IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solvit argumenta in initio posita, explicando subtilissime graves et curiosas objectiones, ut noto in margine ; et sane ita totam hanc quaestionem tractavit, ut humano ingenio melius tractari non potuerit. Et ideo ex eo recentiores tam hic quam in 4. Physic. fere omnia, quae de hac re disserunt, deprompserunt.
Dico (a) ad argumenta principalia. Ad primum dico, quod multi concedunt relationes oppositas posse esse simul in eodem, dicentes idem, et secundum idem esse principium agendi et patiendi. Sed ad propositum, non oportet incidere in istam difficultatem. Nullus enim negat, quin relationes oppositae possint inesse eidem secundum diversa fundamenta, utpote quia secundum aliquid sit majus, et secundum aliud minus, et hoc vel respectu sui vel alterius. Vbi autem in toto corpore, aliud et aliud est posterius et anterius, superius et inferius, unde mediante illo ubi, tanquam fundamento alio et alio, non est inconveniens corpus habens ubi superius et inferius esse superius et inferius. Nec mireris respectum superioris et inferioris fundari in ubi, licet ubi sit respectus, quia potest bene unus respectus fundari in alio respectu, ut tactum est supra.
Ad aliud dico, quod relationes contrariae in genere bene possunt inesse eidem secundum diversa fundamenta, sicut idem potest esse simile alicui secundum albedinem, et dissimile eidem secundum scientiam: propinquum autem et distans fundantur in corpore ubicato, quia ipsum ubi ejus est propinquum et distans: ergo si aliud est ubi propinquum et distans, possunt eidem corpori convenire, sicut conveniunt duobus ubi, quae conveniunt illi corpori, et sunt fundamenta propinquitatis et distantiae.
Ad tertium dico, quod sicut idem temporale non potest esse simul secundum tempus, id est, eadem temporalitate, ut ita dicam, in diversis temporibus, sic nec idem locabile potest esse simul secundum locum in duobus locis. Si autem accipias in antecedente simul secundum tempus, et in consequente simul secundum locum, valet consequentia vel proportio, quia ita debet simultas temporis comparari ad tempus idem circa temporale, sicut simultas loci ad eumdem locum circa locabile. Concedo ergo, quod unica locatione, quod est dicere, esse simul secundum locum, non potest esse idem locabile simul in duobus locis.
Potest autem haec ratio duci ad partem oppositam, licet sophistice, sic : idem locabile simul, id est, in eodem loco existens, potest esse in diversis temporibus: ergo et simul tempore potest esse in diversis locis. Solvant istud sophisma, et solvent argumentum suum, si forte reputent, quod habeat evidentiam.
Ad aliud, quod idem moveretur simul, et quiesceret, dico secundum primam propositionem illarum trium, quod cum moveri vel quiescere secundum locum, sit simul cum ubi, vel posterius, ideo variatur ad variationem ubi, et ita poterit in uno ubi quiescere localiter, et in alio ubi moveri. Quia quiescere hic localiter nihil aliud est quam habere continue idem ubi quod prius, et ibi moveri nihil aliud est, quam habere aliud et aliud ubi. Sicut autem est possibile, quod idem corpus habeat hic permanenter vbi unum, et aliud ibi, sic possibile est, quod permanenter habeat hic unum ubi, et alibi plura successive. Eodem modo dicendum est de partibus totius, si flant instantiae, quia possibile est, quod hic omnes partes totius quiescant in toto, et ibi aliquae moveantur, ut manus vel pes, quia omnia ista consequuntur ubi, puta hoc et illud.
Et si arguas, ergo ut est in uno ubi potest moveri ad seipsum, ut est in alio ubi, et ita accederet ad illud ubi, in quo jam est, et tunc vel expelleret seipsum de alio ubi, ad quod accedit, et tunc esset incompossibile sibi ipsi secundum ubi, sicut aliud corpus: vel non expelleret, et tunc desineret habere illud ubi virtute propria, accipiens tantum illud ubi quiescentis: vel faceret se ut habens aliud ubi cum seipso, et ita quasi duo corpora simul. Similiter si esset animatum, posset se ipsum movere pellendo vel trahendo, et posset idem homo habens mille ubi facere choreas, et maximum exercitum in campo, et multa alia, quae videntur mira, et iterum loqui et tacere, et disputare cum seipso.
