit ens quidditative ; sed talis conceptus non est ultima differentia, patet, quia nec anima intellectiva, quamvis ipsa sit unica et simplex forma, sunt tamen plures realitates in quas resolvitur, et sic non erit conceptus simpliciter simplex. Nam si est ens quidditativa, et similiter alia anima, puta sensitiva sit ens quidditative, cereum est quod in ipsa anima intellectiva est aliqua realitas prior,a qua accipitur conceptus entis, et quia una anima essentialiter differt ab alia ; et certum est quod non per conceptum entis, quia eodem non possunt convenire quidditative et differre ; ergo differt per aliam realitatem ; et illa realitas, qua anima differt ab alia anima, est simpliciter ultima realitas animae, faciens ipsam differre a quocumque alio quod non est ipsa, et sic illa realitas, qua anima intellectiva ullimate differt ab anima sensitiva, erit primo diversa ab ultima realitate animae sensitivae, et per consequens illae realitates non sunt ens quidditative, quia tunc esset processus in infinitum in realitatibus, ut supra exposui. Sequitur ergo, quod differentiae sumptae ab illis ultimis realitatibus, quae dicuntur ultimae differentiae erunt primo diversa,et per consequens non includent ens quidditative, et sunt simpliciter simplices, et tota littera clara est per exemplum positum.
(e) Et si arguas contra istud, quod si rationale includit ens quidditative ; ergo addendo talem differentiam generi erit nugatio, eo quod ens bis diceretur,quia dicenda animal rationale, dico bis ens quidditative, patet quia animal est ens quidditative, et similiter rationale, sicut etiam si animal praedicaretur in quid de rationali, dicendo animal rationale, bis diceretur animal.
(f) Dico. Hic nota singularem responsionem, quam declaro exponendo litteram, dicit enim sic: Quando duo inferiora ad tertium sic se habent, quod unum denominat alterum. Exemplum, homo abus, quae comparantur ad ens. Sequitur: Illud communi, ut ens particulare denominat seipsum sine nngalione, patet, tunc enim dicitur nugitio, quando idem bis nominatur sub eadem ratione, ut dicendo animal animal. Si vero non nominatur sub eadem ratione non erit nugatio, sic in proposito. Nam cum dico homo, dico ens quidditative, cum vero dico album, dico ens denominative, et sic ens denominative particulariter sumptum, denominat seipsum quidditative et particulariter sumptum ; sic cum dico aliquis homo est albus, sensus est, quod aliquod ens est entale, accipiendo entale pro ente denominative sumpto. Sic in proposito, cum dicitur animal rationale, ly rationale accipitur denominative, et tunc ens denominative sumptum particulariter denominat seipsum. Nam haec est falsa, rationale est ens quidditative, licet haec sit vera, rationalitas est ens quidditative. Nota tamen, quod rationale, non dicitur proprie denominativum animalis, cum non sit accidens, sed loquitur de denominativo large sumpto, de quo infra dist. 8. quaest, penult. et in quodlib.
Secundo principaliter arguit Doctor contra univocationem entis, et argumentum est ibi*: Idem etiam in A. Metaph. ubi vult quod ens dicatur de entibu I, sicut sanum de sanis, ut patet text. com. secundi. Ens (inquit) dicitur multipliciter et non dicitur aequivoce, sed attribuitur uni rei et lini naturae, sicut omne sanans attribuitur sanitati, quoddam enim dicitur sanum, quia conservat quoddam, quia facit sanitatem, et quoddam quia significat, et quoddam quia recipit. Haec ille. Sicut. ergo sanitas dicitur aequivoce, sive sanum de sanis, sic et ens de omnibus entibus. Vult etiam ibi in illo textu, quod Metaphysica dicitur una scientia, non propter unitatem unius subjecti co nmunis omnibus entibus, sed quia omnia entia attribuuntur uni, scilicet substantiae, et sic ens erit analogum et non univocum, vide in medio textus. Et similiter, inquit, ens dicitur multis modis, sed illi modi attribuuntur uni rei, etc. vide litteram sequentem.
(g) Respondetur ibi: Ad aliud quod dicitur de 4: Metaph. Hic ostendit quomodo analogia stat cum univocatione. Nam ab omnibus conceditur quod animal praedicatur univoce de omnibus animalibus, et tamen per prius de uno, accipiendo prius, id est, perfectius, et per posterius de alio. Certum est enim quod una species animalis est perfectior essentialiter alia, cum inter illas sit ordo essentialis, cum una sit mensura perfectionalis alterius, et sic animal praedicatur analogice de homine et de asino, quia perfectius de homine quam de asino, non tamen sic intelligendo, quod animal in se sit perfectius in homine quam in asino ; sed sicut dicimus quod una materia est perfectior alia, non in se, sed quia perficitur nobiliori forma, sic animal in homine est perfectius animali in asine, non in se, sed quia in homine determinatur et contrahitur, et suo modo perficitur nobiliori differentia, sed quiquid sit, de hoc alias dicetur ; sufficit enim pro nunc habere, quod cum analogia stat univocatio, et sic licet ens dicatur analogice de omnibus entibus, tamen cum tali analogia stat univocatio.
(h) Consimiliter Philosophus dicit, etc. id est, quod loquendo de genere Physico sive de genere, quantum ad realem Philosophum, in ipso latent aequivocationes.
Pro intelligentia hujus litterae nota, quod univocatio Physica sive univocatio apud realem Philosophum, (qui tantum considerat de rebus et non de conceptibus) sumitur penes naturam, habentem unitatem speciei specialissimae, quia in tali proprie fit comparatio, ut patet de albedine. Dicimus enim, quod aliquid est magis vel minus album, quam aliud album, ideo apud realem Philosophum univocatio sumitur ab aliqua natura, secundum quam proprie potest fieri comparatio, et talis natura erit tantum species specialissima; sed a natura habente unitatem genericam, puta a colore, non accipit realis Philosophus univocationem, patet, quia secundum naturam genericam non fit proprie comparatio. Non enim dicimus, quod album est magis album quam nigrum, ideo color non erit univocum apud realem Philosophum, ideo dicit, quod in genere latent aequivocationes, quia in genere sunt plures naturae specificae, quae non sunt comparabiles ad invicem, ut patet de albo et nigro. Deinde dicit Doctor quod quantum ad Logicum, in genere non est aequivocatio, quia ponit diversos conceptus sub illo. Logicus enim tantum considerat per se secundas intentiones vel conceptus per accidens, quibus applicat secundas intentiones ; et non dicit aliquid praedicari univoce, ex hoc quod secundum illud possit fieri comparatio, sed ex hoc, quia dicit unum conceptum communem pluribus, non attendens aliquam comparationem conceptuum, sed tantum attendens unitatem conceptus communem pluribus.
