Quaestio 3 de simplicitate ipsius
Quaestio 4 de perfectione ipsius
Quaestio 8 utrum hoc deo conveniat, quod ubique et in omnibus sit
Quaestio 12 quomodo cognoscatur a creaturis
Quaestio 13 de divinorum nominum
Quaestio 19 de ipsa dei voluntate
Quaestio 21 de iustitia et misericordia eius
Quaestio 23 de praedestinatione
Quaestio 25 de divina potentia
Quaestio 26 de divina beatitudine
Quaestio 27 de origine sive processione
Quaestio 28 de relationibus divinis
Quaestio 30 de pluralitate personarum
Quaestio 31 de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
Quaestio 32 de cognitione divinarum personarum
Quaestio 36 de nomen spiritus sancti
Quaestio 39 de personis in comparatione ad essentiam
Quaestio 40 de personis in comparatione ad relationes sive proprietates
Quaestio 41 de personis in comparatione ad actus notionales
Quaestio 42 de comparatione personarum ad invicem
Quaestio 43 de missione divinarum personarum
Quaestio 44 De Prima Causa Entium
Quaestio 45 de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio
Quaestio 46 de principio durationis rerum creatarum
Quaestio 47 de distinctione earum
Quaestio 48 de distinctione rerum in speciali
Quaestio 50 De Substantia Angelorum
Quaestio 51 de Angelis per comparationem ad corporalia
Quaestio 53 de motu locali Angelorum
Quaestio 54 de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli
Quaestio 55 de medio cognitionis angelicae
Quaestio 56 de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt
Quaestio 57 de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur
Quaestio 58 de modo angelicae cognitionis
Quaestio 59 de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum
Quaestio 60 de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio
Quaestio 61 quomodo angeli producti sunt in esse naturae
Quaestio 62 quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae
Quaestio 63 quomodo Angeli facti sunt mali
Quaestio 65 de opere creationis creaturae corporalis
Quaestio 66 de ordine creationis ad distinctionem
Quaestio 67 de opere primae diei
Quaestio 68 de opere secundae diei
Quaestio 69 de opere tertiae diei
Quaestio 70 de opere ornatus de opere quartae diei
Quaestio 71 de opere quintae die
Quaestio 72 de opere sextae diei
Quaestio 73 de iis quae pertinent ad septimum diem
Quaestio 74 de omnibus septem diebus in communi
Quaestio 75 de ipsa anima secundum se
Quaestio 76 de unione animae ad corpus
Quaestio 77 de his quae pertinent ad potentias animae in generali
Quaestio 78 de his quae sunt praeambula ad intellectum
Quaestio 79 De Potentiis Intellectivus
Quaestio 80 de potentiis appetitivis
Quaestio 83 de libero arbitrio
Quaestio 84 quomodo anima intelligit corporalia
Quaestio 85 de modo et ordine intelligendi
Quaestio 86 quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
Quaestio 87 quomodo anima intellectiva cognoscat seipsam, et ea quae in se sunt
Quaestio 88 quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias
Quaestio 89 de cognitione animae separatae
Quaestio 90 de productione primi hominis quantum ad animam
Quaestio 91de productione corporis primi hominis
Quaestio 92 de productione mulieris
Quaestio 94 de statu vel conditione primi hominis
Quaestio 95 de his quae pertinent ad voluntatem primi hominis
Quaestio 96 de dominio quod competebat homini in statu innocentiae
Quaestio 98 de his quae pertinent ad conservationem speciei
Quaestio 99 de conditione prolis generandae quantum ad corpus
Quaestio 100 de conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
Quaestio 101 de conditione prolis generandae quantum ad scientiam
Quaestio 102 de loco hominis, qui est Paradisus
Quaestio 103 De Rerum Gubernatione in Communi
Quaestio 104de effectibus divinae gubernationis in speciali
Quaestio 105 de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum
Quaestio 106 Quomodo Angeli Moveant
Quaestio 107 de locutionibus Angelorum
Quaestio 108 de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines
Quaestio 109 de ordinatione malorum Angelorum
Quaestio 110 de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem
Quaestio 111 de actione Angelorum in homines
Quaestio 112 de missione Angelorum
Quaestio 113 de custodia bonorum Angelorum
Quaestio 114 de impugnatione Daemonum
Quaestio 115 De Actione Corporalis Creaturae
Quaestio 117 de actione hominis
Quaestio 118 de traductione hominis ex homine
Quaestio 119 de propagatione hominis quantum ad corpus
Quaestio 1 de Ultimo Fine Humanae Vitae
Quaestio 2 In Quibis Sit Beatitudine
Quaestio 3 Quid Sit Beatitudine
Quaestio 4 His Quae Exiguntur ad Beatitudinem
