IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Hoc viso videndum est quid meruit. Hic. Doctor primo probat quod
Christus non meruit sibi fruitionem beatificam. Et in ista ratione supponit duo ut vera de facto. Primo, quod in primo instanti conceptionis voluntas Christi perfectissime fruebatur essentia divina clare visa, et sic fuit perfectissime beata. Secundo, quod primus actus voluntatis elicitus fuit immediate circa finem ultimum clare visum. His suppositis, patet ratio quomodo sibi non meruit fruitionem, quia si sibi meruit, aut actu elicito circa ea quae sunt ad finem, aut circa ipsum finem ; non primo modo, ut patet per secundum suppositum. Primum enim actum elicitum habuit circa finem, fruendo prius scilicet quam aliquem actum haberet circa aliquid ad finem ; et si meritum fuit circa aliquod, vel aliqua objecta visa in Verbo, naturaliter tamen praecessit operatio circa ipsum finem, scilicet Trinitatem, vel essentiam in tribus. Hic removet unum dubium, quia forte aliquis posset dicere quod primus actus elicitus ab anima Christi fuit circa objecta relucentia in ipso Verbo, et sic illo actu potuit mereri, amando illa in ordine ad Deum. Dicit Doctor quod non, quia ex quo essentia divina fuit sibi perfecte praesens in ratione objecti actu visi, et prius natura fuit sibi praesens quam objecta secundaria ; patet, quia visio objecti secundarii in essentia, ut in essentia, praesupponit visionem ipsius essentiae, et per consequens prius natura voluntas animae Christi habuit actum circa essentiam, ut in tribus, sive circa ipsam Trinitatem ; non enim voluntas illa fuisset perfecte recta, si prius non habuisset actum circa ultimum finem clare visum. Dicit enim Doctor in Quarto, dist. 49. quod si Beatus non semper frueretur, quantum tenetur frui, peccaret. De potentia enim ordinata pro quocumque instanti tenetur frui essentia divina clare visa ; ergo in illo instanti priori tenebatur frui ipsa essentia, et non objectis secundariis.
(b) Naturaliter. Et quod dicit, quod talis fruitio fuit circa Trinitatem vel circa essentiam, ut in tribus, debet intelligi quod ipsa fruitio fuit ratione essentiae in ratione objecti fruibilis. Ratio enim terminandi fruitionem est essentia, ut essentia, non enim est ratio terminandi, ut in tribus, nec persona ut persona, est ratio terminandi ; personae ergo terminant fruitionem, non ut ratio formalis terminandi, sed ut supposita, in quibus est ratio formalis objecti fruibilis, ut clare exposui in primo, dist. l.q. 2. Et quod dicit etiam de objectis secundariis, illa enim objecta non pertinent ad rationem objenti fruibilis, nec ut quo, nec ut quod ; quod enim pertinet ad rationem objecti fruibilis est formaliter infinitum, supponendo quod infinitas non repugnet entitati. Et quod pertinet ad rationem objecti fruibilis ut quod, includit in se Deitatem, sicut sunt personae divinae ; objecta autem secundaria habent tantum esse objective in intellectu divino, ut patuit in primo, dist. 3. quaest. 4. et 35. 36. 43, in secundo, dist. 1. quaest. 1. in quodlib. quaest. 14. et per consequens non pertinent ad objectum fruibile nec ut quo, nec ut quod. Sed sicut perfecta visio Deitatis ex sua ratione formali primo terminatur ad Deitatem, ex plenitudine tamen hujus visionis est, quod etiam terminetur ad objecta secundaria relucentia in Deitate, sic et fruitio perfectissima primo terminatur ad
Deitatem, et ex plenitudine perfectionis talis fruitionis est quod etiam terminetur ad illa objecta secundaria ; et sic patet quomodo fruitio talium objectorum non sit essentialiter beatitudo, sed tantum est quid concomitans ad perfectam beatitudinem essentialem, de qua erit sermo in quarto, dist. 49.
(c) Nec actu fruitionis, quo fruebatur Trinitate, meruit eam fruitionem. Hic probat secundum principale, videlicet quod anima Christi non meruit actu circa ultimum finem clare visum, quia ille fuit perfecta fruitio ; si enim per illum actum meruisset fruitionem beatificam, idem fuisset simpliciter meritum et praemium, patet, quia ille actus fuit perfecta fruitio. Dicere ergo quod per illum actum meruit fruitionem, nihil aliud est dicere quam habuit fruitionem, quia habuit fruitionem, vel quod meruit fruitionem, quia habuit fruitionem ; nullus enim actus est meritorius suiipsius.