(i) Ita igitur omnes autoritates, etc. Concedit tamen quod omne accidens habet essentialem attributionem ad substantiam, et tamen a substantia et accidente potest abstrahi conceptus unus ; Philosophus enim 2. Metaphys. text. com. 2. attribuit omne accidens substantiae, cum analogia ergo stat univocatio, quia vera unitas conceptus de omnibus analogatis.
Tertio principaliter arguit ibi: Item 1. Metaph. Sicut, inquit, et ens existit in omnibus, sed non simpliciter, sed huic quidem primum, scilicet substantiae, illud vero consequenter, scilicet accidentibus. ha et quod quid est simpliciter quidem
substantiae, alio vero modo aliis, quia scilicet quidditas secundum Commentatorem ibidem, invenitur simpliciter in substantia, accidentia vero non habent quidditatem simpliciter ; unde sequitur in textu, ostendendo quod accidens non habeat quid simpliciter, cum dicit: Quare et qualitas est eorum, quae quid est, id est, quae habent quidditatem, sed non simpliciter, supple habet quidditatem, sed sicut de non ente Logici dicunt quidam esse non ens simpliciter, sed non ens, sic et qualitatem. Dicit, quod accidentia non sunt entia, etc. exponitur ista littera sic : Sicut Logici dicunt non ens, puta simpliciter esse ens, ut secundae intentiones sunt non ens simpliciter, tamen dicuntur ens secundum quid, sic scibile propriissime est conclusio demonstrabilis. Et principia prima non sunt scibilia proprie, cum non sint demonstrabilia ; ergo non scibile, supple proprie, erit scibile, videlicet improprie. Si ergo accidentia hoc modo dicuntur entia, videtur quod ens dicatur aequivoce de substantia et accidente.
Respondet Doctor ibi: Ad illa, quae dicuntur de septimo Metaphysicae. Et sententia litterae stat in hoc, quod licet substantia dicatur simpliciter ens, et propriissime, et accidentia habeant attributionem ad ipsam, et per consequens non sint ita simpliciter ens sicut substantia, non tamen sequitur quod praedicetur aequivoce de substantia et accidente, quia (ut dixi supra) cum praedicatione analogica stat praedicatio univoca. Vult etiam in ista littera, quod licet substantia primo et simpliciter definiatur, tamen vult quod etiam accidentia vere definiantur, licet non primo. Cum enim dicit secundum Philosophum, quod primo et simpliciter definitio, et quod quid erat esse substantiarum est, id est, quod definitio et quod quid erat esse, quod accipitur pro essentia rei, primo competit substantiae. Sequitur : Et non solum, sed aliorum simpliciter est, non tamen primo, id est, quod definitio et quod quid erat esse non solum competit substantiae, sed etiam aliis simpliciter competit; differenter tamen, quia substantiae competit primo, accidenti vero non primo. Nec mirum quod competat primae substantiae, quia ipsa est prior omni accidente, tempore, definitione et cognitione, ut patet 7. Metaph. text. com. 4. Sequitur: Et probatur hoc ibi, supple quod definitio et quod quid erat esse simpliciter competat accidenti, guia ratio significans idem nomini, id est, definitio, est definitio, sicut illud, supple nomen vel definitum, cujus est ratio est per se unum, id est, quod si nomen dicit unum conceptum per se, erit simpliciter definibile, sicut albedo et nigredo ; album vero, quia dicit unum conceptum per accidens,non est per se definibile, sed tantum per accidens. Sequitur : Unum vero dicitur, sicut et ens, et intellige per se ens, ens autem, etc. Dicit quod ens dividitur in quantitatem, qualitatem, etc. loquendo semper de ente per se; sequitur ergo, quod si aliquid est per se ens, erit per se unum, sicut homo est per se ens, ideo est per se unum. Sicut etiam, si aliquid est per accidens ens, ut homo albus, ita erit per accidens unum, et sic ratio istorum, supple per se entium erit definitio. Sequentia clara sunt.
Quinto arguit ibi: Item primo Physicor. Principium, inquit, ''maxime omnium proprium est, quoniam mu'tipliciter dicitur illud quod est, id est, ipsum ens ; et arguit quod si omnia sint unum ens, ergo omnia sunt vel hoc unum ens vel illud, quod non sequeretur si ens esset univocum: sicut non sequitur: Omnis homo est unus homo: ergo ille unus homo vel ille unus homo. (k) Respondet Doctor ibi: Ad illud quod e arguitur de primo Physicor. Dicit quod Aristoteles non accipit ens multipliciter aequivoce, sed multipliciter, id est, de multis. Nam Parmenides et Melissus, ut patet primo Physic. text. com. 13. asserebant tantum esse unum ens, contra quos arguit Aristoteles, assumendo hoc principium : Ens dicitur multipliciter,id est, praedicatur de multis: ergo si omnia sunt unum ens, quaero aut sunt unus homo, aut unus equus et hujusmodi, et sic patet quod non accipit ibi ens dici multipliciter, id est, aequivoce, sed multipliciter, id est, de multis. Et quod sic intelligat, statim postquam dixit ens dici multipliciter, infert : quomodo dicunt dicentes unum esse omnia, utrum substantiam omnia, aut quantitatem, aut qualitatem, et iterum utrum substantiam unam omnia, ut hominem unum,aut equum unum, aut quatita tem unam, etc. vult ergo, quod ens non dicatur multipliciter de illis, id est, aequivoce, sed multipliciter, ''id est, de multis univoce, de quibus exemplificat, etc.
(1) Cum dicitur, quod argumentum Philosophi non valet, etc.
