IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(n) Est igitur videndum, an potuerit mereri in primo instanti. Hic Doctor assertive dicit quod voluntas animae Christi potuit mereri in primo instanti suae creationis, ex quo fuit perfecte unita Verbo, quia omne habens actum primum perfectum et objectum praesens in ratione objecti, si non impeditur, et non sit actus ejus successivus, sed permanens, potest agere pro quocumque instanti. Dicit specialiter de actu successivo, quia ut successivus non potest produci in instanti propter repugnantiam, sicut motus non potest fieri in instanti, cum hoc sit contra rationem formalem motus, ut patuit in primo, dist. 2. quaest.
i. et in secundo, dist. 2. quaestione 9. 11. et 12. Aliud tamen est de forma, quae licet per respectum ad agens imperfectum successive producatur, tamen ut comparatur ad agens perfectum tota simul producitur, cum ipsa, et omnes partes ejus habeant esse permanens ; et de hoc vide Doctorem in secundo, dist. 2. quaest. ult.
De forma tamen, quae habet esse indivisibile, nulla apparet difficultas, quin agens habens talem formam in virtute sua, amoto omni impedimento possit in instanti produci in passo approximato disposito ; et hujusmodi est operatio intellectus et voluntatis, quae indivisibiliter producuntur, ut patet a Doctore in 2. dist. 2. quaest. 4.
Sed in anima Christi in primo instanti suae creationis et conceptionis fuit voluntas perfecta, et informata perfecta gratia, habens objectum perfecte praesens per intellectum, scilicet ipsam Trinitatem, cui poterat velle bonum propter se,et non impediebatur ;ergo pro illo instanti potuit diligere Deum propter se, et similiter proximum propter Deum.
(o) Contra rationem hanc insto, ut magis declaretur. Hic Doctor adducit unam instantiam, intendens probare quod actus meritorius, ut sic, non possit esse in instanti creationis et conceptionis animae, et ratio stat in hoc : nullus actus, qui necessario praesupponit syllogismum practicum et discursum syllogismi practici, potest fieri in instanti, patet, quia discursus syllogismi practici non fit in instanti. Et quod non sic fiat, ostenditur ex his, quae exposui in quaest. ultim. prolog. discursus enim hujusmodi primo praesupponit cognitionem finis, patet,
quia principia practica sumuntur a fine, ut ibi exposui, et post habita cognitione finis cognoscuntur principia practica, et post media ad finem requirendum, et tandem discurritur a principiis cognitis ad ultimam conclusionem consilii, quae conclusio perfecte practica est de mediis respectu finis, et sic patet quomodo talis discursus non potest fieri in instanti ; sed actus meritorius necessario praesupponit discursum syllogismi practici, patet, quia talis actus procedit ex deliberatione ; sed deliberatio necessario praesupponit discursum syllogismi practici, ergo anima Christi non potuit mereri in instanti conceptionis suae.
(p) Respondet, quod electio voluntatis non necessario praesupponit discursum syllogismi practici, quia illa, ut sequitur actum intellectus perfecti, qualis fuit animae Christi, non praesupponit illum intellectum discurrere, sed tantum praesupponit actum intellectus directivum in veram praxim, qui actus, ut est intellectus perfecti, non habetur in tali intellectu per discursum, aliter non esset intellectus perfectus. Expono tamen istam litteram. Cum dicit: Hujusmodi discursus et syllogizatio practica est ad hoc, quod habeatur actus elicitivus voluntatis, et facto judicio per cognitionem practicam voluntas eligit. Vult dicere quod loquendo de intellectu imperfecto, qualis noster pro statu isto, non habet actum immediate directivum in veram electionem, nisi ille actus sit cognitio conclusionis syllogismi practici ; et certum est quod non in eodem instanti habet cognitionem sanitatis et principii sumpti a sanitate, et applicationis principiorum, assumendo minorem sub majore, et conclusionis deductae ; prius enim tempore cognoscit sanitatem, ut bonum conveniens naturae, et posterius tempore cognoscit hoc principium : Quod est conveniens naturae, est eligendum per media, quibus convenientius acquiri potest Deinde pertractat minorem sub majori: sed sanitas est bonum valde conveniens naturae, ergo est eligenda per media, quibus convenientius acquiri potest; et quia media convenientia non in instanti occurrunt intellectui, discurrit in tempore per media illa, et tandem concludit tale medium esse conveniens ad sanitatem acquirendam ; et sic cognitio ultimata illius medii dicitur cognitio perfecte practica, qua posita voluntas in eodem instanti potest eligere et illa cognitio ultimata vocatur judicium, quo intellectus judicat sanitatem debere eligi per efficacem electionem talis medii. Sequitur :
Et quando voluntas eligit, ratio practica non discurrit, patet, quia talis electio tantum sequitur cognitionem conclusionis deductae per syllogismum practicum, qua cognitio dicitur ultimum consilium syllogismi practici. Sequitur : quia facta conclusione practica sententia de eligendo, id est, quod habita cognitione conclusionis syllogismi practici, intellectus per talem cognitionem dictat voluntati sanitatem esse volendam per tale medium, quod dictare est sententiare, non q.uod intellectus habita cognitione ex se dictet aliquid esse eligendum ; sed illa cognitio formaliter est directiva seu regulativa, seu dictativa praxis eligendae, et sic intellectua habens illam, dicitur per illam dictare seu sententiare. Sequitur : Si ergo sententia ultimata, id est, ultimum dictamen.
