CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter amicitia delectabilis vel utilis cum vera amicitia habet similitudinem ?
Ea autem amicitia quae est propter delectabile, similitudinem habet cum vera. Similitudinem dico imitationis, non ita quod unum in specie sit utraque, secundum quod amicitia vera verum sit delectabile, et verum utile, in aliis delectabile et utile per imitationem. Ad illud. bonum enim verae delectabiles ad. invicem sunt, quod imitantur amici propter corporalem delectationem. Similiter autem et qui propter utile sunt amici, imitantur veram amicitiam : eo quod vere amici, vere utiles sint ad invicem. Maxime autem in talibus amicitiae permanent quando aequale amicis fit ad invicem in redamatione, ut quidquid delectationis unus amator habet in alio, hoc et tantumdem reliquus habeat in isto.
Quod autem ad hoc quod bene mansiva sit talis amicitia, quod ab eodem delectabili in utroque fiet delectatio, sicut contingit in eutrapelis, quorum uterque bene versatus est ad alterum, et secundum idem. Oportet autem quod hoc sit in amicis, et non ut amator et amatus se habeant ad invicem. Amator enim et amatus in quantum hujusmodi, non necessario et eisdem delectantur : sed amator quidem forte delectatur in pulchritudine videns eum qui amatur. Amatus vero forte in hoc delectatur, quod famulatum recipit aliquem a suo amatore, sicut patet in his qui in pulchritudinibus foeminarum delectantur : et cum foeminae in eis quaerant non pulchritudinem, sed subventionis alicujus famulatum. Talis autem amor non per se, sed per accidens amicitia : quia in redamatione non redditur idem : et si finiatur pulchritudo, mox etiam finitur amicitia talis. Tunc enim amatorum visio amati non est delectabilis, et amato non fit recompensatio famulatus. Multi autem amici in tali delectationis amicitia rursus permanent amici, si ex longa consuetudine mores suos ad invicem diligant. Hoc autem fit quando similis sunt consuetudinis et moris : eo quod omnis amicitia in similitudine quadam fundatur. Amici autem quidam non comitantur delectabile, sed utile, in amantibus minus amici sunt et minus permanent quam illi qui propter delectabile amici sunt. Qui enim propter utile amici sunt, si dissolvatur conferens utile quod unus alteri rependebat, consequenter et amicitia dissolvitur : eo quod, sicut jam. ante dictum est, tales non ad invicem amici sunt, sed sunt amici utilis quod uterque quaerit in reliquo.
Adhuc autem qui amici sunt propter delectationem, et qui propter aliquid utile, contingit bonos esse. In talibus enim amicis et pravos contingit ad invicem esse amicos, et etiam. AdminBookmark ^ sive bonos contingit esse amicos pravis : et illos qui neutri sunt, hoc est, nec pravi nec boni, amicos contingit esse quibuscumque, hoc est, et pravis et bonis et neutris. Neutros autem dicimus ex civilitate ad virtutem non dispositos, nec vitio corruptos, quales sunt qui rura colunt et rustici vocantur. Solos autem bonos propter seipsos contingit esse amicos : uterque enim invenit in altero quo congaudeat. Quod non potest esse in malis, eo quod mali non possunt gaudere de seipsis, nisi aliqua utilitas utrique fiat ab altero.
Consequens igitur est, quod sola bonorum amicitia vere intransmutabilis sit. Talis enim per delectationem dissolvi non potest : eo quod vere amicus non facile credit aliquid sibi relatum contra eum qui in multo tempore ab ipso probatus est, et maxime non credit in his in quibus probavit eum : et sic talis amicitia lingua detrahentium solvi non potest. Adhuc autem ex dissimilitudine non solvitur : talis enim amicitiae nunquam est injustum facere : eo quod, sicut dicit Tullius, " lex amicitiae est pro amicis non nisi honesta facere. " Similiter autem et alia quaecumque dicta sunt, et verae amicitiae, a talibus observantur. Amicitiae enim aliae, scilicet quae propter utile sunt et propter delectabile, vulgariter quidem et communiter ab omnibus amicitiae dicuntur : quamvis verae amicitiae perfectam non habeant rationem. Utilitatis autem amicitia maxime videtur esse civitatum. In civitatibus enim fiunt conipugnationes ad invicem gratia conferentis et utilis : et cum similis sunt utilitatis,non contrapugnat,sed amicitiae sunt. Amicitia autem quae est propter delectationem qua se amici adinvicem diligunt, est quemadmodum puerorum et juvenum amicitia. Hi enim secundum passionem vivunt, et corporales delectationes prosequuntur : tamen istae non verae amicitiae sunt : sed oportet nos
tales amicitias, amicitias vocare propter homines qui vulgariter vocant amicos.
Et cum dicto modo amicitiae species plures sint, primo quidem et principaliter dicitur amicitia quae bonorum est secundum quod boni sunt : reliquas autem dictas amicitias dicimus secundum similitudinem qua illam imitantur : hoc enim modo sunt amici, secundum quod aliquod bonum quod similitudinem habet ad verum bonum, est in ipsis. Amantibus enim delectationes,delectabile bonum aliquod videtur : similiter amantibus utile. Tales autem amicitiae non omnino copulantur sive conjunguntur et colligant amicos, eo quod tales non fiunt amici secundum seipsos, sed amici utilis vel delectabilis. Amicitiae enim quae sunt secundum accidens, non omnino conjunguntur, sed in quodam, utili scilicet vel delectabili.