Respondet Doctor primo, quod consequentia ista, descendendo sub praedicato stante confuse lanium, non tenet formaliter, sed est fallacia figurae dictionis et fallacia consequentis. Exemplum : Omnis homo est animal, ly animal, stat confuse tantum, quia non licet descendere sub animali, et si dtscendatur, descensus erit falsus, ut patet sic descendendo : Et haec sunt omnia animalia; ergo omnis homo est hoc animal. Nam est fallacia consequentis L a positione consequentis ad positionem antecedentis, non enim sequitur: homa currit ; ergo hic homo currit. Sic in proposilo, quando Parmenides et Melissus dicunt: Omnia sunt unum ens, accipiendo ly ens pro ente in communi. Certum est quod ens stat confuse tantum, et sic non licet descendere. Fit etiam fallacia figurae dictionis commutando quale quid in hoc aliquid, quia ly ens stans confuse, tantum significat quale quid ; ut vero descenditur sub illo, statim mutat quale quid in hoc aliquid. Sequitur : Tamen si ipsi intellexerunt, sicut Philosophus imponit eis, quod omnia entia sunt unum ens, non loquendo de uno confuse, sed aliquo uno determinato, bene sequitur al antecedens intellectum, videlicet, si omnia entia sunt unum ens numero; ergo erit hoc ens vel illud, etc.
Contra hanc conclusionem de univocatione entis, arguunt quidam novi expositores S. Thomae.
Primo sic, quia tunc ens esset genus, quia non includeretur quidditative in differentiis specificis, quia si sic tunc esset nugatio dicendo animal rationale. Nec valet dicere, quod rationale dicat ens denominative particulariter, quia aliud est loqui de ente in sua ratione communi, in qua indistincte univocantur supradicta, et aliud est loqui de ente, particulariter accepto. Licet enim palliari possit quod ens particulatum ad album, et rationale denominant ens particulatum ad animal, non tamen potest intelligi, quta prima pars rationis albi formaliter sumpti, denominat primam partem rationis animalis, ea enim est ens, eodem modo sumptum, cum univocum sit ; remanet ergo quod nugatio est dicere apud Scotum animal rationale, imo animal album, eodem modo arguendo, ut prius, utendo loco nominum eorum rationibus quidditativis. Nec valet dicere quod in rationali non includitur quidditative, sed in rationalitate, quia tunc sequitur principale intentum nostrum, quod scilicet ers in nulla differentia includatur quidditative quia rutunditas non est differentia,sed differentiae principium, secundum veram Avicennae doctrinam ; differentia enim praedicatur de specie, rationalitas autem non. Secundo, quia si ens est univocum substantiae, accidenti ; ergo in ratione substantiae expresse cadit ens, quod est inconveniens. Probatur consequentia, quia omne superius cadit in ratione essentiali sui inferioris. Tunc ultra, si ens cadit in ratione substantiae; ergo et in definitione ejus. Probatur ista consequentia per Aristotelem 2. Topicor. com. 5. qui dicit quod quando aliquid ponitur in definitione alicujus loco illius, si ponatur ejus ratio, clarior erit intellectus. Cum ergo substantia ponatur in definitione hominis, et loco substantiae liceat ponere ejus rationem, in qua explicite cadit ens, ut clarior sit definitio, sequitur quod ens debeat poni in definitione hominis explicite, ut clarior reddatur, quod est falsum. Et multa alia dicit, quae brevitatis causa omitto, et quia facillime solvi possunt.
Deinde Occham in prim. dist. 2. quaest. 9. arguit contra Doctorem in ista materia, non contra principalem conclusionem, quia non negat ens esse praedicatum univocum Deo et creaturae et decem Praedicamentis, sed arguit contra multa dicta a Doctore.
Et primo dicit, quod illa ratio Doctoris, qua probat ens dici univoce de Deo et creatura, scilicet intellectus certus de uno conceptu, etc. non concludit nisi probetur quod sicut aliquis potest habere tres propositiones in voce, habentes distincta praedicata, ita quod nullum praedicatum includatur in alio, scilicet quod Deus est ens, et quod est ens creatum et ens increatum, et unum scire et duos dubitare, quod ita potest habere tres propositiones in mente, consimiles, habentes distincta praedicata, aliter ratio non concludit. Et ideo respondet ad argumentum Doctoris dicens, quod intellectus non est certus de uno conceptu, sed de duobus sub disjunctione, quia dicerent alii quod formando propositiones in mente, non est quibuscumque signis institutis ad placitum saltem categorematicis, talis intellectus non format nisi duas propositiones, in quarum una praedicatur substantia et in alia accidens, dicendo A est substantia, et A est accidens. Et tertiam format de disjuncta praedicato, dicendo qu )d A est substantia vel accidens, et ideo talis non posset formare propositionem correspondentem isti in voce, A est ens nisi distincte apprehendendo, et conceptum substantiae et conceptum accidentis.
Secundo arguit contra secundam rationem Doctoris, qua probat quod si ens non esset univocum Deo et creaturae, Deus non posset naturaliter intelligi, etc. Dicit, quod ista propositio est falsa, videlicet quod objectum possit causare in aliquo intellectu aliquam notitiam simplicem sui, et aliam simplicem objecti contenti virtualiter vel essentialiter; et hoc probat in prolog. quaest. 3. quae est nona in ordine in conclusione prima, licet ibi non loquatur de objecto, sed tantum de notitia objecti. Et declarat hoc per experientiam dicens,quod quilibet experitur in se,quod quantumcumque cognoscat intuitiveet perfecte aliquam rem, nunquam per hoc cognosci aliam rem nisi praehabeat notitiam illius alterius rei; et ratio est, quia omnis notitia abstractiva alicujus rei, in se, vel notitia propria alicujus rei praesupponit notitiam intuitivam illius rei ; sed notitia intuitiva alicujus rei non potest haberi naturaliter nisi effective mediate vel immediate ab illa re, et multa alia dicit ibi, quae faciliter solvi possunt.
Tertio arguit contra aliud dictum Doctoris, videlicet quod ens non praedicatur univoce de ultimis differentiis nec de passionibus, et intendit ostendere quod etiam praedicatur in quid de illis. Primo, quia omnis res, vel est per se in genere vel pars essentialis alicujus existentis per se in genere, sed per Scotum differentia ultima est aliquid reale extra animam, et per consequens erit per se in genere, vel erit pars essentialis componens cum alia parte ab ea realiter distincta ; sed sive sic, sive sic, ens secundum eos praedicatur in quid, et per consequens univoce. Major probata est prius, ubi probatum est quod nulla est distinctio a parte rei in creaturis nisi distinctio rerum.
