IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solvit argumenta, quae ipse fecit in favorem adversariorum, num. 4. explicat quid fleret si cibus esset in duobus locis, et a duobus sumeretur. Item, quid si duo ignes applicarentur ligno posito in duobus locis. Item, quid si animal hic esset sine alimento, et alibi abunde comederet. Item, quid de igne replicato et applicato sic multis combustibilibus.
Ad rationcs (a) per me appositas. Ad primam dico, quod per illam posset probari, quod duo corpora naturaliter possunt esse simul, quia agens naturale non intendit corpus unum expellere, nisi inducat aliud corpus: si ergo non esset repugnantia duo corpora esse simul, tunc movendo hoc corpus ad istud ubi, non expellerenetur aliud corpus, et sic natura posset facere duo corpora simul; quia ergo conludit manifestum inconveniens, dico, quod aliqua sunt repugnantia respectu virtutis creatae et limitatae, super quorum simultatem non potest creata virtus activa, quae tamen non sunt simpliciter incompossibilia.
Exemplum, Virginem parere ita est naturae creatae impossibile facere, sicut duo corpora in eodem loco, et unum corpus in diversis, super quae non potest virtus creata simul, quae tamen non includunt contradictionem simpliciter, ut visum est, ideo sunt possibilia Deo.
Ad secundum, dico, quod potest concedi, quod si illa materia corporis locati in duobus locis transmutatur a duobus agentibus ad duas formas, non esset novum miraculum, sed tantum per antiquum miraculum esset proportionata ad recipiendum actiones illorum agentium.
Dico tamen aliter, quod si idem ponatur esse in duobus locis, non sequitur quod eadem materia duabus formis informetur simul substantialibus, neque ejusdem speciei, neque alterius. Eodem quidem modo potest argui de hoc et de alio, si agentia ponantur ejusdem speciei vel alterius.
Ad exemplum de alimento, dico quod idem fleret de alimento sumpto a diversis in diversis ubi, quod fieret, si illi duo stomachi fierent in eodem loco, et cibus ille esset in utroque. Tunc enim, aut totaliter virtus una vinceret aliam, et totum converteret in suum corpus: vel essent virtutes aequales, et tunc aequaliter converterent de alimento, haec in suum corpus, et illa in suum; vel essent inaequales, non tamen una omnino vinceret, et tunc fortior plus converteret in suum corpus, et alia debilior minus converteret. Eodem modo, sicut haberes dicere ibi de stomachis animalium simul existentibus, et cibo recepto in utroque, ita dico hic juxta illam propositionem secundam supra positam.
Per illud ad aliud de ignibus approximatis uni ligno in diversis ubi, etiam dico, quod haberes idem dicere, si duo ignes per potentiam
Dei essent simul, et approximati illi ligno.
Et si quaeras quid esset dicendum, nonne tunc oporteret, quod lignum converteretur in ignem, vel in quem et a quo? non enim
, magis ab uno quam ab alio, quia sunt aequales; non in unum, quia duo sunt agentia et totalia: non autem possunt esse duae causae totales ejusdem effectus.
Dico, quod vel eumdem ignem generarent perfectiorem, et sic esset effectus divisibilis secundum perfectionem, si forma substantialis potest habere partem et partem, sicut diceretur de calore. Si vero generarent, eumdem effectum indivisibilem omnino generarent, tamen eo modo efficiendi, quo neuter illorum posset esse causa totalis effectus, quia post ita brevem alterationem, quae non sufficeret ad ignitionem ab altero istorum praecise agente, et tunc ista propositio est vera, quod duae causae totales totaliter causantes non possunt esse ejusdem effectus.
Ad aliud dico, quod animal existens in aliquo ubi sine nutrimento, nutriretur ibidem, dum tamen idem animal susciperet alimentum conveniens in alio ubi, q uia etsi motus localis nutrimenti ad stomachum non sit idem hic, qui ibi, (nec mirum, quia ex quo ubi est aliud, et motus localis ad ubi potest esse alius), tamen conversio nutrimenti in substantiam alendi est eadem hic et ibi,quia illa conversio est generatio partis substantiae istius nutriti, et tota substantia nutrita, et quaelibet pars prior est ipso ubi; nec ergo variabitur ad variationem ejus, scilicet vbi.
Et cum additur, si utrobique haberet alimentum sufficiens, in duplo nutriretur. Dico, quod vel utrobique susciperet totum illud alimentum, et per consequens superflueret, quia ejus medietas sufficeret ad nutritionem ejus: vel in uno loco susciperet partem, et in alio aliam, et utrobique sufficienter nutriretur. Patet ex praedictis.
Ad illud de modico igne, quod conbureret omnia combustibilia, dico per propositionem tertiam, quia si ponatur ignis in uno loco, et multa combustibilia sibi habenti illud ubi tantum approximata, quod dicerem tunc de igne respectu illorum, sic dico nunc, quia vel in aliquod illorum ageret praecise, vel si in quodlibet, esto quod omnia essent simul, ageret tamen valde remisse in ea. Eodem modo dico in proposito, quod actio erit remissa in quodlibet istorum respectu actionis, quam haberet in unum illorum, si in nullum aliud ageret. Nec mirum, quia virtus naturalis minor est in plura quam in pauciora, et in multa quam in unum.
Ad illud de diversa figuratione, dico quod licet figuratio videatur esse qualitas, tamen consequitur ipsum ubi. Ad (b) aliud de toto et parte, dico quod pars extra totum nihil habet, quod non habet in toto: illa enim actualitas, quae attribuitur parti extra totum, et non in toto, non est nisi praecisio.
Sed (c) contra, quia continuitas est forma absoluta, et per consequens prior est ipso ubi; ergo non potest esse idem corpus in loco isto continuum, et alibi non continuum, et per consequens nec hic pars, et ibi non pars, eo modo quo continuatum alteri dicitur pars. Responsionem quaere.
Dici potest, quod duplex est figura, quaedam est forma absoluta, et ista est de
genere Qualitatis forma, vel circa aliquid constans figura, et ita non sequitur ubi. Alia est figura, quae est situatio partium in loco, et in continente, et ista est forma respectiva consequens ipsum ubi, et sic procedit argumentum. De hoc tamen distinctione duodecima quoest, quarta respondendo ad quoest, ibi ; sed de figuratione alia et alia videtur, etc.