de aliquo eligendo possit haberi sine discursu praecedente, ita perfecte potest voluntas libere eligere in instanti, sicut praecedente illo discursu ; sed perfectus in cognoscendo non discurrit, sicut artifex in citharizando non discurrit in percutiendo chordas, nec syllogizat, alias videretur imperfectus, et hoc habetur tertio Ethicorum, cap. 10. et secundo Physicorum, text. com. 86. Licet enim citharaedus prius acquisierit artem citharizandi per multos discursus syllogismi practici, tamen effectus perfectus non est necesse ipsum discurrere in citharizando, et chordas percutiendo. Cum ergo Christus a principio suae conceptionis fuer.it perfectus in cognitione omnium saltem abstractiva, ut supra patuit dist. 14. sequitur quod potuit sine tali syllogizatione eligere, quia electio de se est actus simplex ; patet, quia electio est volitio, vel ipsius finis vel medii ordinati ad finem, ut cum quis diligit Deum in se, vel proximum propter Deum ; et dicitur electio actus simplex denominatione extrinseca ut respicit objectum simplex quod duobus modis potest intelligi, vel quod sit simplex, ut opponitur praecise alicui toti complexioni syllogisticae, sive discursivae, eo modo quo dicimus quod syllogismus est oratio, vel ut praecise opponitur complexioni alicujus propositionis. Utroque modo electio potest dici actus simplex, quia electio sequitur cognitionem, vel alicujus complexi ex terminis simplicibus, vel alicujus termini simplicis. Exemplum primi: Dilectio proximi propter Deum. Exemplum secundi: Ut dilectio Dei in se.
Hic tamen occurrunt nonnullae difficultates. Prima in hoc, quod dicit, quod voluntas creata non impedita potest in eodem instanti, quo habet esse mereri. Hoc non videtur verum prime facie. Primo, quia si talis in instanti suae creationis potest mereri, sequitur quod in eodem instanti potuit simul esse in gratia et in peccato. Probatur, quia in eodem instanti quo voluntas potest mereri, potest etiam peccare, ut patet a Doctore in 2. dist. 5. quaest. 3. et similiter dist. 4. Patet etiam per rationem, quia potens mereri est in statu viae ; ergo in eodem instanti, quo potest mereri ; potest etiam demereri, et sic peccare ; si ergo in instanti creationis potest mereri, in eodem instanti habet gratiam, eum actus meritorius sita voluntate informata gratia, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. sed, per te, praecise in eodem instanti quo potuit mereri, potuit demereri, et per consequens peccare ; sed in eodem instanti quo peccat, habet gratiam, patet, quia in eodem instanti potest haberi actus meritorius ; ergo in eodem instanti est gratia, et si in eodem instanti gratia non esset, et actus meritorius esset, sequeretur quod causa aliquid causaret, quando non esset ; gratiam enim causat partialiter actum meritorium in eodem instanti, et quando causa est prior natura causato, ut supra patuit a Doctore in secundo, dist. 1. quaest. 3. et dist. 15. et 18. et 25. Et vide quae ibi exposui, praecipue in decimaquinta distinctione. Sequitur ergo quod si gratia in eodem instanti sit, in quo actum meritorium causat, quod etiam erit in eodem instanti, in quo actum demeritorium elicit, et sic gratia, et peccatum simul erunt in eodem instanti. Nec valet dicere quod sicut in generatione formae substantialis, puta quando ex ligno generatur ignis, quod in eodem instanti quo forma ignis generatur, forma ligni corrumpitur ; ergo in eodem instanti quo peccatum fit, gratia desinit esse. Non est simile, quia forma ligni prius genita quievit in aliquo tempore, et in ultimo instanti illius temporis potest non esse ; sed si in instanti A produceretur in esse, in eodem instanti non posset non esse, quia non est possibile quod res in eodem instanti quo accepit esse, quod desinat esse, quia tunc simul esse producta et corrupta ; est enim impossibile Angelum in instanti A creari, et in eodem annihilari, ut patet a Doctore in quodlib. quaest. 12. Cum ergo gratia sit creata in eodem instanti, quo anima habet esse, et per te, in eodem instanti potest esse peccatum ; ergo in eodem instanti gratia annihilari non potest, quia tunc in eodem instanti quo creatur, annihilaretur.