Item, major est convenientia unius differentiae cum alia quam cum Deo, et istae differentiae ultimae realiter distinguuntur ; ergo secundum principia istorum, per aliquid distinguuntur et in aliquo conveniunt ; sed illud, in quo conveniunt praedicatur de eis in quid. Major probatur, quia omnis res creata plus distinguitur a Deo quam a quacumque re creata ; ergo cum conveniat cum Deo aliquo modo, sequitur quod plus convenit cum quacumque re creata. Si ergo Deo et creaturae est aliquod commune univocum, a fortiori illis differentiis ultimis.
Item arguo sicut ipse arguit: Omnis intellectus certus de uno conceptu, et dubius de duobus, habet alium conceptura neutrum ab illis duobus; sed aliquis potest esse certus de A quod ens, dubitando an sit differentia ultima, an non ultima, ergo est aliquis conceptus communis differentiis ultimis et non ultimis.
Ad istam rationem respondet Scotus tripliciter. Primo, quod non est certus de tali quod sit ens quidditative. Secundo, quod talis conceptus est simpliciter simplex. Tertio, quod ille conceptus de quo est certitudo, est alius ab illis de quibus est certitudo, est alius ab illis de quibus est dubiiatio. Et si ille certus salvatur cum aherutro illorum dubiorum, vere est univocu ; sed non oportet quod insit utrique illorum in quid ut sit univocus cum eis, vel ut determinabilis ad determinans, vel ut denominabilis ad denominans.
Sed istae responsiones Scoti non videntur sufficere. Prima non, quia idem sequeretur de Deo, quia posset dici quod non est certum, quod conceptus entis praedicetur de Deo quidditative. Secunda responsio non videtur sufficere, quia tanta simplicitas, vel major est in Deo quanta est in quacumque differentia ultima. Tertia similiter non sufficit, quia idem posset dici de Deo
Respondetur primo ad objectiones Occham. Ad primam, quam facit contra primam rationem Doctoris de conceptu disjuncto, patebit responsio a Doctore infra d. 8. quaest. 2.
Ad aliud contra secundam rationem, dico quod non sufficienter probat, quod idem objectum non possit causare notitiam simplicem sui et alterius contenti. Et quod dicit de cognitione intuitiva quod non experimur, quod si intuitive cognosco unam rem, quod per hoc cognoscam aliam rem, modo cognitio simplex abstractiva alicujus objecti necessario praesupponit simplicem intuitivam ejusdem rei. Dico primo quod Doctor non dicit, quod notitia simplex unius objecti sit causa notitiae simplicis alterius objecti, sed dicit quod unum objectum potest esse causa cognitionis sui et contentorum essentialiter et virtualiter, ut supra diffuse exposui. Et sicut in cognitione abstractiva eadem species intelligibilis, supplens vicem objecti, causat cognitionem objecti simplicem, et omnium contentorum virtualiter et essentialiter, sic dico quod quando objectum est in se praesens secundum propriam existentiam, causat partialiter cognitionem sui intuitivam, et omnium contentorum realiter et virtualiter. Nam, ut dicit Doctor distinct. 8. penultrquaest. primi, et in quodlib. cognitio intuitiva est vere existentis inquantum existens est, et omnis virtualiter contenti in tali re sic existente. Et quod dicit quod hoc non experitur, dico quod si pro statu isto possemus habere cognitionem intuitivam alicujus objecti, et virtualiter contenti in eo esset hoc facile experiri.
Sed dubium est, an possimus pro statu isto cognoscere aliquid intuitive ? et quid Doctor de hoc sentiat, differatur usque ad 45. dist. 4. ubi diffuse pertractat hanc materiam. Et cum dicit quod cognitio abstractiva alicujus objecti, simplex necessario praesupponit intuitivam ejusdem objecti.
Dico primo, quod si loquatur de intuitiva et abstractiva respectu ejusdem potentiae, negatur, quia intellectus cognoscens aliquid abstractive non prius cognoscit idem intuitive. Si vero intelligat quod cognitio abstractiva alicujus objecti simplicis praesupponat intuitivam ejusdem in alia potentia inferiori, puta in sensitiva exteriori, absolute hoc non credo esse verum nisi de primo objecto, nam intellectus potest abstractive cognoscere quidditatem abstractam ab omni singulari, quae tamen aliquo sensu non potest cognosci. Et multa alia essent hic dicenda, quae differantur usque ad 45. dist. 4.
Ad aliud de differentiis ultimis, concedo, quod omnis res per se existens in genere, et pars vere essentialis illius rei,
est ens quidditative, sicut patet de materia et forma, quae vere et realiter componunt aliquod tertium. Sed negatur de realitate, quia illa proprie realiter non componit, nam etsi anima intellectiva sit vera res et realiter componibilis cum alia re, ultima tamen realitas in anima non dicitur proprie vere res, nec pars realis compositi, sed est quaedam realitas ex natura rei distincta ab anima. Et quando dicit, quod differentia ultima realiter distinguitur ab eo cujus est, hoc habet probare. Et cum dicit, quod in nulla re creata potest esse aliqua distinctio nisi rei et rei, dico, quod hoc non est sufficienter probatum ab ipso, et rationes, quas facit pro ista materia, alias solventur, licet quilibet parum instructus in via Scoti faciliter possit solvere.
Ad secundam rationem de differentiis ultimis quod sint ens quidditative, cum dicit quod major convenientia est unius differentiae ultimae ad aliam quam cum Deo. Dico, quod si intelligit quod pura differentia ultima magis convenit cum alia differentia quam cum Deo, si intelligat de convenientia quidditativa in aliquo communi, negatur hoc absolute, quia illa ultima differentia est ita primo diversa a Deo, sicut ab alia ultima differentia, cum nullo modo recipiat praedicationem alicujus quidditativam. Haberet ergo probare, quod esset major convenientia unius differentiae ad aliam in aliquo quidditative dicto, quod non probat.