Quaestio 5 De Adeptione Beatitudinis
Quaestio 6 De Volontatario et Involontario
Quaestio 8 De Voluntate, Quorum sit ut Volitorum
Quaestio 9 De Motivo Voluntatis
Quaestio 10 De Modo Quo Voluntas Movetur
Quaestio 17 De Actibus Imperatis
Quaestio 18 De Bonitate et Malitia Humanorum Actuum
Quaestio 19 De Bonitate Actus Interioris Voluntatis
Quaestio 20 De Bonitate et Malitia Exteriorum Actuum
Quaestio 21 His Quae Consequuntur Ratione Bonitatis vel Malitiae
Quaestio 22 De Subiecto Passionum Animae
Quaestio 23 De Passionum Differentia ad Invicem
Quaestio 24 De Bona et Malo Circa Passiones Animae
Quaestio 25 De Ordine Passionem ad Invicem
Quaestio 28 De Effectibus Amoris
Quaestio 32 De causis delectationis
Quaestio 33 de effectibus delectationis
Quaestio 34 de bonitate et malitia delectationum
Quaestio 35 de dolore et tristitia
Quaestio 36 de causis tristitiae
Quaestio 37 de effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio 38 de remediis doloris seu tristitiae
Quaestio 39 de bonitate et malitia doloris vel tristitiae
Quaestio 40 de spe et desperatione
Quaestio 42 de obiecto timoris
Quaestio 44 de effectibus timoris
Quaestio 47 de causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio 48 de effectibus irae
Quaestio 49 De Habitibus in Generali
Quaestio 50 de subiecto habituum
Quaestio 52 de augmento habituum
Quaestio 53 de corruptione et diminutione habituum
Quaestio 54 de distinctione habituum
Quaestio 56 de subiecto virtutis
Quaestio 57 de distinctione virtutum
Quaestio 58 de virtutibus moralibus
Quaestio 59 de comparationem virtutis ad passionem
Quaestio 60 de distinctione virtutum Moralium ad invicem
Quaestio 61 de virtutibus cardinalibus
Quaestio 62 de virtutibus theologicis
Quaestio 64 de proprietatibus virtutum
Quaestio 65 de connexione virtutum
Quaestio 66 de aequalitate virtutum
Quaestio 67 de duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio 71 De Vitiis et Peccatis
Quaestio 72 de distinctione peccatorum vel vitiorum
Quaestio 73 de comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio 74 de subiecto vitiorum, sive peccatorum
Quaestio 75 de causis peccatorum in generali
Quaestio 76 de causis peccati in speciali
Quaestio 77 utrum passio animae sit causa peccati
Quaestio 78 de causa peccati quae est ex parte voluntatis, quae dicitur malitia
Quaestio 79 de causis exterioribus peccati
Quaestio 80 de causa peccati ex parte diaboli
Quaestio 81 de traductione peccato originali
Quaestio 82 de peccato originali quantum ad suam essentiam
Quaestio 83 de subiecto originalis peccati
Quaestio 84 de causa peccati secundum quod unum peccatum est causa alterius
Quaestio 85 de effectibus peccati de corruptione boni naturae
Quaestio 88 de veniali per comparationem ad mortale
Quaestio 89 de peccato veniali secundum se
Quaestio 91 de diversitate legum
Quaestio 92 de effectibus legis
Quaestio 93 de singulis legibus
Quaestio 96 de potestate legis humanae
Quaestio 97 de mutatione legum
Quaestio 99 de distinctione praeceptis veteris legis
Quaestio 100 de singulis generibus praeceptorum veteris legis
Quaestio 101 de praeceptis caeremonialibus
Quaestio 102 de causis caeremonialium praeceptorum
Quaestio 103 de duratione caeremonialium praeceptorum
Quaestio 104 de praeceptis iudicialibus
Quaestio 105 de ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio 106 De Lege Evangelii secundum se
Quaestio 107 de comparatione legis novae ad legem veterem
Quaestio 108 de his quae continentur in lege nova
Quaestio 109 De Necessitate Gratiae
Quaestio 110 de gratia dei quantum ad eius essentiam
Quaestio 111 de divisione gratiae
Quaestio 113 de effectibus gratiae
Quaestio 2 de actu interiori fidei
Quaestio 3 de exteriori fidei actu
Quaestio 4 de ipsa fidei virtute
Quaestio 5 de habentibus fidem
Quaestio 7 de effectibus fidei
Quaestio 8 de dono intellectus
Quaestio 13 de peccato blasphemiae
Quaestio 14 de blasphemia in spiritum sanctum
Quaestio 15 de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus
Quaestio 16 de praeceptis pertinentibus ad praedicta
Quaestio 22 de praeceptis pertinentibus ad spem et timorem
Quaestio 24 de caritate in comparatione ad subiectum
Quaestio 25 de obiecto caritatis
Quaestio 26 de ordine caritatis
Quaestio 27 de principali actu caritatis, qui est dilectio
Quaestio 33 de correctione fraterna
Quaestio 44 de praeceptis caritatis
Quaestio 45 de dono sapientiae
Quaestio 48 de partibus prudentiae
Quaestio 49 de singulis prudentiae partibus quasi integralibus
Quaestio 50 de speciebus prudentiae quibus multitudo gubernatur