Secundo videtur difficile salvare quod anima in eodem instanti conceptionis suae, in quo accipit suum primum esse, possit elicere actum meritorium, quia talis actus non potest haberi, nisi praehabitis multis cognitionibus, quae non videntur posse haberi in instanti ; patet, quia si anima meretur per aliquem actum, aut per actum circa ultimum finem, aut per actum circa ea quae sunt ad finem. Non primo, quia anima Christi per illum actum fuit perfecte beata, et perfecte fruebatur essentia divina; ergo ille actus non fuit meritorius. Si secundo, ille actus praesupponit cognitionem finis, et eorum quae sunt ad finem, quae cognitiones in eodem instanti non videntur posse haberi, quia tunc multae cognitiones perfectae possent esse in eodem intellectu, quod videtur falsum.
Tertio dubitatur in hoc quod dicit, quod intellectus animae Christi non discurrit, quia in hoc videtur sibi contradicere. Nam in prolog. quaest. illa : An Theologia sit scientia non habet pro inconvenienti, quod intellectus Beati non discurrat circa objecta secundaria relucentia in Verbo ; et dist. 1. quaest ult. secundi, probat contra opinionem Alexandri quod intellectus Angeli vere discurrit, licet in tempore imperceptibili; ergo multo fortius anima Christi, quae licet habuerit cognitionem omnium abstractivam, loquendo de cognitione habituali, quia habuit species omnium intelligibilium sibi concreatas, non tamen videtur posse negari quin ipse possit discurrere, saltem in aliquo tempore imperceptibili, et si sic, tunc non videtur quod in eodem instanti suae conceptionis potuerit mereri.
Respondeo ad primam difficultatem, quod si gratia et peccatum opponerentur formaliter, esset impossibile salvare quod in eodem instanti quo creatura habet esse, possit operari meritorie, et per consequens in eodem instanti peccare, praesupposita gratia in eodem instanti, quia tunc darentur duo incompossibilia in eodem instanti, quia (ut dixi supra) in eodem instanti in quo gratia creatur, non potest annihilari. Sed Doctori Subtili nulla est difficultas quia ponit gratiam tantum opponi demeritorie peccato, ut patet ab ipso in secundo, dist. 28. et in quarto dist. 1. quaest. 1. et 6.et dist. 16. quaest. 2. ubi vult quod peccatum et gratia nulla oppositione formali sint opposita, videlicet nec ut contraria, nec ut contradictoria, nec ut relative opposita, nec ut privativa, neque ut disparata, nec ex natura eorum esse incompossibilia,
sed tantum demeritorie, quia Deus determinavit auferre gratiam ipsi peccanti. Dico ergo, quod in eodem instanti quo voluntas peccat, si tantum habet esse per instans, gratia non annihilatur, sed simul stat cum peccato, sed in tempore immediato ad illud instans demeritorie annihilatur ; sicut etiam si Deus in instanti A creat Angelum, in eodem instanti non potest eum annihilare, nec in alio instanti immediato, quia non datur instans immediatum instanti, sed eum posset annihilare in tempore immediato vel in aliquo instanti illius temporis ; sic in proposito, si gratia ponatur habere esse praecise instans, in illo instanti non potest annihilari, sed bene in tempore immediato ad illud instans, vel in aliquo instanti illius temporis. Nec valet dicere quod ex quo gratia est indivisibilis, quod non potest annihilari, nisi in instanti, quia hoc non impedit quin possit in tempore anni hilari, ut supra patuit dist. 3. quaest. 1. hujus, ubi ostensum est a Doctore quomodo Deus potuit facere quod anima Virginis tantum in uno instanti esset in peccato, et in tempore immediato ad illud instans esset in gratia, et sic potuit creari gratia in tempore, sed de hoc alias. Dico tamen quod si gratia non ponatur habet esse per instans, sed per aliquod tempus, quod in eodem instanti quo aliquis peccat, Deus potest eam annihilare, et tunc non sequitur inconveniens, quod simul creetur et annihiletur.
Ad secundam difficultatem dico, quod facilis est solutio, quia intellectus perfectus et non impeditus, potest in eodem instanti simul plura intelligere, licet tamen non aeque perfecte et intense illa plura simul, sicut quodlibet seorsum, licet haec difficultas re quirat prolixiorem tractatum, de quo alias erit specialis sermo.
Ad tertiam difficultatem dico primo, quod non omnis discursus requirit successionem temporis, sed sufficit successio naturae, ut supra patuit in prolog. quaest. prius allegata. Hic autem loquitur de discursu syllogistico, qui requirit successionem temporis.
Dico secundo, quod etsi intellectus Angeli possit discurrere per multa, non tamen est necesse ipsum habere cognitionem vere practicam, ad quam possit sequi vera electio, ut habeat eam per discursum syllogisticum, qui requirit successionem temporis.