CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Refutat opinionem tenentem verum esse objectum adaequatum intellectus. Primo, quia non dicitur in quid de omni intelligibili, nec continet virtualiter omne intelligibile, nam verum dicitur secundo modo de ente, et sic huc verum de hoc ente. Secundo, est passio entis et cujuslibet sub eo contenti ; ergo intelligendo ens quodcumque sub ratione Veri, concipitur ut per accidens, ergo conceptus quidditativus entis praecedit. Tertio, comparando objectum adaequatum ad habitum, interius ejus extraneatur ab illo objecto de quo est habitus,verbi gratia,hoc ens ab ente respectu Metaphysicae, ergo multo magis subjectum extraneatur a passione ; atque adeo, sicut ens non potest sub ratione hujus entis esse objectum Metaphoricae, nec ens sub ratione veri erit objectum potentiae. Quarto, objectum habitus non praecedit objectum potentiae, ergo cum ens sit objectum Metaphysicae, verum non erit objectum intellectus. Solvit rationes ducendo eas ad oppositum. Videtur hic et 4. dist. 49. q. 11. negare esse necessarium lumen gloriae, ait tamen nullum videre Deum naturaliter, q. 1. prolog. quodlib. 14. 2. d. 3. q. 9. quod sufficit, nec aliud habetur Clem. ad nostram de haeret, sed nec negat de facto dari lumen creatum, sed dubius videtur; vide eum 3. d. 14. q. 1. art 3. et d. 13. q. 3. et 4. et 1. d. 17. q. 2. et 3. sine fundamento ponitur tanquam de fide.
Sed contra istam (a) conclusionem de veritate arguo sic: Primum objectum, hoc est, adaequatum, vel adaequatur secundum communitatem vel secundum virtutem, vel secundum istam duplicem primitatem concurrentem. Verum autem nullo istorum modorum adaequatur intellectui, ens autem adaequatur ut patuit; ergo, etc. Probatio primae partis minoris : Verum non dicitur in quid de omnibus per se intelligibilibus, quia non dicitur in quid de ente, nec de aliquo per se inferiori ad ens. Secunda pars minoris probatur cum tertia, quia inferiora ad verum, licet includant ipsum essentialiter, non tamen includunt omnia alia intelligibilia virtualiter vel essentialiter, quia hoc verum quod est in lapide, non includit essentialiter vel virtualiter lapidem: sed e converso *ens, quod est in lapide includit veritatem, et ita de quibuscumque aliis entibus et eorum veritatibus.
Item, (b) verum est passio entis et cujuslibet inferioris ad ens; ergo intelligendo ens, et quodcumque inferius ad ens praecise sub ratione veri, non intelligitur nisi per accidens et non secundum rationem quidditativam; sed cognitio cujuscumque secundum rationem quidditativam est prima et perfectior cognitio de eo, ex 7. Metaph. cap. 1. ergo nulla cognitio de aliquo praecise sub ratione veri, est prima cognitio objecti, et ita nec veritas est prima ratio praecise cognoscendi objectum. Gonfir matur ratio ex 2. Priorum : Cum scientia mulae ut mula, stat ignorantia hujus mulae ut haec, sicut ergo comparando objectum ad habitum, inferius extraneatur a suo superiori, de quo superiori est primo ille habitus, ita multo magis extraneabitur subjectum suae passioni, comparando sive ad habitum sive ad potentiam. Item objectum habitus naturaliter non praecedit objectum potentiae, sed primum objectum Metaphysicae, quae est habitus intellectus, est ens quod est prius naturaliter vero, et non verum quod est passio entis, est subjectum Metaphysicae, ergo, etc.
Ad rationes in oppositum (c), respondeo, ducendo illas ad oppositum. Primam sic, quia sicut voluntas non potest habere actum circa ignotum, ita non potest habere actum circa objectum sub ratione formali aliqua objecti, quae ratio est penitus ignota: ergo omnis ratio secundum quam aliquid objicitur voluntati, est cognoscibilis ab intellectu, et ita non potest esse prima ratio objecti intellectus illa, quae distinguitur contra rationem volibilis si qua sit talis.