Ad tertiam rationem qua probat, quod ultimae differentiae sint ens quidditative, quia intellcctus certus, etc. Ad hanc rationem respondet Doctor tripliciter, ut patuit supra. Et cum dicit, quod istae responsiones non sunt sufficientes, hoc non sufficienter probat. Et quando dicit, quod prima responsio Scoti non concludit, quia hoc idem posset sequi de Deo, quia etsi aliquis sit certus quod Deus sit ens, tamen non est certus quod sit ens quidditative, dico quod est major certitudo incomparabiliter, quod Deus sit ens quidditative quam ultima differentia. Hoc patet, quia cum Deus sit simpliciter prima entitas et perfectissima, si couceditur quod sit ens perfectissimum, statim notum est quod sit ens quidditative,licet postea contingat dubitare an conceptus entis, dicti quidditalive de Deo sit alius ; nec etiam aliquis dubitat, quin substantia perfecta sit ens quidditative, licet possit dubitare, an talis conceptus entis sit alius a conceptu substantiae. Sed de differentiis ultimis est maxima dubitatio, an sit ens quidditative, cum non sint per se in genere, nec sint proprie paries reales, realiter constituentes aliquid per se in genere. Tum etiam, quia ultimae differentiae sunt tantum quaedam realitates et non sunt verae res.
Ex ista solutione, patet solutio ad rationem Occham, quam facit contra tertiam responsionem Doctoris.
Ad rationem factam contra secundam responsionem Doctoris. Quando dicit Occham, quod major est simplicitas Dei quam cujuscumque creaturae, et tamen ens praedicatur in quid de Deo, dico quod si vere Deus sit summe simplex, et nullo modo compositus ex Te et re, nec alteri componibilis, nec conceptibiliter compositus ex genere et differentia,nec compositus ex actu positivo et privatione alicujus perfectionis, ut infra patebit, dist. 8. et his mo lis sine dubio est magis simplex quam quaelibet creatura ; sed cum tali simplicitate stat, quod non sit simpliciter simplex, accipiendo simpliciter simplex, modo praeexposito ; negatur ergo ista consequentia : Deus absolute est magis simplex, quam quaelibet creatura, ergo est magis simpliciter simplex. Et ratio negationis consequentiae supra patuit.
Nunc respondendum est ad rationes alterius Doctoris sive novi expositoris S. Thomae. Et dico primo, quod non est haec nugatio animal ratione est ens, quia non reperitur idem conceptus sub eadem ratione, nam cum dico animal est ens, accipitur ens quidditative ; cum vero dico rationale est ens, accipitur denominative, sicut etiam cum dico album est ens, ideo idem conceptus sub eadem ratione non reperitur.
Et cum dicit, quod aliud est loqui de ente in sua ratione communi, etc. dico primo quod conceptus entis in communi abstrahit a praedicari in quid et in quale. Si enim conceptus entis quidditative includeret praedicari in quid, tunc de omni in quid praedicaretur, quod est falsum. Si etiam ex se includeret denominative praedicari, de omnibus tantum denominative praedicaretur, dico ergo, quod simpliciter abstrahit a praedicari in quid et in quale. Sicut etiam albedo est indifferens ad praedicari in quid et in quale, nam ut comparatur ad inferiora praedicatur in quid, et ut comparatur ad substantiam praedicatur in quale.
Sic dico de conceptu entis, qui ut comparatur ad Deum et ad decem Genera, dicit conceptum quiddilativum; ut vero comparatur ad ultimas differentias, dicit conceptum denominativum, et similiter ut comparatur ad album: differenter tamen, quia ut comparatur ad album. praedicata entis respectu albi, est praedicatio magis pet accidens, quia album dicit conceptum tantum per accidens, et de conceptu per accidens nihil per se praedicari potest, ut supra patuit a Doctore dist.2. quaest.2. et alibi. Ultima vero differentia dicit conceptum per se, quia simpliciter simplicem. Et similiter cum dico rationale, dico formam connotando subjectum, et sic cura dico rationale est ens, quia accipitur rationale denominative, quia significat formam connotando suo modo subjectum, ideo ens ut praedicatur de rationali, dicit lantum conceptum denominativum, quia de conceptu denominativo nihil potest praedicari proprie. Si ergo utrobique accipiatur conceptus entis in communi, ut praedicatur de animali et rationali, patet quod etsi importetur idem conceptus entis, non tamen sub eadem ratione, quia ut praedicatur de animali accipitur conceptus entis sub eadem ratione quidditativa, et ut praedicatur de rationali accipitur sub ratione denominativa.
Et quando Doctor dicit quod ens particulatum, etc. patet quod loquitur de ente ut simpliciter incluso in rationali et in albo, cum dicitur, homo est albus. Dico secundo quod ens vere non praedicatur quidditative de rationali, sed de rationalitate, sicut nec de albo, licet de albedine. Et cum dicit quod rationalis non est differentia, hoc nihil est, quia quando Doctor dicit quod ens praedicatur in quid de differentia specifica, non accipit ibi differentiam quae significat formam connotando subjectum, sed accipit illam rem in se, quae vere est principium distinguendi essentialiter. Nec enim diceret, quod animatum sit ens quidditative, quia significat animam connotando subjectum quod informat, diceret tamen, quod anima quae est principium distinguendi essentialiter animatum a non animato, esset ens quidditative.
Ad secundam rationem istius expositoris, concedo totum, quod si homo definiretur explicite per omnia superiora, esset clarior definitio . Et concedo, quod si loco illius quod ponitur in definitione, poneretur ratio ejus, talis definitio esset clarior. Et concedo quod quis non possit perfecte cognoscere hominem distincte nisi cognoscat omnia essentialiter inclusa in illo ; et patet quod haec ratio nihil concludit, quia similiter dicerem quod quando definitur homo per animal rationale , quod si loco animalis poneretur ratio ejus, esset clarior definitio, et sic semper deberemus definire hominem, explicando omnia essentialia illius tam proxima quam remota, quod tamen brevitatis causa non facimus ; sufficit enim nominare illas partes, quae simul unitae convertuntur cum definito et non sunt proprietates definiti.
Deinde multi conantur solvere rationes Doctoris, quas facit pro univocatione entis, inter quos ille novus et bene novus expositor S. Thomae, nititur pro posse illas solvere, licet sub brevitate
Ad primam de intellectu certo, etc. dicit sub brevitate quod illa ratio concludit alietatem conceptus entis, quod concedit: sed postea negat quod talis conceptus praedicetur univoce, quia non praedicatur quidditative. Sed haec responsio videtur sibi contradicere, concedendo alietatem conceptus entis et negando ipsum praedicari in quid, quia (ut supra exposui) cum quaeritur an substantia sit ens absolute, loquendo an sit ens quidditative, an denominative? certum est quod tam Philosophi quam in Theologia expertissimi, statim concederent quod substantia est ens quidditative, licet dubitarent an ens dictum in quid de substantia, dicat alium conceptum a conceptu substantiae, multi dicerent quod substantia est ens quidditative. Si ultra quaereretur quod ens? responderent, quod substantia esset ens, quod substantia, ita quod conceptus entis quidditative sumpti, dicti de substantia, esset tantum conceptus substantiae.