Hic tamen occurrunt duo parva dubia, quorum primum est circa hoc, quod dicit quod actus non est meritorius suimet, quia Doctor in secundo, dist. 7. dicit ad litteram: boni actus Angeli boni, sive Beati non erunt irremunerati, illi quidem boni actus includuntur in primo actu, quia procedunt ex perfectione actus beatifici, sed quantum ad accidentale praemium quod possunt habere, quilibet actus est sibi praemium. Pariformiter dico hic, quod eadem fruitio erit sibi praemium, et sic idem actus poteritesse meritorius praemii, et simul esse praemium.
Secundum dubium est in hoc, quod dicit quod per primum actum circa finem non potuit mereri fruitionem,
quia ex quo ista sunt separabilia, scilicet actus, qui est fruitio et relatio, quae fundatur in illo, et terminatur ad objectum beatificum. Et hoc patet a Doctore in quodlib. quaest. 14. ubi vult quod possit esse visio Deitatis, sine relatione ad ipsam, nec sequitur quod videns actum beatificum videat objectum beatificum, nisi videret illum sub illa ratione, qua terminatur ad objectum beatificum, sic dico de actu fruitionis. Posset ergo dici quod idem actus, ut libere elicitur a voluntate animae Christi, dicitur fruitio ; et dicitur meritoria, quia elicitur propter ipsum ultimum finem, et quod dicitur actus beatificus, prout includit relationem, qua formaliter terminatur ad objectum beatificum, et sic per primum actum elicitum circa ultimum finem potuit mereri fruitionem beatificam ; nam ille actus, ut primo elicitur a voluntate, erit prior relatione, qua formaliter terminatur ad objectum beatificum, et ut est actus beatificus, ergo in illo priori potuit esse actus meritorius.
Respondeo ad primum, quod aliud est loqui de praemio accidentali, et aliud essentiali; praemium enim accidentale praesupponit essentiale, et tale praemium essentiale nunquam augetur nec minuitur, sed semper manet idem penitus invariatum, quod est fruitio perfecta objecti beatifici ; praemium vero accidentale potest augeri per alium et alium actum ultra actum beatificum essentialem, et illi actus non erunt irremunerati, puta actus, quibus obsequuntur nobis, sed erunt praemium accidentale, id est, quod illi actus includuntur in actu perfecte beatifico, non ut pertinentes ad praemium essentiale, sed ut pertinentes ad praemium accidentale ; pro quanto ergo illi actus perficiunt voluntatem, ex plenitudine perfectionis actus beatifici essentialiter dicuntur praemium accidentale, et sic illi actus boni dicuntur remunerati, sic intelligendo quod voluntas beata eliciens illos actus, per illos remuneratur, id est, quod per illos recipit praemium accidentale, quia recipit eos, ut perficientes ipsam, pro quanto includuntur in primo actu beatifico, sed non est modo simile de actu beatifico essentialiter. Si enim ille actus diceretur meritorius, et esset praemium ipsius animae merentis, ex hoc diceretur praemium, quia eliceretur ex plenitudine perfectionis alterius actus. Sed de hoc in 4. dist. 49.
Ad secundum dico, quod aliud est loqui de potentia Dei absoluta, et aliud ordinata ; de potentia enim Dei absoluta posset Deus ordinasse quod eadem fruitio elicita circa objectum clare visum, ut prior relatione, qua formaliter terminatur ad objectum beatificum clare visum esset actus meritorius, et quod eadem fruitio, ut includens talem relationem, dicatur actus beatificus essentialiter ; de potentia tamen Dei ordinata, Deus ordinavit fruitionem objecti clare visi esse simpliciter actum beatificum, et sic de facto et de potentia Dei ordinata, actus elicitus a voluntate comprehensoris est simpliciter actus beatificus, imo essentialiter beatitudo ; et talis actus includit duo, videlicet qualitatem absolutam, et relationem realem, qua actus terminatur ad objectum beatificum.
Sed tunc videtur sequi quod beatitudo essentialis non significet aliquid unum per se, sed tantum unum per accidens, quia aggregatum ex qualitate et relatione, quod videtur inconveniens: tum, quia causa per se debet esse effectus per se ; tum,quia objecti per se est assignandus actus, quia per se.
Dico quod beatitudo per se significat fruitionem, et non ipsam relationem, nisi tantum concomitanter, quia ad talem et talem actum concomitatur relatio terminata ad objectum ; et cum dicitur de causa per se, et de objecto per se, dico quod effectus per se productus est ipsa fruitio absolute sumpta, sed ad talem effectum per se productum concomitatur illa relatio. Et hoc magis pertinet ad materiam de beatitudine in 4. dist. 49.