Item intellectus (d) ponit differentiam inter bonum et verum, et etiam convenientiam, ergo, etc. Hoc etiam probatur, quia de quibuscumque passionibus entis habetur aeque distincta notitia, ita de bono sub ratione boni, sicut de vero sub ratione veri, quia secundum Avicennam 6. Metaph. cap. ultimo : si aliqua scientia esset de omnibus causis, illa esset nobilissima quae esset de causa finali, cujus ratio secun dum multos, est bonitas ; non ergo omnia objiciuntur intellectui sub ratione veri.
Ad illud, quod accipitur in argumento de distinctione objectorum, respondeo quod potentiae disparatae tripliciter se habent ad invicem, aut sunt omnino disparatae vel subordinatae ; et tunc vel in eodem genere sicut cognitiva superior et inferior, vel in alio genere potentiarum sicut cognitiva ad suam appetitivam.
Primo modo, potentiae disparatae habent omnino objecta disparata, quia nulla earum ex quo sunt disparatae, est per se operativa circa objectum circa quod alia, tales sunt sensus exteriores inter se, ut visus, auditus, etc.
Secundo modo, potentiae disparatae habent objecta prima subordinata, ita quod sicut potentia superior potest habere per se actum circa quodcumque, circa quod potest potentia inferior, ita objectum primum potentiae superioris continet sub se primum objectum potentiae inferioris, alioquin non esset illud objectum adaequatum potentiae superiori. Unde primum objectum visus secundum suam communitatem continetur, ut inferius sub primo objecto sensus communis.
Tertio modo, potentiae sic se habent, quod si appetitiva adaequaretur cognitivae in operando circa quaecumque objecta, idem esset objectum primum utriusque et sub eadem ratione formali ex parte objecti: si autem appetitiva habeat actum circa aliqua cognoscibilia et circa aliqua non, tunc objectum appetitivae erit inferius ad objectum cognitivae.
Ad propositum, intellectus et voluntas cadunt sub tertio membro, et si voluntas ponatur habere actum circa omne intelligibile, ponetur idem esse objectum tam voluntatis quam intellectus, et sub ratione eadem formali. Si vero non, sed quod voluntas tantum habeat actum circa intelligibilia quae sunt finis, vel entia ad finem et non circa mere speculabilia, tunc ponetur objectum voluntatis aliquo modo particulare respectu objecti intellectus, sed semper stabit, quod ens est objectum intellectus.
Secundam rationem etiam duco ad oppositum, quia objectum proportionatum potentiae superiori, est commune ad objectum proportionatum potentiae inferiori ex praedicta distinctione, et ita ens secundum quod abstrahens a sensibili et insensibili,est vere proprium objectum intellectus, quia intellectus tanquam potentia superior, potest habere actum, tam circa sensibile quam irca insensibile. Unde ista abstractio quae videtur esse non appropriatio, est sufficienter appropriatio respectu potentiae superioris. Per hoc respondeo ad rationem, quod communitas entis ad sensibile et insensibile, est ratio appropriandi ipsum potentiae opera tivae circa utrumque objectum per se.
Tertiam deduco ad oppositum, (e) quia rationem objecti dico esse illam formam, secundum quam objectum est motivum potentiae, sicut ratio activi vel agendi dicitur esse illa forma secundum quam agens agit. Talis autem ratio objecti non potest esse respectus ad potentiam, et isto modo loquitur Philosophus 2. de Anima, ubi assi gnans primum objectum visus, dicit quod illud cujus est visus, ut objecti, est visibile ; non per se primo modo, sed secundo modo, ita quod ipsum ponitur in ratione visibilis. Si autem formalis ratio objecti potentiae esset respectus ad talem potentiam, tunc objectum primum visus esset visibile per se primo modo, quia tunc ipsa visibilitas esset ratio formalis objecti, et tunc facile esset assignare prima objecta, quia objectum primum cujuscumque potentiae esset correlativum ad talem potentiam, puta visus visibile, auditus audibile ; quomodo Philosophus non assignavit prima objecta potentiarum, sed sicut aliqua absoluta, puta, visus colorem, auditus sonum, etc. Unde si verum dicat formalem respectum objecti ad intellectum (de quo alias) sequitur oppositum propositi. Ex hoc enim sequitur, quod ratio illa non sit ratio formalis objecti, sed aliqua alia ab ea. Patet igitur ex dictis, quod nihil potest poni ita convenienter primum objectum intellectus sicut ens, neque aliquid virtuale primum, neque aliquod aliud transcendens, quia de quolibet alio transcendente probatur per eadem media, per quae probatum est de vero.