Doctor ergo supponendo (a peritis et sapientibus concessum) quod substantia et accidens sit ens quiddilative, probat alietatem conceptus entis a conceptu substantiae et accidentis, et sic responsio istius novi expositoris magis confirmat rationem Doctoris.
Ad secundam rationem Doctoris, qua probat quod si ens non diceret alium conceptum a conceptu Dei et creaturae, nihil de Deo naturaliter possemus cognoscere, etc.
Respondet ad minorem in qua dicit : Sed creatura non continet virtualiter cognitionem Dei, quia nec ipsum Deum. Dicit, quod continere virtualiter contingit dupliciter. Primo, sicut causa continet effectum. Secundo, sicut effectus continet causam, et isto secundo modo, quilibet effectus virtualiter continet Deum.
Sed certe haec responsio non acceptaretur a peritis, quod effectus virtualiter contineat causam. Nam continentia virtualis apud omnes peritos est continentia perfectionalis, et si effectus contineret causam, esset prior et perfectior in continendo.
Praeterea, si hoc modo creatura virtualiter contineret ipsum Deum in se, et per consequens causaret cognitionem ipsius Dei, quaero tunc an possit causare cognitionem Dei in se ; si sic, ergo Deus naturaliter posset cognosci sub ratione propria a creatura, quod communiter negatur ; aut potest causare cognitionem alicujus dicti de Deo, puta cognitionem entis dicti de Deo, et tunc stat ratio Doctoris quod nisi conceptus entis cogniti de Deo esset alius a Deo et creatura, et essentialiter incluso in creatura, nunquam per creaturam posset cognosci de Deo. Et multa alia inconvenientia sequerentur ex responsione istius.
Ad rationem tertiam Doctoris sic dicit: Concesso toto antecedente, negatur consequentia, sufficit enim analogia illius rationis formalis. Et quia tantum haec verba dicit ad rationem illam tam subtilem, non respondendo ad multa ibi dicta, nec judicio meo solvere posset, ideo non oportet improbare ita brevem responsionem.
Ad quartam rationem qua Doctor probabat, quod ens praedicaretur univoce de substantia et accidente, respondet ad illud quod Doctor supponit, videlicet quod substantia non immutat intellectum per propriam speciem, hoc negat. Et ad probationem dicit, quod quantitas et accidentia in Eucharistia agunt et patiuntur totum, quod ageret et pateretur substantia si esset, sicut enim acceperunt modum essendi substantiae, scilicet non habere subjectum, ita etiam agere et pati ejus ; et ideo ex multis hostiis sensatis generatur in intellectu species intelligibilis substantiae panis et ejus quidditativa cognitio. Sicut et ad nutritionem agunt ac si esset ibi panis, non enim minus ex illis accidentibus nutrimur quam ex aliis hostiis non consecratis, sicut non minus ex consecratis generantur vermes et cineres, quam ex non consecratis. Unde ad argumentum dicit, quod panis absens immutat, quoniam non est omnino absens: remansit enim ibi accidens, quod est vice panis, quare non est simile in visu respectu tenebrae. Nec est contra nos auctoritas Aristotelis, quoniam haec omnia habent locum, ubi est simpliciter absentia objecti, quam hic non concedimus quoad operationes: haec ille.
Dico, quod in ista responsione multa tangit, quae prolixiorem tractatum requirunt. Quod dicit, quod accidentia panis possunt causare speciem intelligibilem substantiae, et per consequens cognitionem ipsius substantiae, hoc est manifeste falsum ; quia si hujusmodi accidentia possent causare distinctam notitiam substantiae panis, supplendo vicem substantiae panis, tunc virtualiter continerent substantiam panis secundum totam ejus entitatem, ut alias exposui in dist. 3. secundi. Et multae rationes possent adduci, quod accidens non possit causare notitiam distinctam, nec speciem intelligibilem alicujus substantiae, sed non est praesentis speculationis. Et quod dicit,quod accidentia Eucharistiae habent modum substantiae, concedatur quantum ad hoc quod actu per se stant, licet non aptitudine, non tamen habent talem modum substantiae panis, ut sic possint causare notitiam distinctam substantiae. Si enim non possunt causare quando insunt substantiae, nec quando separata sunt, cum sit simpliciter eadem entitas accidentis, ut patet. Item quod dicit quod accidentia illa nutriunt, ita quod ex illis causetur caro vel sanguis, et hujusmodi, hoc est manifeste falsum, ut patebit in 4. in materia de Eucharistia. Et similiter quod dicit quod ex illis generantur vermes, patebit esse falsum in materia de Eucharistia. Et glossa quam dat dictis Aristotelis minus vera est, ut patet intuenti et ex dictis supra.
Contra solutiones datas a Scoto ad rationes probantes, nihil esse commune univocum Deo et creaturae, instat novus interpres Philosophi lib. 4. Metaphysic. Ad primam ubi Scotus vult ens esse analogum, cum quo analogo stat univocatio, quia inter entia est ordo essentialis et attributionis ad unum. Sicut etiam inter species ejusdem generis est ordo essentialis et attributionis, et sic genus est analogum et univocum, instat sic dicens : Sed haec solutio est perversio textus, non expositio. Isti enim non videntur intelligere quid sit ordo attributionis, credunt enim ordinem essentialem esse ordinem attributionis, et errant. Peripatetici enim (ut Boetius exponit in lib. Praedicamentorum) volunt tunc inter aliqua esse ordinem attributionis,
quoties unum illorum esse tale formaliter, caetera sunt talia altributive vel denominative, vel formaliter ut sana : solum enim animal est formaliter sanum, quia solum animal est tale sanitate, quae est sibi forma, caetera sunt sana attributive. Ex his sequitur, quod ea quae sunt per attributionem ad aliquid, non possunt in illo aeque formaliter convenire, sed unum in illo formaliter convenit, caetera in illo conveniunt attributione. et hoc modo non possunt in illo univocari. Sed in proposito substantia est ens formaliter, et novem Praedicamenta sunt ens attributive ; ergo.