Quaestio 51 de virtutibus adiunctis prudentiae, quae sunt quasi partes potentiales ipsius
Quaestio 55 de vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa
Quaestio 56 de praeceptis ad prudentiam pertinentibus
Quaestio 61 de distinctione iustitiae commutativae et distributivae
Quaestio 63 de acceptione personarum
Quaestio 65 de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur
Quaestio 66 de furto et rapina
Quaestio 67 de verbis in quibus laeditur proximus quae pertinent ad iudicium
Quaestio 68 de his quae pertinent ad iniustam accusationem
Quaestio 69 de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei
Quaestio 70 de iniustitia pertinente ad personam testis
Quaestio 71 de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum
Quaestio 77 de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus
Quaestio 78 de peccato usurae, quod committitur in mutuis
Quaestio 80 de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis
Quaestio 86 de oblationibus et primitiis
Quaestio 89 de assumptione nominis divini per modum iuramenti
Quaestio 90 de assumptione divini nominis per modum adiurationis
Quaestio 91 de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem
Quaestio 92 de superstitione, et de partibus eius
Quaestio 93 de speciebus superstitionis
Quaestio 95 de superstitione divinativa
Quaestio 96 de superstitionibus observantiarum
Quaestio 97 de tentatione qua deus tentatur
Quaestio 102 de observantia, et partibus eius
Quaestio 106 de gratia sive gratitudine
Quaestio 111 de simulatione et hypocrisi
Quaestio 112 de iactantia et ironia
Quaestio 114 de amicitia quae affabilitas dicitur
Quaestio 122 de praeceptis iustitiae
Quaestio 126 de vitio intimiditatis
Quaestio 128 de partibus fortitudinis
Quaestio 133 de pusillanimitate
Quaestio 135 de vitiis oppositis magnificentiae
Quaestio 138 de vitiis oppositis perseverantiae
Quaestio 139 de dono fortitudinis
Quaestio 140 de praeceptis fortitudinis
Quaestio 142 de vitiis oppositis temperantiae
Quaestio 143 de partibus temperantiae in generali
Quaestio 146 de his quae sunt circa delectationes ciborum
Quaestio 153 de vitio luxuriae
Quaestio 154 de luxuriae partibus
Quaestio 157 de clementia et mansuetudine
Quaestio 161 de speciebus modestiae
Quaestio 162 de superbia in communi
Quaestio 163 de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam
Quaestio 164 de poena primi peccati
Quaestio 165 de tentatione primorum parentum
Quaestio 168 de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis
Quaestio 169 de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu
Quaestio 170 de praeceptis temperantiae
Quaestio 172 de causa prophetiae
Quaestio 173 de modo cognitionis propheticae
Quaestio 174 de divisione prophetiae
Quaestio 176 de gratia linguarum
Quaestio 177 de gratia gratis data quae consistit in sermone
Quaestio 178 de gratia miraculorum
Quaestio 179 de divisione vitae per activam et contemplativam
Quaestio 180 De Vita Contemplativa
Quaestio 182 de comparatione vitae activae ad contemplativam
Quaestio 183 de officiis et statibus hominum in generali
Quaestio 184 de his quae pertinent ad statum perfectionis
Quaestio 185 de his quae pertinent ad statum episcoporum
Quaestio 186 de his in quibus principaliter consistit religionis status
Quaestio 187 de his quae competunt religiosis
Quaestio 188 de differentia religionum
Quaestio 189 de ingressu religionis
Quaestio 1 De convenientia Incarnationis
Quaestio 3 de unione ex parte personae assumentis
Quaestio 4 de unione ex parte assumpti
Quaestio 5 de assumptione partium humanae naturae
Quaestio 6 de ordine assumptionis praedictae
Quaestio 8 de gratia christi secundum quod est caput ecclesiae
Quaestio 9 de scientia christi
Quaestio 10 de qualibet praedictarum scientiarum
Quaestio 11 de scientia indita vel infusa animae christi
Quaestio 12 de scientia animae christi acquisita vel experimentali
Quaestio 13 de potentia animae christi
Quaestio 14 de defectibus corporis
Quaestio 15 de defectibus pertinentibus ad animam
Quaestio 16 de his quae conveniunt christo secundum esse et fieri
Quaestio 17 his quae pertinent ad unitatem in christo in communi
Quaestio 18 de unitate quantum ad voluntatem
Quaestio 19 de unitate operationis christi
Quaestio 20 His Quae Conveniunt Christo Per Comparatione ad Patrem: De Subiectione Christi
Quaestio 21 de oratione christi
Quaestio 22 de sacerdotio christi
Quaestio 23 an adoptio christo conveniat
Quaestio 24 de praedestinatione christi
Quaestio 25 His Quae Pertinent ad Christum in Comparatione ad Nos: De Adoratione Christi
Quaestio 26 Christus Mediator Dei et Hominum
