CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod vera amicitia non potest esse simul ad multos secundum operationem et actum.
Multis autem esse amicum secundum perfectae amicitiae operationem non contingit : quemadmodum neque multas simul amare contingit secundum amoris operationem. Amor enim dictus secundum corporalem actum in amplexionibus et osculis et aliis talibus : quod simul ad multas fieri non potest. Hujus autem causa est, quia vera amicitia similatur superabundantiae, ut scilicet In omnibus et plus et plus omnibus in omni tempore convivat et colloquatur et applaudet et salutet amicum.
Tale a utem ad unum natum est fieri vel paucos. Multis enim eadem valde placere ad victum et colloquia non est facile, et forte etiam non est bonum. Si enim secundum operationem amicitiae in multos feratur, remitti necesse est ad quamlibet amicitiam : propter quod in proverbio dicitur, quod omnium amicus, nullius est amicus : AdminBookmark . enim laudantes laudamus, ut quamdam virtutem laudamus quae sine passione est. Amicitia autem cum passione est, ut saepe dictum est.
Oportet autem et in vera amicitia experientiam accipere amicorum et in con- suetudine fieri operationem animae : et hoc ad multos difficile omnino est.
Sed placere multis et amicos esse propter delectabile vel utile saepe contingit. Multi enim sunt coutiies vel condelectabiles : et ministrationes sive retributiones in talibus amicitiis non tota dio fiunt, sed in pauco tempore fieri possunt.
Talium tamen amicitia magis amicitia est quae fit propter delectabile, quam quae iit propter utile : cum eadem delectabilia mutuo fiant ab ambobus ad invicem, et quando eisdem delectationibus gaudent ad invicem, vel quando ipsi amici se invicem delectantur : et tales, sicut jam diximus, sunt amicitiae juvenum. Hanc autem amicitiam magis amicitiam dicimus, quam, amicitiam utilis : quia ratio ejus quod liberale est, magis est in ea. Liberale enim est quod propter se volumus, servile autem quod propter alterum : delectationem autem volumus propter seipsam, utile autem propter alterum : quapropter amicitia proprie utilis negotiatorum est : tales enim de se invicem negotiantur. Bene autem et boni de talibus utilitatibus nihil indigent : quamvis utiles enim sint ad invicem, tamen utilitatem non attendunt ut propter ipsam, amici sunt : sed ad invicem valde delectabiles sunt ut delectation ero. ad invicem multum attendunt. Volunt enim convivere ad invicem delectabiliter: triste autem aliquando quidem et secundum paucum tempus sustinent. Triste autem continue nullus sustinere posset : sed ita quod si possibile esset quod bonus quidem simpliciter bonus est, continue tristis efficeretur,et cum tristis non sustineretur : quod tamen possibile non est, qui a bono semper bonum delectabile est: propter quod amicos condelectabiles ad invicem convenit esse : et tales quaerunt amicos qui delectabiles sint et sibi delectabiles. Sic enim in amicis existent omnia
quaecumque amici sunt : propterea et quaecumque oportet existere amicis.
Qui autem in potestatibus sunt constituti, ut reges, et principes, diversis videntur uti amicis : et diversis valde secundum diversas species amicitiae. Alii autem talibus sunt utiles, et alii delectabiles : et non contingit universaliter, quod secundum ambo scilicet delectabile et utile sunt eidem aliqui amici : tales enim multa indigent utilitate, et ad hanc subservirc non possunt qui delectationem intendunt. Tales etiam non quaerunt amicos qui. delectabiles sint cum virtute, sicut bonorum amicitia est : neque quaerunt eos qui. utiles sunt ad bona felicitatis vel virtutis, sed. potius delectabile appetentes, quaerunt hoc secundum delectabile sibi AdminBookmark , sicut Sardanapalus fecit. Utilitatem autem appetentes ad hoc quaerunt deicios et astutos qui secundum praecepta eorum undecumque utilitatem procurent et operentur. Haec autem in uno et eodem fieri non possunt in amicitia talium. Delectabile enim et utile non conjunguntur nisi in bonorum amicitiis : sed talis amicus vere non fit a superexcedente in potestate, nisi et secundum studiosorum virtutem superexcellens sit, sicut et secundum potestatem et superexcellatur ab amico. Vera enim amicitia in utroque amicorum superexcellit et supercxceliitur. Si autem non sit talis amicitia, sua non adaequat. Superexcelsus enim secundum analogum aliquid inferiori non adaequatur. Unde tales in potestatibus constituti, non consueverunt fieri etiam virtute superexcelien- tes.
Omnes igitur dictae amicitiae in aequalitate quadam consistunt. Eadem enim amabilia in ambobus fiunt amicis, vel eadem amabilia volunt ad invicem, vel alterum commutant pro altero. Verbi gratia, delectationem pro utilitate,quod tamen ma- gis convenit amati et amato quam amicitiae. Patet autem ex ante dictis, quod amicitiae delectabilis et minus amicitiae sunt et minus manent quam amicitia vera. Amatio enim passio est, quae sine motu et alteratione non est: propter quod sensus passio est et non rationis, quae propter hoc quod impassibilis, motus et alterationis non est susceptibilis. Amicitia vero secundum quod habitus est qui impartibilis et simplex, est proprie rationis. Omnes autem amicitiae esse et fieri videntur, non esse et non fieri propter simili-
tudinem et dissimilitudinem ejusdem alicujus amabilis. Una enim habet delectabile, altera autem habet utile : et amicitia ostenditur secundum similitudinem ejus quae vere et secundum virtutem amicitia est: ambo enim haec verae amicitiae existunt. In eo autem quod est veram amicitiam impermutabilem et mansivam esse, alias autem velociter contingit transcendere, et aliis multis modis a vera amicitia differre, non videntur amicitiae verae esse propter dissimilitudinem quam habent ad illam.
TRACTATIS II
DE DIVISIONE AMORIS SECUNDUM DIVERSITATEM AMANTIUM.