CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum aliqua veritas eerta et sincera cognosci possit naturaliter ab intellectu viatoris absque speciali illustratione lucis increatae ?
D. Tbom. g. 14. de veritate art. 9. Henric. in summa art. 1. g. 2. et guodl. 5. q. 14. Albert. tract. 3. cap. 5. Mirandula lib. .2. de examine veritatis. Capreol. 1. d. 8. g. 1. Soncinas. 9. Met. q. 5. Durandus q. 1. prol. Conimbris. in 1. Poster. c. 26. q.l. art. 3. Scotus g. 3. prol. q. 4. later.de hoc etiam 1. 2. 9. 109. art. 1. tu illa quaest, an aliquod verum sciri potest sine gratia, et communis ait. D. Thom. ibi. Scot. 2. d. 2S. contra Greg. 2. d. 27. 28. et Capr. d. 28. Vide Scot. 1. Met. q. 4. 2. Met. q. 1. et 2. 5. Met. q. 8. in Theor. S actio naturalis potent, et 1 . Physic. q. 1. et 6.
Et arguo quod non. Augustinus 9. de Trin. cap. 6. Sed Intueamur, (inquit) inviolabilem veri talem, ex qua perfecte, quantum possumus, definiamus non qualis sit uniuscujusque mens hominis, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat, et ibidem : Aliis omnino regulis supra mentem nostram incommutabiliter manentibus, vel approbare apud nosmetipsos, vel improbare convincimur cum aliquid recte approbantes vel improbamus, et ibidem: Artemque ineffabiliter pulchram talium figurarum super aciem mentis simplici intelligentia capientes, et ibidem cap. 7. In illa igitur aeterna Veritate ex qua temporalia facta sunt omnia, fbrmam secundum quam sumus, etc. aspiscimus, atque inde conceptam rerum veracem notitiam, tanquam verbum apud nos habemus. Item lib. 12. cap. 2. et 3. Sed sublimioris rationis est judicare de istis corporalibus secundum rationes incorporales et sempiternas. Item eodem lib. cap. 14. Non autem solum ferum sensibilium in locis positarum sine spatiis localibus, manent intelligibiles incorporalesque rationes, etc.
Et quod intelligat ibi de rationibus aeternis vere in Deo et non de primis principiis, videtur per hoc quod ibidem dixit, quod paucorum est ad illas pervenire, si alitem intelligeret de primis principiis, non est paucorum ad illa pervenire, sed multorum, quia omnibus sunt nota. Item lib. 14. cap. 15. loquens de injusto, qui recte multa laudat et vituperat in moribus hominum, ait, quibus ea tandem regulis judicant, etc. et in fine subdit : ubi ergo scripta sunt nisi in libro illo hicis illius, quae veritas dicitur.i Liber ille lucis. est intellectus divinus: igitur vult quod in illa luce injustus videat, quae sunt juste agenda. Et quo 1 per aliquid impressum ab illa videtur, quia ibidem dicit, unde omnis lex justa describitur, et in cor hominis qui operatur justitiam non migrando, sed tanquam imprimendo transfertur. Sicut imago ex annulo et in ceram transit, et annulum non relinquit: igitur in illa luce videmus a qua imprimitur in cor hominis justitia, illa autem est lux increata. Item 12. Confessionum : Si dmbo videmus verum, nec tu in me nec ego in te, sed ambo in ea quae supra ruentem est incommuta bili veritate. Multae autem aliae sunt auctoritates Augustini in multis locis ad probandum hanc conclusionem.
In oppositum ad Rom. 1. Invisibi lia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sed istae rationes aeternae sunt invisibilia Dei: ergo cognoscuntur ei creaturis, ergo ante visionem istarum habetur certa cognitio creaturarum.