Quaestio 27 De Sanctificatione Beatae Virginis
Quaestio 28 de virginitate matris dei
Quaestio 29 de desponsatione matris dei
Quaestio 30 de Annuntiatione beatae virginis
Quaestio 31 de ipsa conceptione salvatoris
Quaestio 32 de principio activo in conceptione christi
Quaestio 33 de modo et ordine conceptionis christi
Quaestio 34 de perfectione prolis conceptae
Quaestio 35 De Nativitate Christi
Quaestio 36 de manifestatione christi nati
Quaestio 37 de circumcisione christi
Quaestio 38 de baptismo quo christus baptizatus est
Quaestio 39 de baptizatione christi
Quaestio 40 de modo conversationis ipsius
Quaestio 41 de tentatione christi
Quaestio 42 de doctrina christi
Quaestio 43 de miraculis a christo factis
Quaestio 44 de singulis miraculorum speciebus
Quaestio 45 de transfiguratione christi
Quaestio 46 De Passione Christi
Quaestio 47 de causa efficiente passionis christi
Quaestio 48 de effectu passionis christi
Quaestio 49 de ipsis effectibus passionis christi
Quaestio 51 de sepultura christi
Quaestio 52 de descensu christi ad inferos
Quaestio 53 De Resurrectione Christi
Quaestio 54 de qualitate christi resurgentis
Quaestio 55 de manifestatione resurrectionis
Quaestio 56 de causalitate resurrectionis christi
Quaestio 57 de ascensione christi
Quaestio 58 de sessione christi ad dexteram patris
Quaestio 59 de iudiciaria potestate christi
Quaestio 60 Quid Sit Sacramentum
Quaestio 61 de necessitate sacramentorum
Quaestio 62 de effectu sacramentorum principali, qui est gratia
Quaestio 63 de alio effectu sacramentorum, qui est character
Quaestio 64 de causis sacramentorum
Quaestio 65 de numero sacramentorum
Quaestio 67 de ministris per quos traditur sacramentum baptismi
Quaestio 68 de suscipientibus baptismum
Quaestio 69 de effectibus baptismi
Quaestio 71 de praeparatoriis quae simul currunt cum baptismo
Quaestio 72 De Sacramento Confirmationis
Quaestio 73 De Sacramento Eucharistiae
Quaestio 74 de materia huius sacramenti
Quaestio 75 de conversione panis et vini in corpus et sanguinem christi
Quaestio 76 de modo quo christus existit in hoc sacramento
Quaestio 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento
Quaestio 78 de forma huius sacramenti
Quaestio 79 de effectibus huius sacramenti
Quaestio 80 de usu sive sumptione huius sacramenti
Quaestio 81 de usu huius sacramenti quo christus usus est in prima sui institutione
Quaestio 82 de ministro huius sacramenti
Quaestio 83 de ritu huius sacramenti
Quaestio 84 De Sacramento Poenetentiae
Quaestio 85 de poenitentia secundum quod est virtus
Quaestio 86 de effectu poenitentiae
Quaestio 87 de remissione venialium peccatorum
Quaestio 88 de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
Quaestio 89 de recuperatione virtutum per poenitentiam
Objection 1: It would seem that the orders of the angels are not properly named. For all the heavenly spirits are called angels and heavenly virtues. But common names should not be appropriated to individuals. Therefore the orders of the angels and virtues are ineptly named.
Objection 2: Further, it belongs to God alone to be Lord, according to the words, "Know ye that the Lord He is God" (Ps. 99:3). Therefore one order of the heavenly spirits is not properly called "Dominations."
Objection 3: Further, the name "Domination" seems to imply government and likewise the names "Principalities" and "Powers." Therefore these three names do not seem to be properly applied to three orders.
Objection 4: Further, archangels are as it were angel princes. Therefore this name ought not to be given to any other order than to the "Principalities."
Objection 5: Further, the name "Seraphim" is derived from ardor, which pertains to charity; and the name "Cherubim" from knowledge. But charity and knowledge are gifts common to all the angels. Therefore they ought not to be names of any particular orders.
Objection 6: Further, Thrones are seats. But from the fact that God knows and loves the rational creature He is said to sit within it. Therefore there ought not to be any order of "Thrones" besides the "Cherubim" and "Seraphim." Therefore it appears that the orders of angels are not properly styled.
On the contrary is the authority of Holy Scripture wherein they are so named. For the name "Seraphim" is found in Is. 6:2; the name "Cherubim" in Ezech. 1 (Cf. 10:15,20); "Thrones" in Col. 1:16; "Dominations," "Virtues," "Powers," and "Principalities" are mentioned in Eph. 1:21; the name "Archangels" in the canonical epistle of St. Jude 9., and the name "Angels" is found in many places of Scripture.