(d) Sed contra, gloriosius est habere praemium pro merite quam sine merito. Hic Doctor intendit probare quod voluntas animae Christi meruerit beatitudinem essentialem, per duas rationes, quarum prima est ista : quia ad majorem gloriam animae Christi videtur pertinere acquirere praemium per opus meritorium, quam si absolute detur ei sine merito. Secunda est, quia prioritas naturae videtur sufficere ad meritum ;cum igitur inter voluntatem et actum elicitum possit esse prioritas naturae, videtur quod hoc sufficeret ad merendum fruitionem, vel saltem idem actus, ut prior natura seipso, potest esse meritorius sui ipsius.
Respondet ad primam rationem, et dat duplicem responsionem valde singularem. Prima est, quod praemium est in duplici differentia, nam quoddam est ita perfectum et excellens, quod per nullum meritorium acquiri potest. Aliud est, quod non potest communiter acquiri, nisi per actum meritorium, et hoc non est ita excellens, loquendo de praemio primo modo. Dicit Doctor quod nobilius est habere actum, ad quem non potest praecedere meritum ex liberalitate dantis, quam habere actum debiliorem cum multo merito praecedente, et talis fuit actus animae Christi, quo perfecte conjungebatur Deo, ut objecto beatifico.
Si dicatur, ex quo omne praemium essentiale, quantumcumque minimum, simpliciter excedit quantumcumque actum nostrum meritorium, loquendo de actu nostro quoad substantiam et intensionem actus, quoad etiam omnes circumstantias morales ; nullus enim actus noster ex natura actus quantumcumque intensus et perfectus, et optime ciroumstantionatus circumstantiis moralibus, de condigno meretur fruitionem beatificam, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. et si talis actus dicatur meritorius de condigno, hoc praecise est a voluntate divina acceptante talem actum, dando sibi condignitatem. Dicitur enim tunc condignus vita aeterna, pro quanto est acceptus ; non videtur ergo valere, quod propter excellentiam primi non sit aliquis actus meritorius respectu illius, cum minimum praemium quasi improportionabiliter excedit omnem operationem nostram etiam perfectissimam. Sicut ergo voluntas divina acceptat actum nostrum, non ex natura actus, sed ex sua mera liberalitate, ut dignum vita aeterna, quare etiam non potuit acceptare aliquem actum animae Christi, ut meritorium vitae aeternae? Non ex natura talis actus, cum nullus talis sit meritorius, sed ex sua maxima liberalitate.
Dico quod etsi voluntas divina potuisset ab aeterno ordinasse omne praemium, etiam perfectissimum, praecedere meritum, tamen loquendo de fac facto et congruo, videtur ipsam ordinasse fore aliquod praemium ita excellens, quod per nullum meritum acquiri possit. Et hoc satis congruum est, quia sicut in esse naturae datur aliqua essentia creata, quae non possit subesse causalitati creatae, sed praecise causalitati divinae ; ita videtur quod voluntas divina in genere moris ab aeterno voluerit esse aliquem actum ita excellentem, quod ad ipsum nullum meritum praecederet.
Si dicatur, quod hoc non videtur simile esse de genere moris, quia quod detur natura, quae nullo modo possit subesse causalitati creatae, hoc non est ex sola ratione voluntatis divinae, sed quia talis natura est talis entitas praecise, quod est simpliciter incausabilis a quocumque agente creato ; repugnat enim Angelo posse causari ab aliquo agente creato, nec voluntas divina posset facere naturam Angelicam posse creari vel annihilari ab agente creato ; sed non est sic de praemio, quia ex quo illud datur libere a voluntate divina, sic vel sic acceptante actus nostros in ordine ad illud, ita potuit acceptare actum animae Christi, ut meritorium talis praemii, imo potuisset simpliciter nullo merito praecedente beatificare omnem creaturam rationalem, ut patet a Doctore in 2. dist. 5. quaest. 2.
