Consequenter cum dicit, benedictus, refert gratiarum actionem. Ubi duo facit. Primo enim gratias agit. Secundo inducit alios ad hoc, quibus praedicta beneficia sunt collata, ibi, diligite. Circa primum tria facit. Primo enim prorumpit in gratias.
Secundo proponit misericordiam gratiarum, ibi, quoniam mirificavit etc.. Tertio exponit causam, ibi, ego autem dixi. Dicit ergo, benedictus dominus; quasi dicat: ex quo protectus est sic populus sanctorum a deo, nihil aliud restat nisi benedicere deum, idest attribuere hoc ejus bonitati; Tob. 12: benedicite deum, et enarrate omnia mirabilia ejus. Et quare? quia mirificavit, idest mirabilem fecit, misericordiam suam mihi. Tunc enim videtur homo teneri ad gratiarum actiones, quando mirabiliter liberatur a magnis periculis. Et quomodo mirificavi? in civitate, inquit, munita; quasi dicat: ita liberavit me, quod fecit me sicut civitatem munitam. Alia littera, in civitate circumstantiae.
Hebraei habent, obsessa. Hoc autem potest referri ad duas intentiones: et utrumque misericordiam dei ostendit mirabiliter; quia in civitate munita ita liberavit me, quia fecit me sicut civitatem munitam contra mala. Et haec civitas est ecclesia: Hier. 1: dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et murum aeneum. Vel, in civitate obsessa, similiter mira misericordia est: quia sumus liberati a minori malo. Periculum enim magnum perferunt obsessi; et ideo dicit, eram in civitate obsessa, seu circumdata, et tamen liberavit me velut centrum a circumferentia. Circumferentia namque ponitur in gyro, centrum in medio. Populus Judaeorum qui in medio erat gentium, qui circumstabant Judaeam, ubi dicebantur laudes deo, ubi sacrificia offerebantur, ubi prophetiae non cessabant. Modo autem in omnibus gentibus circumstantibus diffusa est misericordia dei: Marc. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. In civitate ergo ait circumstante, scilicet in toto populo gentium.