I answer that, As Dionysius says (Coel. Hier. vii), in the names of the angelic orders it is necessary to observe that the proper name of each order expresses its property. Now to see what is the property of each order, we must consider that in coordinated things, something may be found in a threefold manner: by way of property, by way of excess, and by way of participation. A thing is said to be in another by way of property, if it is adequate and proportionate to its nature: by excess when an attribute is less than that to which it is attributed, but is possessed thereby in an eminent manner, as we have stated (Question 13, Article 2) concerning all the names which are attributed to God: by participation, when an attribute is possessed by something not fully but partially; thus holy men are called gods by participation. Therefore, if anything is to be called by a name designating its property, it ought not to be named from what it participates imperfectly, nor from that which it possesses in excess, but from that which is adequate thereto; as, for instance, when we wish properly to name a man, we should call him a "rational substance," but not an "intellectual substance," which latter is the proper name of an angel; because simple intelligence belongs to an angel as a property, and to man by participation; nor do we call him a "sensible substance," which is the proper name of a brute; because sense is less than the property of a man, and belongs to man in a more excellent way than to other animals.
So we must consider that in the angelic orders all spiritual perfections are common to all the angels, and that they are all more excellently in the superior than in the inferior angels. Further, as in these perfections there are grades, the superior perfection belongs to the superior order as its property, whereas it belongs to the inferior by participation; and conversely the inferior perfection belongs to the inferior order as its property, and to the superior by way of excess; and thus the superior order is denominated from the superior perfection.
So in this way Dionysius (Coel. Hier. vii) explains the names of the orders accordingly as they befit the spiritual perfections they signify. Gregory, on the other hand, in expounding these names (Hom. xxxiv in Evang.) seems to regard more the exterior ministrations; for he says that "angels are so called as announcing the least things; and the archangels in the greatest; by the virtues miracles are wrought; by the powers hostile powers are repulsed; and the principalities preside over the good spirits themselves."
Reply to Objection 1: Angel means "messenger." So all the heavenly spirits, so far as they make known Divine things, are called "angels." But the superior angels enjoy a certain excellence, as regards this manifestation, from which the superior orders are denominated. The lowest order of angels possess no excellence above the common manifestation; and therefore it is denominated from manifestation only; and thus the common name remains as it were proper to the lowest order, as Dionysius says (Coel. Hier. v). Or we may say that the lowest order can be specially called the order of "angels," forasmuch as they announce things to us immediately.
"Virtue" can be taken in two ways. First, commonly, considered as the medium between the essence and the operation, and in that sense all the heavenly spirits are called heavenly virtues, as also "heavenly essences." Secondly, as meaning a certain excellence of strength; and thus it is the proper name of an angelic order. Hence Dionysius says (Coel. Hier. viii) that the "name 'virtues' signifies a certain virile and immovable strength"; first, in regard of those Divine operations which befit them; secondly, in regard to receiving Divine gifts. Thus it signifies that they undertake fearlessly the Divine behests appointed to them; and this seems to imply strength of mind.
Reply to Objection 2: As Dionysius says (Div. Nom. xii): "Dominion is attributed to God in a special manner, by way of excess: but the Divine word gives the more illustrious heavenly princes the name of Lord by participation, through whom the inferior angels receive the Divine gifts." Hence Dionysius also states (Coel. Hier. viii) that the name "Domination" means first "a certain liberty, free from servile condition and common subjection, such as that of plebeians, and from tyrannical oppression," endured sometimes even by the great. Secondly, it signifies "a certain rigid and inflexible supremacy which does not bend to any servile act, or to the act, of those who are subject to or oppressed by tyrants." Thirdly, it signifies "the desire and participation of the true dominion which belongs to God." Likewise the name of each order signifies the participation of what belongs to God; as the name "Virtues" signifies the participation of the Divine virtue; and the same principle applies to the rest.
Reply to Objection 3: The names "Domination," "Power," and "Principality" belong to government in different ways. The place of a lord is only to prescribe what is to be done. So Gregory says (Hom. xxiv in Evang.), that "some companies of the angels, because others are subject to obedience to them, are called dominations." The name "Power" points out a kind of order, according to what the Apostle says, "He that resisteth the power, resisteth the ordination of God" (Rm. 13:2). And so Dionysius says (Coel. Hier. viii) that the name "Power" signifies a kind of ordination both as regards the reception of Divine things, and as regards the Divine actions performed by superiors towards inferiors by leading them to things above. Therefore, to the order of "Powers" it belongs to regulate what is to be done by those who are subject to them. To preside as Gregory says (Hom. xxiv in Ev.) is "to be first among others," as being first in carrying out what is ordered to be done. And so Dionysius says (Coel. Hier. ix) that the name of "Principalities" signifies "one who leads in a sacred order." For those who lead others, being first among them, are properly called "princes," according to the words, "Princes went before joined with singers" (Ps. 67:26).
