Deinde cum dicit, ego autem, exponit materiam gratiarum. Ubi primo ponit magnitudinem.
Secundo ponit exauditionem, ibi, ideo exaudisti etc.. Dicit ergo, ego dixi in excessu mentis meae. Excessus contingit quandoque ex causa interiori; et hoc quando videt stupenda ex quibus fit extra se.
Act. 3: repleti sunt stupore et extasi. Quandoque a causa superiori, quando scilicet contemplatur quis divina, et rapitur extra se supra se: 2 Cor. 5: sive mente excedimus deo. Sic ergo elevatus ad divina dicit, projectus sum etc. Idest perpendi me longe esse a te: quia quanto homo magis accedit ad deum, tanto se minorem advertit.
Job ult.: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te etc.. Vel si intelligatur quantum ad excessum causae inferioris, quod innuit littera Hieronymi, aliquando homo considerat gravitatem peccatorum vel malorum imminentium, et ex hoc reputat se derelictum: sicut christus in persona suorum dixit Matth. 27: deus deus meus, ut quid me dereliquisti? et sic dicit hoc David.
Considerans mala quae mihi veniunt, projectus sum: jonae 2: abjectus sum a conspectu oculorum tuorum.