Dico ergo, quod hic non est assignanda aliqua ratio ex parte illius praemii, nec ex parte excellentiae illius, quia etiam excellentissimum creatum potuit conferri ratione meriti praecedentis. Sed ex parte voluntatis divinae videtur assignari pro ratione summa liberalitas, et summa condescensu), videlicet, quod ex quo fuit summa condescensu) voluntatis divinae, qua voluit naturam humanam uniri Verbo in unitate personae, ita debuit esse summa condescensio, quod respectu illius naturae sic assumptae daretur tam excellens praemium,quod ad ipsum noluerit esse aliquod meritum praecedens. Et sicut ista unio personalis naturae assumptae fuit tantae excellentiae, ut ad ipsam nullum meritum quantumcumque intensum, potuit praecedere, ut patet a Doctore in 4. dist. 2. respectu enim talis unionis nullum fuit meritum praecedens, sic etiam talis natura assumpta debuit ordinari ad tale praemium, respectu cujus nullum foret meritum praecedens.
Potest etiam assignari alia ratio, comparando naturam assumptam ad gratiam, et alias naturas humanas similiter ad gratiam, sicut congruum fuit ad unionem naturae humanae sequi summam gratiam, nullo simpliciter merito, nec digni, nec condigni, nec congrui praecedente, loquendo de actu meritorio ; nullus enim fuit actus meritorius, nec de digno, nec condigno, nec de congruo respectu illius gratiae, licet ad talem unionem sequeretur summa gratia de congruo. Et sicut ipsa natura assumpta per passionem, sive praevisam, sive exhibitam, meruit omnibus hominibus, quantum fuit ex se, gratiam, ut patebit in distinctione sequenti ; et sic respectu gratiae aliorum fuit meritum praecedens, videlicet passio Christi exihibita, vel praevisa, et similiter passio illa meruit omnibus ex consequenti vitam aeternam, quia meruit eis gratiam, quae est principium omnis meriti, et meruit omnibus apertionem januae paradisi quantum ad sufficientiam, licet non omnibus quantum ad efficaciam, ut patebit dist. sequenti. Sicut ergo habuit summam gratiam nullo merito praecedente, ita habere debuit summum praemium nullo merito praecedente, ita ut deberet esse una natura in esse moris, quae sicut praecedit omnes alios beatos, loquendo de hominibus quoad gratiam quam habuit sine merito, ita debuit praecedere quoad praemium, quod debuit habere nullo merito praecedente.
(e) Aliter dicitur ponendo, quod actus ille, etc. Hic Doctor assignat unam aliam congruentiam satis singularem, quare ad praemium animae Christi non debuit praecedere aliquod meritum. Et stat in hoc, quod aliud est loqui de praemio, ut comparatur ad personam praemiatam; et aliud est loqui de praemio simpliciter, ut comparatur ad statum gloriae absolute. Primo modo gloriosius est personam praemiatam mereri praemium, quam habere illud sine merito, Secundo modo gloriosius est in statu illo felici esse aliquod praemium, respectu cujus nullum praecedit meritum, ut ibi compleantur omnes gradus pertinentes ad perfectionem illius status ; decens enim est propter alios Beatos, et propter perfectionem illius status, quod ibi inveniantur omnes gradus principales in actibus beatificis, ut actualis beatitudo animae Christi sit major beatitudineomnium creaturarum. Nam ibi sunt aliqui Beati, qui nunquam fuerunt inimici actualiter peccato actuali, ut multi innocentes, ut patet de parvulis baptizatis et de multis aliis Sanctis adultis, ut de Joanne Baptista et aliis ; sunt etiam multi alii, qui aliquando fuerunt inimici, supple peccato actuali, ut mortaliter peccantes, et postea poenitentes. Et etiam ibi beata Virgo mater Dei, quae nunquam fuit inimica actualiter ratione peccati actualis, nec ratione peccati originalis, fuisset tamen, nisi fuisset praeservata; igitur decens fuit quod esset beatitudo alicujus personae sine omni merito praecedente. Et patet ista consequentia, quia sicut in statu illo sunt aliqui, qui nunquam peccaverunt mortaliter, et meruerunt beatitudinem, si erant adulti, si vero non erant adulti, illam Christus eis meruit; et sunt aliqui, qui post peccatum mortale actuale per poenitentiam meruerunt sibi beatitudinem, et est ibi beata Virgo mater Dei, quae nullum simpliciter peccatum habuit et meruit sibi beatitudinem. Cum ergo anima Christi nullum peccatum habuerit, si sibi meruisset beatitudinem in tali statu, non erunt omnes gradus principales pertinentes ad perfectionem illius status ; patet, quia beatitudo animae Christi non excederet beatitudinem Virginis matris. Si dicatur, quod excedit intensive, dico quod hoc non valet, quia gradus perficientes illum statum beatitudinis non attenduntur secundum intensionem et remissionem ; patet, quia etiam gradus beatitudinis illorum, qui meruerunt post peccatum actuale, sic distinguitur in illis, quod in uno est intensior beatitudo, et in alio minus intensa: non distinguitur ergo quoad intensionem et remissionem, sed praecise secundum aliam et aliam rationem formalem, et suo modo specificam, sicut etiam ad perfectionem universi principaliter pertinet distinctio specierum, quae perfectio non attenditur penes intensionem vel remissionem: sic in proposito. Ut ergo compleretur status ille beatitudinis animae Christi, debuit habere praemium, nullo merito praecedente, nec ideo anima Christi fuit ingloriosior, quia si actus potuisset cadere sub merito, anima illa potuisset mereri illum, nisi fuisset praeventa actu beatifico, et sic praeveniri ex liberalitate dantis est majoris nobilitatis, sicut si mihi daretur illud quod habeo in fine totius laboris meritorii meriti, et ideo magis est ad decorem status Beatorum, ut dictum est.