Dico, quod haec sunt puerilia, et imaginationem sensui innitentem sequentia. Si enim quaeratur ratio eorum, de quibus arguitur, nulla est difficultas major, quod corpus moveatur ad illud ubi in quo quiescit, quam ad aliud ubi. Et
tunc cum pervenerit ad illud ubi, dico quod idem corpus expellet se de illo vbi, in quo quievit, nisi forte illa virtus agens, per quam habuit aliud ubi, desinat conservare ipsum ut aliud ubicatum, et tunc non habebit, nisi tantum ubi, quod habuit prius quiescens: sed prius non habebat illud, ut terminum sui motus, imo desinet secundum ubi, quod habebat in motu ; habere autem quodcumque ubi, sive ut in motu, sive in termino motus, nihil facit ad variationem, vel multitudinem absolutorum, quae sunt in re.
Per hoc patet de chorea et bello, confabulatione et disputatione cum seipso, quia si loqui dicat actum imaginationis vel intellectus, ille quidem ubique est idem ubicumque fuerit loquens: si autem non est, nisi formatio vocis per instrumenta naturalia in aere percusso, et quidem alius erit aer contiguus organis vocalibus in isto ubi, et alius in alio ubi; et esto quod idem aer sit, moveri tamen poterit hic localiter aer, et ibi non, et sic in isto formabitur vox, et in illo non, et in illo loquetur, et in isto tacebit, et in isto tenebit tenorem, et in isto quintam, et ille attrahet aerem extra aquam existens, et idem existens in aqua non poterit attrahere, sed non submergeretur hic, quia alibi habet aerem attractum refrigerantem ipsum.
Ita etiam concedo, quod ut in uno ubi, poterit movere corpus suum, ut est in alio ubi, pellendo vel trahendo, quia propter identitatem corporis non aufertur ratio mobilis, nec motivi ab ipso.
Et si arguitur sic, si movetur, ergo non quiescit, si quiescit, ergo non movetur; ergo si simul movetur et quiescit, simul movetur et non movetur, simul quiescit et non quiescit. Respondeo, in respectivis oppositis non sequitur absoluta affirmatio et negatio, sed tantum secundum quid ; sicut non sequitur, est similis et dissimilis , ergo est similis et non similis, nam antecedentia verificantur, si intelligantur respectu diversorum. Si enim est similis huic, est similis ; et si est dissimilis illi, est dissimilis, sicut Philosophus arguit in praedicamentis capite de quantitate, quod si aliquid est magnum, ad hoc est magnum, et si parvum, ad illud est parvum. Et ex hoc infert, quod magnum et parvu m non sunt contraria, quod non teneret, nisi magnum ad hoc inferret magnum, et parvum ad hoc inferret parvum. Eodem modo hic quiescere in hoc ubi infert quiescere, et moveri in hoc ubi infert moveri: tamen illae affirmationes non inferunt illas negationes, puta quiescere non moveri, moveri non quiescere, imo est fallacia consequentis, quia antecedens verificatur in respectu ad unum terminum, et consequens negativum negat respectu cujuscumque.
Ad ultimum argumentum, dico quod omnis actus immanens, qui inesset isti corpori in hoc ubi, inesset sibi in quocumque ubi, licet non infieret sibi, ut in isto ubi: et de hoc dicetur in secundo articulo istius dist. quaest. 2. Sed numquid sanguis vel spiritus, vel similia, quae non sunt de veritate naturae humanae, essent eadem hic et ibi, solvetur ubi dictum est nunc, scilicet articulo 2. quaest. 1. hujus dist. quae tamen erat in ordine quaest. 4.