Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad argumento prinipalia. Nunc Doctor respondet. ad rabones principa es factas in principio quaestionis, quibus probat, quod Deus sit adaequatum objectum intellectus nostri, et per couseque:.s non est ens inquantum ens.
Respondet Doctor ibi : Dico ad primum, quod non semper perfectissimum. Hir, primo respondet ad propositionem Aristotelis quod non semper primum in aliquo genere est causa imperfectorum, patet, quia in genere animalis primum animal est homo, et tamen r.on est causa aliarum animalium. Non potest ergo intelligi de causa effectiva, sed forte accipit causam pro ratione mensurandi perfectionaliter, et sic primum in ge nare animalium est mensura omnium imperfectorum. Nec similiter sequitur, A est primum visibile in genere visibilium, ergo est causa visibilitatis omnibus visibilibus, patet hoc esse falsum. Sic in proposito non sequitur : Deus est perfectissimum Intelligioile in genere intelligibilium; ergo est causa cognoscendi omnia alia intelligibilia, non enim sequitur formali consequentia, ut patuit supra de perfectissimo visibili, et in hoc sequatur de materiali consequentia : Deus est perfectissimum intelligibile ; ergo est causa cognoscendi omnia alia. Hoc tenet in Deo, qui est causa omnium, et virtualiter continet omnia intelligibilia. Sic etiam intelligendo, non sequdur quod Deus sit adaequatum objectum intellectus nostri,
quia etsi sit causa cognoscendi omnia alia, nun tamen adaequate et praecise, quia alia objecta possunt movere intellectum noslrum, ut supra exposui.
(b) Ad secundam Talionem dico. Ut haec responsio intelligatur, facio argumentum in firma : Nullum ens participatum cognoscitur nisi ut est ab ente impar'icipalo, sed omne ens creatum est ens participatum : ergo nullum eus cre tum potest cognosci nisi ut est ab ente imparticipata. Major potest habere duplicem sensum. Pri nus est, nullum ens participatum potest cognosci nisi sit ens ab ente impar- licrpato . Secu l lus vero est, nu'lum ens participatum potest cognosci nisi per rationem entis imparticipati. ut prius cogniti. Si ergo major accipiatur in primo sensu, et minor in secu ido sensu, patet quod argumentum est in quatuor terminis.
(c) Et ra io realis istius defectus. Sensus hu us litterae est, quod etsi aliqui 1 praecise dependeat ab aliquo, et quantum ad entitatem et quantum ad cognoscibililitem, (quia cognoscibilitas sequitur entitatem) non tamen sequitur quod dependeat in cognosci. id est, quod cognitio entis sic dependentis, sit praecise ab illo a quo dependet, potest enim esse ab intellectu et a re dependente. Exemplum : Filius dependet a Patre in essendo, quia habet suum esse a patre, et dependet quantum ad cognoscibilitatem, quia cognoscibilitas sequitur de necessitate entitatem, et tamen non sequitur quod filius tantum cognoscatur per rationem patris, quia patre mortuo perfecte cognosci potest, sic est in proposito.
(d) Ad illud 8. de Trinit. dico, quod loquitur ibi de notitia boni in communi. Et quia hic Doctor ita clare exponit hanc responsionem, ideo praetermitto illam.