Reply to Objection 4: The "Archangels," according to Dionysius (Coel. Hier. ix), are between the "Principalities" and the "Angels." A medium compared to one extreme seems like the other, as participating in the nature of both extremes; thus tepid seems cold compared to hot, and hot compared to cold. So the "Archangels" are called the "angel princes"; forasmuch as they are princes as regards the "Angels," and angels as regards the Principalities. But according to Gregory (Hom. xxiv in Ev.) they are called "Archangels," because they preside over the one order of the "Angels"; as it were, announcing greater things: and the "Principalities" are so called as presiding over all the heavenly "Virtues" who fulfil the Divine commands.
Reply to Objection 5: The name "Seraphim" does not come from charity only, but from the excess of charity, expressed by the word ardor or fire. Hence Dionysius (Coel. Hier. vii) expounds the name "Seraphim" according to the properties of fire, containing an excess of heat. Now in fire we may consider three things. First, the movement which is upwards and continuous. This signifies that they are borne inflexibly towards God. Secondly, the active force which is "heat," which is not found in fire simply, but exists with a certain sharpness, as being of most penetrating action, and reaching even to the smallest things, and as it were, with superabundant fervor; whereby is signified the action of these angels, exercised powerfully upon those who are subject to them, rousing them to a like fervor, and cleansing them wholly by their heat. Thirdly we consider in fire the quality of clarity, or brightness; which signifies that these angels have in themselves an inextinguishable light, and that they also perfectly enlighten others.
In the same way the name "Cherubim" comes from a certain excess of knowledge; hence it is interpreted "fulness of knowledge," which Dionysius (Coel. Hier. vii) expounds in regard to four things: the perfect vision of God; the full reception of the Divine Light; their contemplation in God of the beauty of the Divine order; and in regard to the fact that possessing this knowledge fully, they pour it forth copiously upon others.
Reply to Objection 6: The order of the "Thrones" excels the inferior orders as having an immediate knowledge of the types of the Divine works; whereas the "Cherubim" have the excellence of knowledge and the "Seraphim" the excellence of ardor. And although these two excellent attributes include the third, yet the gift belonging to the "Thrones" does not include the other two; and so the order of the "Thrones" is distinguished from the orders of the "Cherubim" and the "Seraphim." For it is a common rule in all things that the excellence of the inferior is contained in the superior, but not conversely. But Dionysius (Coel. Hier. vii) explains the name "Thrones" by its relation to material seats, in which we may consider four things. First, the site; because seats are raised above the earth, and to the angels who are called "Thrones" are raised up to the immediate knowledge of the types of things in God. Secondly, because in material seats is displayed strength, forasmuch as a person sits firmly on them. But here the reverse is the case; for the angels themselves are made firm by God. Thirdly, because the seat receives him who sits thereon, and he can be carried thereupon; and so the angels receive God in themselves, and in a certain way bear Him to the inferior creatures. Fourthly, because in its shape, a seat is open on one side to receive the sitter; and thus are the angels promptly open to receive God and to serve Him.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ordines Angelorum non convenienter nominentur. Omnes enim caelestes spiritus dicuntur et Angeli et virtutes caelestes. Sed nomina communia inconvenienter aliquibus appropriantur. Ergo inconvenienter nominatur unus ordo Angelorum, et alius virtutum.
Praeterea, esse dominum est proprium dei; secundum illud Psal. Xcix scitote quoniam dominus ipse est deus.
Ergo inconvenienter unus ordo caelestium spirituum dominationes vocatur.
Praeterea, nomen dominationis ad gubernationem pertinere videtur.
Similiter autem et nomen principatuum, et potestatum.
Inconvenienter ergo tribus ordinibus haec tria nomina imponuntur.
Praeterea, Archangeli dicuntur quasi principes Angeli. Non ergo hoc nomen debet imponi alii ordini quam ordini principatuum.
Praeterea, nomen seraphim imponitur ab ardore qui ad caritatem pertinet, nomen autem cherubim imponitur a scientia.
Caritas autem et scientia sunt dona communia omnibus Angelis.
Non ergo debent esse nomina specialium ordinum.
Praeterea, throni dicuntur sedes. Sed ex hoc ipso deus in creatura rationali sedere dicitur, quod ipsum cognoscit et amat. Non ergo debet esse alius ordo thronorum ab ordine cherubim et seraphim.
Sic igitur videtur quod inconvenienter ordines Angelorum nominentur.
Sed contra est auctoritas sacrae Scripturae, quae sic eos nominat.
Nomen enim seraphim ponitur Isaiae VI; nomen cherubim Ezech. I; nomen thronorum, Coloss. I; dominationes autem et virtutes et potestates et principatus ponuntur Ephes. I; nomen autem Archangeli ponitur in canonica Iudae, nomina autem Angelorum in pluribus Scripturae locis.