Sed restat unum dubium (f), si ens secundum rationem suam communissimam sit primum objectum intellectus, quare non potest quodcumque contentum sub ente naturaliter movere intellectum, sicut fuit argutum in prima ratione ad primam quaestionem in prologo? et tunc videtur quod Deus naturaliter posset cognosci a nobis, et substantiae omnes immateriales, quod negatum est : imo negatum est de omnibus substantiis et de omnibus substantiarum partibus essentialibus, quia dictum est quod non concipiuntur in aliquo conceptu quidditativo nisi in conceptu entis.
Respondeo, objectum primum potentiae assignatur illud quod adaequatur potentiae in ratione potentiae, non autem quod adaequatur potentiae, ut in aliquo statu. Quemadmodum primum objectum visus non ponitur illud, quod adaequatur visui existenti in medio illuminato lumine candelae praecise, sed quod natum est adaequari visui ex se quantum est ex natura sui. Nunc autem, ut probatum est prius contra primam opinionem, ad quaestionem de primo objecto intellectus, hoc est, adaequato,quae ponit quidditatem rei materialis esse primum objectum, nihil potest adaequari intellectui nostro ex natura potentiae in ratione primi objecti, nisi communissimum, tamen pro statu isto ei adaequatur in ratione motivi quidditas rei sensibilis, et ideo pro statu isto non naturaliter intelliget alia, quae non continentur sub illo primo motivo.
Si quaeritur (g) quae est ratio istius status, respondeo, status non videtur esse nisi stabilis permanentia legibus divinae sapientiae firmata. Stabilitum est autem illis . legibus sapientiae, quod intellectus noster non intelligat pro statu isto, nisi illa quorum species relucent in phantasmate, et hoc sive propter paenam originalis peccati, sive propter naturalem concordiam potentiarum animae in operando, secundum quod videmus quod potentia superior operatur circa idem circa quod inferior, si utraque habeat operationem perfectam, et de facto ita est in nobis, quod quodeumque universale intelligimus, ejus singulare actu phantasiamur. Ista tamen concordia, quae est de facto pro statu isto,non est ex natura nostri intellectus, unde intellectus est, nec etiam unde in corpore est, tunc enim in corpore glorioso necessario haberet similem concordiam, quod falsum est. Utcumque igitur sit iste status, sive ex mera voluntate Dei sive ex mera justitia punitiva, sive ex infirmitate, quam causam Augustinus innuit 15. de Trin. cap. ult. Quae causa (inquit) cur ipsam lucem acie fixa videre non possis, nisi utique infirmitas? et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas ? sive, inquam, haec sit tota causa sive aliqua alia.saltem non est primum objectum intellectus, ut potentia est, quidditas rei materialis, sed est aliquid commune ad omnia intelligibilia, licet primum objectum adaequatum sibi in movendo pro statu isto sit quidditas rei sensibilis.
Et si dicas (h), dato quod ens commune sit ei objectum adaequatum pro statu isto, non tamen moverent substantiae separatae pro statu isto nisi in majori lumine, quam sit lumen naturale intellectus agentis.
Ista ratio nulla videtur, tum quia si tale lumen requiritur, non est ratio ex parte intellectus nostri ut talis potentia, quare modo non possit habere tale lumen. Est enim de se receptivus talis luminis, alioquin manens idem nunquam posset illud idem recipere: tum quia quando aliqua duo agentia concurrunt ad aliquem effectum, quanto unum illorum plus potest supplere vicem alterius, tanto minor perfectio requiritur in alio: quandoque autem nulla, si illud supplet totam vicem ejus, sed ad immutationem intellectus possibilis concurrit objectum et lux: ergo quanto objectum est perfectius, et magis potest supplere vicem luminis, tanto sufficit minus lumen, saltem non requiritur ma--jus; sed primum intelligibile est maxime lux, ergo maxime potest supplere vicem luminis objecti intelligibilis; ergo quantum est ex parte illa, si contineatur sub primo objecto adaequato intellectui nostro pro statu isto, non est defectus ex parte luminis, quin possit movere intellectum nostrum.