Secundo cum dicit, ideo exaudisti, ponit exauditionem; quasi dicat, ideo, quia hoc dixi, exaudisti: psalm. 10: respexit in orationem humilium. Sic publicanus Luc. 18, quoniam recognovit se peccatorem, descendit justificatus in domum suam: Eccl. 35: oratio humiliantis se nubes penetrat. Vel secundum Hieronymum, ponitur interrogative, ego dixi etc.. Ergo ne exaudies? quasi dicat: mirum est cum sim ita longe a te, quod me exaudias. Dum clamarem ad te. Glossa Augustini, clamor fit ad deum non voce, sed corde; quia multi silentes labiis, corde averso nihil impetrare potuerunt. Clama ergo intus ubi deus audit.