IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Christus meruit sibi gloriam corporis, sed indirecte, quatenus meruit amotionem impedimenti, ut redundaret gloria animae in illud. Prima pars est communis Patrum, August. tract. 104. in Joan. et lib. 3. contra Mas. cap. 2. Chrysost. Ambros. Anselm. Bedae, et aliorum in illud Phil. 2. Humiliavit semetipsum, etc. et colligitur ex illo Luc. 24. Nonne oportuit pati Christum, et ita intrare, etc. Secunda pars est contra D. Thom. supra art. 4. sed est Cyr. lib. 3. Thesaur. cap. 3. Unde Suar. supra d. 40. sect. 2. nimis excedit, dum ait Scoti sententiam esse temerariam. Auctoritates quas ipse et alii adducunt contra Scot. nihil faciunt: solum enim probant Christum gloriam sui corporis meruisse, quod nos fatemur, sed indirecte hanc sub meritum cecidisse subtiliter docet Scot. et crasse satis a Suar. et aliis ejus dictum censuratur.
Sed numquid meruit (g) sibi impassibilitatem animae et corporis? Magister dicit in littera, quod sic.
Contra, illud quod infuisset, si non fuisset per miraculum impeditum, quantum est ex ratione sui ante omnem actum causatum illius personae, non cadit sub merito illius personae ; sed gloria et impassibilitas corporis et animae infuissent in primo instanti unionis, nisi per miraculum fuissent prohibita ; ergo.
Potest dici (h), pie sentiendo cum Magistro, et pie glossando, quod quamvis non meruerit directe impassibilitatem utriusque, meruit tamen amotionem impedimenti, propter quod non infuerunt statim, scilicet desitionem miraculi prohibentis redundantiam gloriae in portionem inferiorem, et in corpus. De aliis quae possent hic tangi, scilicet quid meruit, et quibus, dicetur distinctione sequenti.
Ad primum (i) principale, cum dicitur quod non potuit mereri simpliciter, sicut nec peccare, nego consequentiam in Christo. Nam licet perfecta conjunctio fini, perfecte quietans secundum omnem modum ipsum conjunctum, scilicet secundum affectionem justitiae, et secundum affectionem commodi (secundum quod affectione justitiae, vult primo bonum Deo, et secundario sibi, et affectione commodi vult semper sibi bonum, quomodo alii Sancti a Christo conjunguntur Deo, quia sunt totaliter extra viam, et in termino) prohibeat sic mereri, sicut et peccare, quia tamen affectio justitiae potest separari ab affectione commodi, ut scilicet aliquis affectione justitiae summe conjungatur fini, ita quod nullo modo possit injuste velle, vel peccare, tamen non conjungatur affectione commodi, ut habeat summum bonum commodum summe sibi conjunctum, et intantum possit pati ; primo, portio superior in Christo conjungitur Deo per gloriam quietantem illam portionem, et per affectionem justitiae totus homo, ut peccare non posset ; potuit tamen pati, quia aliquid accidere potuit contra affectionem commodi, et illud potuit Christus ordinate velle et acceptare, et ita mereri ; et sic patet quod non est simile de Christo et Beatis.
Ad secundum (k), tenendo quod meruit secundum portionem inferiorem, dico quod actus beatificus et meritorius sunt duo actus, quia unus respiciebat aeternum, et alius temporale in ordine ad finem ultimum ; nec oportet quod universaliter omnis actus meritorius sit primo et immediate in executione circa Deum, sed sufficit quod intentione ; unde in executione potest aliquid immediatius diligi, et finaliter in Deum reduci. Hoc dicendo, argumentum solutum est.
Sed si teneatur (l) quod meruit secundum portionem superiorem, tunc potest dici quod fuit circa objecta relucentia in Verbo, sicut diligendo electos, et volendo eis bonum. Et quando dicis, quod hoc non fit uno actu, verum est, sed duobus. Et cum probas quod non, quia portio superior habet actum adaequatum beatificum respectu objecti beatifici, et non interruptum ; igitur non potest simul habere alium actum circa alia relucentia in Verbo ; nego consequentiam, quia licet actus ille fuerit adaequatus intensive, ita ut perfectiorem habere non posset, non fuit tamen adaequatus extensive, quin simul alium imperfectiorem habere posset, alioquin nullus Beatus posset cognoscere res in proprio genere, quia eadem potentia cognoscit Deum visione beata, et alia in genere proprio. Ad aliud (m) respondetur in 2. lib. Dico tamen, quod actus fuit contingens in primo instanti. Contingens enim nunquam est formaliter contingens nisi quando est, ideo contingens quando est, contingenter est, non tamen loquor in sensu compositionis ; non enim omne ens quod est, est necessarium ; voluntas ergo in primo instanti, ut prior natura suo actu, ita contingenter elicit actum suum, sicut si per diem praecessisset actum elicitum. Unde sicut entia antequam sint, quaedam sunt contingentia et quaedam necessaria, sic etiam quando sunt, quaedam sunt contingenter, et quaedam necessario. Tamen ad formam argumenti alias respondi, quaere. Unde non est ratio, quare contingentia sunt contingentia, quia eorum causa duratione praecessit, sed quia causa quando causat, contingenter causat. Tamen potest propositio distingui secundum compositionem et divisionem, dicendo sic : Omne quod est, quando est, necesse est esse, falsa est et divisa ; vel sic : Omne quod est, quando est, necesse est esse, vera est et composita. Praeterea aliter est fallacia secundum quid et simpliciter, patet.
Ad aliud (n) cum dicitur, quando duae mutationes sunt ordinatae secundum prius et posterius, et termini similiter, verum est: si tempore, et tempore ; et si natura, et natura. Hic autem tantum est ordo naturae inter mutationes, et talis est inter terminos.