IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Christum non meruisse suam fruitionem seu gloriam, quia fruitio fuit primus actus Christi, nec potuit esse meritorius sui. Est contra Albert. hic art. 4. et 7 Mayr. quaest. 1. Bassol. q. 1. et alios. Est tamen communis, cum Alens. 3. part. quaest. 17. m. 3. art. 1. D. Thom. 3. part. quaest. 19. art. 3. D. Bonav. Durand. Richard. Gabr. An vero de potentia absoluta potuisset mereri suam fruitionem, non convenit. Affirmant Albert. Mayr. Bassol. citati. Rubion hic q. 1. Alens. supra q. 16. m. 1. Valent. tom. 4. d. 1. q. 19. p. 3. Suar. tom. 1. d. 49. sed. 1. Et id esse secundum mentem Scoti sentit Lychet. hic, et Pitigian. art 7. quod mihi verisimile videtur, ex dictis num. 9. et 10. Objicit Doctor dupliciter, et ad primum docet gloriosius fuisse Christo habuisse gloriam sine merito, et reddit hujus rationem.
Hoc viso (a), videndum est quid meruit ; et dico quod non meruit sibi fruitionem, quia si sic, aut operatione elicita circa ea, quae sunt ad finem, aut circa ipsum finem. Non primo modo, quia primum actum habuit circa finem, fruendo prius scilicet, quam aliquem actum haberet circa aliquid, quod est ad finem ;
et si meritum fuit circa aliquod, vel aliqua objecta visa in Verbo, ut dictum est secundum viam praecedentem, vel circa electos multos volendo eis beatitudinem ; naturaliter (b) tamen praecessit operatio circa ipsum finem, scilicet Trinitatem vel essentiam in tribus. Nec actu fruitionis (c), quo fruebatur Trinitate, meruit eamdem fruitionem, quia hoc non esset aliud dicere quam meruit fruitionem, quia habuit fruitionem, vel meruit, quia Deus dedit actum, quod nihil est dicere, quia nullus actus est meritorius sui ipsius, licet possit esse alterius ; igitur Deus liberaliter sine aliquo merito praecedente conjunxit voluntatem istam per fruitionem ultimo fini, et ita non meruit sibi fruitionem. Unde Augustinus 13. de Trinit. cap. 19. dicit, quod summa gratia est, quod homo in unitate personae est Deo conjunctus ; et quamvis loquatur de gratia unionis, idest, gratuita Dei voluntate uniente, tamen ad unionem istam concomitanter sequitur gratia fruitionis de facto, ideo fuit summa gratia sine meritis praecedentibus.
Sed contra (d), gloriosius est habere praemium pro merito, quam sine merito ; igitur ponendum est in Christo.
Praeterea, prioritas naturae videtur sufficere ad meritum ; cum igitur inter voluntatem et actum elicitum possit esse prioritas naturae, videtur quod hoc sufficeret ad merendum fruitionem, vel idem actus, ut prior natura se ipso, potest esse meritorius respectu sui ipsius.
Ad primum istorum, cum dicitur quod gloriosius est, etc. dico quod verum est de praemio, quod potest haberi ex meritis ; sed haec conjunctio animae Christi cum Deo per actum fruitionis, fuit tanta et tam excellens, quod ad ipsam non potuit praecedere meritum, et nobilius est habere actum, ad quem .non potest praecedere meritum ex liberalitate dantis, quam habere actum debiliorem cum multo merito praecedente. Et videtur hoc rationabile, quia sicut Deus creavit in esse naturae aliquam naturam, puta naturam Angeli, ad quam creandam non potuit cooperari causalitas causae secundae propter perfectionem talis naturae ; ita in genere moris creavit Deus aliquem actum beatificum, ad quem non potest esse actus aliquis meritorius prior, et hujusmodi fuit actus beatificus animae Christi, et hoc propter nobilitatem et excellentiam actus et modi habendi actum, quia immediate antequam haberet aliquem actum circa ea quae sunt ad finem. . Aliter dicitur, ponendo (e) quod actus ille potuerit cadere sub merito, etsi gloriosius fuisset habenti actum meruisse illum quam non meruisse, non tamen simpliciter est gloriosius, quia decens est propter alios Beatos et propter perfectionem illius status, quod illic inveniantur omnes gradus principales in actibus beatificis, ut actualis beatitudo Christi sit major beatitudine omnium creaturarum nam ibi sunt aliqui Beati, qui nunquam fuerunt inimici actualiter peccato actuali, ut multi innocentes et multi alii, qui aliquando fuerunt inimici, ut mortaliter peccantes, et postea poenitentes. Est ibi etiam Beata
Virgo Mater Dei, quae nunquam fuit inimica actualiter ratione peccati actualis, nec ratione originalis (fuisset tamen, nisi fuisset praeservata ;) igitur decens fuit quod esset beatitudo alicujus personae, sine omni merito praecedente. Nec ideo anima Christi fuit ingloriosior, quia si actus potuisset cadere sub merito, anima illa potuisset mereri illum, nisi fuisset praeventa actu beatifico ; et sic praeveniri ex liberalitate dantis, est majoris nobilitatis, sicut si mihi daretur illud, quod habeo in fine totius laboris meritorii nunc, et illud magis est ad decorem status Beatorum, ut dictum est.
Ad secundum dico (f), quod prioritas naturae potentiae praecedentis actum, non sufficit, quia non est meritum, nisi in aliquo actu vel passione accepta ; sed voluntas, ut prior natura non habet aliquem actum vel passionem acceptam a voluntate, ratione cujus potuit mereri actum beatificum, quia ille actus praecessit omne meritum, nec idem actus est meritum et praemium, quia alterum excedit, ut praemium ; tum etiam, quia hoc esset dicere quod meruit, quia Deus dedit meritum, licet idem actus in Christo possit esse praemium sibi, et cum hoc meritorius aliis, ut dictum est. Praeterea, talis distinctio non est nisi rationis considerantis actum illum diversimode, quae non sufficit ad actum meriti et praemii.