In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Christum meruisse in primo instanti conceptionis, quia habuit tunc gratiam perfectam et objectum praesens, nec erat impeditus. Hoc probant illa, quibus Doct. 2. d. 5. quaest. 2. ostendit Angelum potuisse peccare primo instanti. Consentit D. Thom. 3. p. q. 34. art. 3. Richard. hic artic. 2 quaest. 2. Magister hic. D. Bonavent. Gabr. Rubion, Bassolis, Alm. et communis.
Est igitur videndum (n), an potuerit mereri in primo instanti, et potest dici quod sic ; nec video oppositum, quia omne habens actum primum perfectum et objectum praesens in ratione objecti, si non impeditur, et non sit actus ejus secundus successivus, sed permanens, potest agere pro quocumque instanti, si omnia ista concurrant, quia non plura requiruntur ad actum et haec omnia fuerunt in Christo in primo instanti conceptionis, scilicet potentia, perfecta gratia, objectum praesens per intellectum, scilicet tota Trinitas, cui poterat velle bonum propter se, et non impediebatur, et actus volendi est permanens ; ergo.
Contra rationem hanc insto (o) ut magis declaretur, et probo quod adhuc omnibus istis positis, non esset actus meritorius, quia ad talem actum requiritur deliberatio et electio ; electio autem praesupponit syllogismum practicum et discursum, et discursus moram, est enim actus meritorius electivus ; ergo.
Respondeo, (p) hujusmodi discursus et syllogizatio practica est ad hoc, quod habeatur actus electivus voluntatis, et facto judicio per cognitionem practicam voluntas eligit, et quando voluntas eligit, ratio practica non discurrit, quia facta conclusione practica sententiat de eligendo ; si ergo sententia ultimata possit haberi sine discursu praecedente, ita perfecte poterit voluntas libere eligere in instanti, sicut praecedente illo discursu ; sed perfectus in cognoscendo non discurrit, sicut artifex in citharizando perfectus, non discurrit in percutiendo chordas, nec syllogizat, alias videretur imperfectus (hoc habetur 3. Ethic. cap. 10.) cum igitur Christus a principio suae conceptionis fuerit perfectus in cognitione omnium, saltem abstractiva, potuit sine tali syllogizatione eligere, quia electio de se est actus simplex.