Sed salva reverentia hujus interpretis, dico quod non recte intelligit ordinem attributionis, nec invenitur ab Aristotele quod nomen attributionis tantum in illo modo dicatur. Tum, quia imperfectiora in eodem genere habent attributionem ad unum perfectum illius generis, ut ad mensuram, ut patet expresse a Philosopho 10. Metaph. text. c. 7. ubi expresse Aristoteles et Averroes volunt, quod in unoquoque genere si unum, quod sit mensura, supple perfectionalis, omnium illius generis, et sic habent attributionem ad illud unum, nec oportet hic multum insistere. Dico tamen, quod analogia ita reperitur in aequivocis sicut in univocis, magis tamen proprie in univocis. Exemplum primi, sanum praedicatur aequivoce analogice de animali sano ut de subjecto sanitatis, et de urina ut de signo, etc. et tamen omnia sana habent attributionem ad animal sanum, non propter hoc tantum, quia sanitas insit formaliter animali, sed propter hoc quia perfectius convenit animali. Exemplum secundi, in genere animalis homo est perfectius animal aliis animalibus, et sic alia animalia reducuntur ad hominem ut ad perfectissimum in illo genere, et sic dicuntur habere attributionem ad illum, et sic animal est comumne omni animali ut analogum univocum. Et quomodo animal dicatur perfectius participari ab homine, alias exposui in isto primo, et in 2. dis. 3. Et quod dicit quod novem praedicamenta non sunt entia formaliter, sed tantum per attributionem ad substantiam; hoc non est exponere Philosophum, sed totaliter, declinare a vera expositione. Tum quia Aristoteles ponit ens dividi in decem Praedicamenta, ut patet 5. Metaph. cap. 5. ubi dividit ens in ens per accidens et in ens per se. rjus, inquit, quod est aliud per accidens dicitur aliud per se. Et ens per se dividit in decem Praedicamenta, ut patet in eodem comm. text. com. 14. Per se, inquit, ea dicuntur esse, quae Praedicamenti figuras significant, id est, quae significant diversa Praedicamenta. Quoties enim dicitur to ies esse significat. Cum igitur eorum quae praedicantur, alia quid est, alia quantum, alia ad aliquid, alia agere aut pati, alia ubi, alia quando, significat ipsum esse item quod unumquodque istorum significat : haec ibi. Ex isto textu patet expresse quomodo alia Praedicamenta sunt per se et formaliter ens. Dicuntur tamen novem Praedicamenta habere attributionem ad Substantiam, quia est perfectissimum Praedicamentum ; et quia ingreditur definitionem additamentalem ipsorum, unde 7. Metiph. text. com. 41. Substantia est prior accidente, definitione,tempore et cognitione. Si dicatur quod accidentia sunt entia, quia talis entis, dico quod non debet intelligi formaliter, sed causaliter vel subjective, et hujusmodi, ut exponit Scotus in 1. Metaph. suae. Et quod non intelligat quod accidentia tantum dicantur entia, quia talis cntis formaliter, id est, quod in se non sint formaliter ens, sed tantum quia siuit talis entis, patet per textum Aristotelis 1. Metaph. cap. 1. ubi praemittit ens dici multipliciter, principaliter tamen de substantia: ait enim sic text. comm. 2. Cum autem id quod est, tot modis dicatur, patet horum primum ens esse ipsum quid est, quod quidem substantiam esse significat; et infra.; Caetera autem ex eo dicuntur entia, quia ejus, quod hoc pacto est ens, quaedam quantitates, quaedam qualitates, quaedam passiones sint, quaedam aliud quidpiam tale, etc. Dicit ergo, quod alia entia a substantia dicuntur entia inquantum taliter entis, ut dicit alia translatio, id est, inquantum habent habitudinem ad tale ens,quod est substantia ut ad causam, haec quidem quantitates esse, ista vero qualitates, alia passiones aut aliquid aliud tale, omnia enim hujusmodi sunt talis entis, id est, substantiae, vel qualitates, vel quantitates, ut sui subjecti et causae propriae. Ex his patet expresse intentio Aristotelis, qui vult quod etiam alia entia a substantia dicantur formaliter et quidditative ens, et sic patet quomodo iste novus interpres non habeat intentionem Aristotelis nec sui Commentatoris, si recte inspiciantur textus.
Secunda ratio est, quia Aristoteles 7. Metaph. et Averroes comm. 16. ubi dicitur quod sola substantia est ens formaliter ; caetera non sunt entia nisi sicut solet dici, non scibile esse scibile et vas salubre, ubi patet ens non posse illis univoce convenire. Respondet Scotus d. 8. 1.quaest. 2. quod verba Aristotelis debent intelligi non simpliciter, sed pro tanto, pro quanto inter substantiam et caetera Praedicamenta est ordo perfectionis, modo cum tali ordine analogiae stare potest univocatio conceptus.
Dicit interpres ille, quod haec solutio Scoti puerilis est. Primo, quia Aristoteles utitur eodem exemplo, quo usus est in 4. de sanis, vult enim ens ita dici de decem Praedicamentis ut sanum de sanis;
igitur non de ordine perfectionis, sed attributionis loquitur. Secundo si ita esset, Aristoteles non concluderet, caetera accidentia non posse habere quidditatem sine substantia, vult enim solam substantiam habere quidditatem per propria sui generis, accidentia autem non, nisi per substantiam ; igitur accidentia non sunt entia, nisi attributione.
Dico quod ista evasio parum valet, ut patet intuenti litteram Scoti in 1. dist. 3. quaest. 3. exponendo quomodo in utroque genere est unum, etc. ut supra patuit. Et cum dicit de 4. Metaph. text. comm. 2. dico, quod ista similitudo debet attendi quantum ad attributionem, quia sicut omnia sana habent attributionem ad animal sanum, sic omnia entia alia a substantia habent attributionem ad ipsam, ut supra exposui. Non est autem simile quoad hoc, quod sicut sanitas inest tantum formaliter animali, ita quod ista est vera : tantum animal est sanum formaliter, ita similiter tantum substantia est ens formaliter et quidditativa, et sic accidentia non essent formaliter ens,quod est falsum, et contra Aristotelem, ut supra patuit, unde 4. Metaph. text. comm. 2. Ens, inquit multis modis dicitur, sed ad Unum, et ad unam aliquam naturam et non aequivoce; sed et ut omne sanum ad sanitatem dicitur, partim quia conservat partim quia efficit, partim quia indicat ipsam, partim quia est Susceptivum ipsius. Sic et id, quod est multis quidem modis, sed ad unum principium dicitur, etc. Vult ergo, quod quantum ad istam attributionem sit similitudo. Si enim sanitas inesset formaliter urinae sicut animali, sanum diceretur non aequivoce de utroque, et tamen sanum in urina haberet attributionem ad animal sanum. Sic in proposito, cum ens praedicetur formaliter de substantia et accidente, poterit praedicari de ipsis univoce, licet accidens habeat attributionem ad substantiam.