Respondeo dicendum quod in nominatione angelicorum ordinum, considerare oportet quod propria nomina singulorum ordinum proprietates eorum designant, ut dionysius dicit VII cap. Cael. Hier..
Ad videndum autem quae sit proprietas cuiuslibet ordinis, considerare oportet quod in rebus ordinatis tripliciter aliquid esse contingit, scilicet per proprietatem, per excessum, et per participationem.
Per proprietatem autem dicitur esse aliquid in re aliqua, quod adaequatur et proportionatur naturae ipsius. Per excessum autem, quando illud quod attribuitur alicui, est minus quam res cui attribuitur, sed tamen convenit illi rei per quendam excessum; sicut dictum est de omnibus nominibus quae attribuuntur deo.
Per participationem autem, quando illud quod attribuitur alicui, non plenarie invenitur in eo, sed deficienter; sicut sancti homines participative dicuntur dii. Si ergo aliquid nominari debeat nomine designante proprietatem ipsius, non debet nominari ab eo quod imperfecte participat, neque ab eo quod excedenter habet; sed ab eo quod est sibi quasi coaequatum. Sicut si quis velit proprie nominare hominem, dicet eum substantiam rationalem, non autem substantiam intellectualem, quod est proprium nomen Angeli, quia simplex intelligentia convenit Angelo per proprietatem, homini vero per participationem; neque substantiam sensibilem, quod est nomen bruti proprium, quia sensus est minus quam id quod est proprium homini, et convenit homini excedenter prae aliis animalibus. Sic igitur considerandum est in ordinibus Angelorum, quod omnes spirituales perfectiones sunt omnibus Angelis communes et quod omnes abundantius existunt in superioribus quam in inferioribus. Sed cum in ipsis etiam perfectionibus sit quidam gradus, superior perfectio attribuitur superiori ordini per proprietatem, inferiori vero per participationem, e converso autem inferior attribuitur inferiori per proprietatem, superiori autem per excessum. Et ita superior ordo a superiori perfectione nominatur.
Sic igitur dionysius exponit ordinum nomina secundum convenientiam ad spirituales perfectiones eorum.
Gregorius vero, in expositione horum nominum, magis attendere videtur exteriora ministeria.
Dicit enim, quod Angeli dicuntur qui minima nuntiant; Archangeli, qui summa; virtutes per quas miracula fiunt; potestates quibus adversae potestates repelluntur; principatus, qui ipsis bonis spiritibus praesunt.
Ad primum ergo dicendum quod Angelus nuntius dicitur. Omnes ergo caelestes spiritus, inquantum sunt manifestatores divinorum, Angeli vocantur. Sed superiores Angeli habent quandam excellentiam in hac manifestatione, a qua superiores ordines nominantur.
Infimus autem Angelorum ordo nullam excellentiam supra communem manifestationem addit, et ideo a simplici manifestatione nominatur. Et sic nomen commune remanet infimo ordini quasi proprium, ut dicit dionysius V cap. Cael. Hier..
Vel potest dici quod infimus ordo specialiter dicitur ordo Angelorum, quia immediate nobis annuntiant. Virtus autem dupliciter accipi potest.
Uno modo, communiter, secundum quod est media inter essentiam et operationem, et sic omnes caelestes spiritus nominantur caelestes virtutes, sicut et caelestes essentiae. Alio modo, secundum quod importat quendam excessum fortitudinis, et sic est proprium nomen ordinis.
Unde dionysius dicit, VIII cap. Cael. Hier., quod nomen virtutum significat quandam virilem et inconcussam fortitudinem, primo quidem ad omnes operationes divinas eis convenientes; secundo, ad suscipiendum divina. Et ita significat quod sine aliquo timore aggrediuntur divina quae ad eos pertinent, quod videtur ad fortitudinem animi pertinere.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit dionysius XII cap. De div. Nom., dominatio laudatur in deo singulariter per quendam excessum, sed per participationem, divina eloquia vocant dominos principaliores ornatus, per quos inferiores ex donis eius accipiunt.
Unde et dionysius dicit in VIII cap. Cael. Hier., quod nomen dominationum primo quidem significat quandam libertatem, quae est a servili conditione et pedestri subiectione, sicut plebs subiicitur, et a tyrannica oppressione, quam interdum etiam maiores patiuntur. Secundo significat quandam rigidam et inflexibilem gubernationem, quae ad nullum servilem actum inclinatur, neque ad aliquem actum subiectorum vel oppressorum a tyrannis. Tertio significat appetitum et participationem veri dominii, quod est in deo.
Et similiter nomen cuiuslibet ordinis significat participationem eius quod est in deo; sicut nomen virtutum significat participationem divinae virtutis; et sic de aliis.