(f) Ad secundum dico. Hic Doctor solvit secundam instantiam, et solutio stat, in hoc quod prioritas naturae potentiae praecedentis actum non sufficit, supple ad meritum, quia non est meritum, nisi in aliquo actu elicito a voluntate, vel in passione accepta a voluntate, quae libere acceptare non potest, nisi mediante actu elicito, et ideo prius acceptatur actus elicitus quam passio, et proprie et formaliter est meritum in actu quo acceptatur passio. Et passio illa magis dicitur meritoria materialiter, quia illa non potest dici recta et accepta, ut meritoria a voluntate divina, nisi pro quanto acceptatur a voluntate conformiter se habente regulae superiori. Sequitur: Sed voluntas, ut prior natura, non habet aliquem actum, vel passionem acceptam a voluntate, ratione cujus potuit mereri actum beatificum, quia ille actus praecessit omne meritum. Hoc sic debet intelligi, quod actus beatificus fuit simpliciter primus actus voluntatis animae Christi, et sic haec voluntas eliciens actum dicitur prior natura actu beatifico, et non tantum voluntas, ut voluntas, sed voluntas, ut actu eliciens, dicitur prior actu elicito, et ut sic, nullum actum meritorium
dicit. Sequitur: Nec idem actus est meritum et praemium. Hic solvit aliam parvam instantiam supra adductam, ubi dicit quod saltem idem actus, ut prior natura, seipso potest esse meritorius respectu suiipsius. Respondet quod idem actus simpliciter non potest dici meritum et praemium, quia alterum excedit, ut praemium; sequeretur enim quod idem actus respectu suiipsius esset excedens et excessus, quia ut praemium, excedens, et ut meritum, excessus ; tum etiam, quia hoc esset dicere quod meruit, quia Deus dedit meritum. Si enim ille actus beatificus esset actus meritorius, et ille actus est simpliciter datus a Deo, ergo esset meritorius, quia datus a Deo, quod non videtur, quia actus meritorius est in potestate merentis, sic quod voluntas, quae dicitur mereri, non se habeat passive tantum ad illum actum, sed etiam active et libere, ut patet dist. 17. primi.
Si dicatur, quod ille actus beatificus, etsi principaliter fuit a voluntate divina, fuit tamen a voluntate animae Christi minus principaliter elicitus, et sic potuit dici meritorius, quia in potestate voluntatis merentis.
Dico quod haec instantia habet solvi ab illis, qui tenent quod actus beatificus sit tantum a voluntate divina. Supposito ergo quod hoc sit verum, patet ad instantiam, sed de hoc erit quaestio in 4. dist. 49. Sequitur : licet idem actus in Christo possit esse praemium sibi, et cum hoc meritorius aliis hoc patet, quia actus ut meritorius personae elicientis actum, necessario praecedit praemium correspondens illi ictui, et per consequens idem actus pon est meritorius et beatificus, quia tunc idem esset prior et posterior, excessus et excedens respectu ejusdem ; sed idem actus beatificus potest esse meritorius aliis, quia ut sic, est prior praemio correspondenti.
Si dicatur, quod si actus animae Christi beatificus fuit meritorius aliis praemii aeterni, videtur sequi quod illud praemium aliis retribuendum excedat actum beatificum animae Christi, patet, quia praemium excedit meritum.
Dico quod loquendo de praemio et merito in eadem persona, semper praemium excedit meritum ; loquendo vero de merito in una persona, et de praemio in alia, non est necesse praemium excedere meritum, et sic fuit in proposito ; potuit enim voluntas divina acceptare actum beatificum animae Christi, ut meritorium aliis personis a persona Christi.