Et quod dicit,quod secundum Aristotelem sola substantia habet quidditatem per propria sui generis, accidentia autem non nisi per substantiam.
Dico, quod hoc est expresse contra Aristotelem, qui 1. Metaph. text. c. 16. ait : Illud autem palam, quia quae primo et simpliciter definitio, et quod quid erat esse substantiarum est, et non solum,sed etiam aliorum similiter est, verumtamen non primo : haec ibi. Et statim subjungit probationem, scilicet quod alia entia habeant definitionem, sicut unumquodque est ens et unum, ita habet quod quid est, et definitionem, et vide ibi litteram, ubi vult quod si aliquid est ens per se, ita per se habet definitionem: si per accidens, per accidens habet definitionem, unde ait: Hoc autem si unius fuerit non eo quod continuum sicut Illas, aut quaecumque colligatione, sed si quoties dicitur unum, id est, si fuerit unius entis per se, non quod sit unam eo quod continuum,id est, unita te continuitatis, quia hoc non sufficit ad unitatem definiti, ut sic ejus ratio possit dici definitio sicut ltias, id est, poema sive tractatus de bello Trojano, quod fuit factum in quadam continuitate temporis, non est, supple definitio: nec etiam sufficit quod sit unumquodque colligatione sicut domus,sed supple, tunc ratio erit definitio si significet quoties dicitur unum per se. Et subdit: Unum vero dicitur sicut ens, ens autem hoc quidem, hoc aliquid, aliud vero quantitatem, aliud qualitatem significat, id est, quod ens per se significat, aut substantiam, aut quantitatem, aut qualitatem, etc. Quia igitur de ratione definitionis est quod significet unum, sequitur quod eo modo quo aliquid est unum, eo modo habebit demptionem, et per consequens ens per se habebit definitionem per se, et ens per accidens tantum secundum quid, et per accidens, unde subdit : Quapropter erit hominis albi ratio et definitio, alio vero modo albi et substantiae, scilicet albi quidem per se et simpliciter, substantiae vero per se primo. Et vide expositionem Commentatoris qui vult expresse quod alia entia a substantia possunt definiri. Et vide expositionem Scoti in isto 1. d. 3. g. 3.
Item, instat iste novus interpres contra responsionem Scoti, quod ens non dicatur genus, licet praedicetur in quid et univoce de pluribus differentibus specie, quia genus non praedicatur in quid de differentiis: ens vero praedicatur in quid de illis, et sic non est genus. Contra hanc rationem arguit, quia haec consequentia est Boetii in librum Porphyrii in secunda editione super illo verbo : St quis, inquit, omnia vocet entia aequivoce nuncupabit, ubi facit enthymema hoc, videlicet: Ens univoce praedicatur, igitur est genus, deducit per hoc, quia univoce communiter praedicari, est praedicari ut genus. Quod si ipsi negabunt Boetium, non est mirum, si nos negamus ipsos, malo enim errare cum Boetio quam cum eis recte sentire.
Respondeo primo, quod aliud est dicere aliquid secundum opinionem Aristotelis, et aliud secundum alterius opinionem. Scotus enim dicit, quod sustinendo positionem Aristotelis ens non potest poni genus, quamvis praedicetur univoce de pluribus specie differentibus in quid, ut patet in littera Scoti praesenti distinct. quaest. 3. respondendo ad illud argumentum de genere.
Potest dici secundo, quod non est inconveniens exponere Boetium, scilicet quod si ens praedicaretur in quid de pluribus specie differentibus, ita quod sit contrahibile per differentias specificas, tunc vere esset genus,mullae enim sunt conditiones requisitae ad hoc, ut aliquid dicatur proprie genus, etc.
Item, instat contra illam responsionem, quod licet Deus conveniat cum creatura in aliquo conceptu reali, non tamen conveniunt in aliqua realitate, et sic sunt primo diversa in realitate, licet non in conceplu reali. Contra, quia tunc nulla essent simpliciter primo diversa, quod est contra Aristotelem 5. Mel. textu non habente commentum. et 12. Metaph. text. comm. 12. Probatur consequentia, quia omnia saltem convenirent in conceptu communi reali. Item, si Deus et creatura convenirent in conceptu reali entis formaliter, tunc tam Deus quam creatura essent formaliter seipso ens, et sic creatura esset seipsa per essentiam formaliter ens quemadmodum Deus, hoc autem est falsum.
Respondeo ad primam instantiam, quod assumit falsum, scilicet quod omnia conveniant in conceptu communi reali in quid, ut patet de ultimis differentiis et passionibus entis, et de hoc vide infra, d. 8. q. 2. in responsione ad primum argumentum principale.
Ad secundum, illa consequentia est manifeste falsa. Et dico, quod aliquid esse seips) tale, potest dupliciter intelligi, vel originative, vel formaliter. Secundo modo homo seipso est homo humanitate, sed primo modo non est seipso homo, quia aliunde causatur. Sicut etiam dicimus, quod Filius Dei est ex se necesse esse formaliter, sed non originative, ut patuit supra dist. 2. part. 2. q. 3.
Deinde nititur solvere argumenta Scoti, de univocatione entis. Sed quia (ut patet ex his, quae supra declaravi in praesenti quaest.) non evacuant rationes Scoti, nec ut video, ipsas rationes bene percipiunt, ut patet in littera hujus novi interpretis,
brevitatis causa transeo. Vide tamen quae dicit Scotus infra dist. 8. quaest. 2. ubi solvitquasdatn instantias de entis univocatione, etc.
(m) His visis de ente restat ulterior dubitatio. Hic recitat unam opinionem, quae est Aegidii de Roma quodl. 4. q. 10. qui dicit, quod verum est objectum adaequatum, et primum intellectus nostri, et non ens, et probat tripliciter.