Ad tertium dicendum quod nomen dominationis, et potestatis, et principatus, diversimode ad gubernationem pertinet. Nam domini est solummodo praecipere de agendis.
Et ideo Gregorius dicit quod quaedam Angelorum agmina, pro eo quod eis cetera ad obediendum subiecta sunt, dominationes vocantur.
Nomen vero potestatis ordinationem quandam designat; secundum illud apostoli ad Rom. XIII, qui potestati resistit, dei ordinationi resistit.
Et ideo dionysius dicit quod nomen potestatis significat quandam ordinationem et circa susceptionem divinorum, et circa actiones divinas quas superiores in inferiores agunt, eas sursum ducendo.
Ad ordinem ergo potestatum pertinet ordinare quae a subditis sint agenda. Principari vero, ut Gregorius dicit, est inter reliquos priorem existere, quasi primi sint in executione eorum quae imperantur. Et ideo dionysius dicit, IX cap. Cael. Hier., quod nomen principatuum significat ductivum cum ordine sacro.
Illi enim qui alios ducunt, primi inter eos existentes, principes proprie vocantur secundum illud Psalmi LXVII, praevenerunt principes coniuncti psallentibus.
Ad quartum dicendum quod Archangeli, secundum dionysium, medii sunt inter principatus et Angelos.
Medium autem comparatum uni extremo, videtur alterum, inquantum participat naturam utriusque, sicut tepidum respectu calidi est frigidum, respectu vero frigidi est calidum.
Sic et Archangeli dicuntur quasi principes Angeli, quia respectu Angelorum sunt principes, respectu vero principatuum sunt Angeli.
Secundum Gregorium autem, dicuntur Archangeli ex eo quod principantur soli ordini Angelorum, quasi magna nuntiantes.
Principatus autem dicuntur ex eo quod principantur omnibus caelestibus virtutibus divinas iussiones explentibus.
Ad quintum dicendum quod nomen seraphim non imponitur tantum a caritate, sed a caritatis excessu, quem importat nomen ardoris vel incendii.
Unde dionysius, VII cap. Cael. Hier., exponit nomen seraphim secundum proprietates ignis, in quo est excessus caliditatis.
In igne autem tria possumus considerare. Primo quidem, motum, qui est sursum, et qui est continuus. Per quod significatur quod indeclinabiliter moventur in deum. Secundo vero, virtutem activam eius, quae est calidum. Quod quidem non simpliciter invenitur in igne, sed cum quadam acuitate, quia maxime est penetrativus in agendo, et pertingit usque ad minima; et iterum cum quodam superexcedenti fervore. Et per hoc significatur actio huiusmodi Angelorum, quam in subditos potenter exercent, eos in similem fervorem excitantes, et totaliter eos per incendium purgantes.
Tertio consideratur in igne claritas eius. Et hoc significat quod huiusmodi Angeli in seipsis habent inextinguibilem lucem, et quod alios perfecte illuminant. Similiter etiam nomen cherubim imponitur a quodam excessu scientiae, unde interpretatur plenitudo scientiae.
Quod dionysius exponit quantum ad quatuor, primo quidem, quantum ad perfectam dei visionem; secundo, quantum ad plenam susceptionem divini luminis; tertio, quantum ad hoc, quod in ipso deo contemplantur pulchritudinem ordinis rerum a deo derivatam; quarto, quantum ad hoc, quod ipsi pleni existentes huiusmodi cognitione, eam copiose in alios effundunt.
Ad sextum dicendum quod ordo thronorum habet excellentiam prae inferioribus ordinibus in hoc, quod immediate in deo rationes divinorum operum cognoscere possunt. Sed cherubim habent excellentiam scientiae; seraphim vero excellentiam ardoris.
Et licet in his duabus excellentiis includatur tertia, non tamen in illa quae est thronorum, includuntur aliae duae. Et ideo ordo thronorum distinguitur ab ordine cherubim et seraphim. Hoc enim est commune in omnibus, quod excellentia inferioris continetur in excellentia superioris, et non e converso.
Exponit autem dionysius nomen thronorum, per convenientiam ad materiales sedes.
In quibus est quatuor considerare. Primo quidem, situm, quia sedes supra terram elevantur. Et sic ipsi Angeli qui throni dicuntur, elevantur usque ad hoc, quod in deo immediate rationes rerum cognoscant. Secundo in materialibus sedibus consideratur firmitas, quia in ipsis aliquis firmiter sedet. Hic autem est e converso, nam ipsi Angeli firmantur per deum. Tertio, quia sedes suscipit sedentem, et in ea deferri potest. Sic et isti Angeli suscipiunt deum in seipsis, et eum quodammodo ad inferiores ferunt. Quarto, ex figura, quia sedes ex una parte est aperta ad suscipiendum sedentem. Ita et isti Angeli sunt per promptitudinem aperti ad suscipiendum deum, et famulandum ipsi.