IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Sed numquid meruit sibi impassibilitatem animae et corporis. Hic Doctor movet bonam difficultatem, posito enim quod anima Christi non meruerit fruitionem, an potuerit mereri impassibilitatem animae et corporis, quae concomitatur ut posterior ipsam fruitionem. Respondet primo adducendo responsionem Magistri, qui videtur dicere, quod meruit hujusmodi impassibilitatem. Sed contra hoc arguit Doctor, probando quod non potuit meriti impassibilitatem, quia talis impassibilitas infuisset, si non fuisset per miraculum impedita, quantum est ex ratione sui, ante omnem actum causatum illius personae, et per consequens non potuit cadere sub merito illius personae ; dicitur enim quis mereri concomitanter impassibilitatem, et alias dotes corporis, quis meretur fruitionem, ad quam dotes concomitantur, ut ad actum perfecte beatificum, et per consequens quis non meretur concomitanter impassibilitatem, qui non meretur actum beatificum, ad quem ex se concomitatur. Cum ergo voluntas animae Christi non meruerit actum beatificum, ad quem necessario concomitatur impassibilitas, (loquendo de necessitate determinationis voluntatis divinae, quae determinavit quod in eodem instanti quo actus beatificus inest animae, quod in corpore illius sequatur impassibilitas) et illa statim infuisset ante omnem elicitum illius voluntatis, si per miraculum divinae voluntatis redundantia beatitudinis illius animae non fuisset suspensa, et per consequens ad ipsam non potuit esse meritum, quia praecise datur ut concomitans fruitionem, ad quam nullum praecessit meritum, licet fuerit impedimentum per miraculum divinum, ne statim concomitaretur.
(h) Potest dici. Hic Doctor non intendit improbare Magistrum, sed magis exponere. Dicit ergo sic : Potest dici, pie sentiendo cum Magistro, et pie glossando, quod quamvis non meruerit directe impassibilitatem utriusque, scilicet animae et corporis, meruerit tamen amotionem impedimenti, etc.
(i) Ad primum. Ad argumenta principalia. Doctor principaliter contra duo arguit. Primo, arguit probando quod Christus nullo modo meruerit. Et secundo, posito quod meruerit, arguit probando quod non potuit mereri in primo instanti suae conceptionis. Quantum ad primum arguit sic : potens mereri potest et peccare. Patet ista, quia existens in via si actu potest mereri, actu potest peccare. Hoc patet a Doctore in 2. dist. 4. et d. 5. q. 2. sed Christus non potuit peccare, ut supra patuit in isto 3. d. 12. Quod autem non potuerit peccare, patet, quia voluntas Christi fuit perfecte conjuncta Deo in primo instanti conceptionis suae.
Responsio est satis clara ex his, quae exposui supra in corpore quaestionis. Tamen stat in hoc, quod affectio justitiae potest separari ab affectione commodi, ut scilicet aliquis affectione justitiae summe conjungatur fini, ita quod nullo modo possit injuste velle vel peccare, tamen non sic conjungitur affectione commodi, ut habeat summum bonum summe sibi conjunctum, quin etiam possit pati, et per consequens mereri, ut supra patuit.
Expono tamen aliqua dicta in ista littera. Primo cum dicit quod licet perfecta conjunctio fini perfecte quietans secundum omnem modum ipsum conjunctum, scilicet secundum affectionem justitiae, et secundum affectionem commodi, in quo videtur dicere quod voluntas beata sit perfecte quietata secundum affectionem commodi ; quaeritur enim, an affectio commodi in voluntate beata praecise accipiatur pro inclinatione naturali ipsius voluntatis, aut pro actu elicito conformiter tali inclinationi naturali?Nullus alius modus videtur dandus, ut patuit in 2. dist. 6. q. 2. Si primo modo, hoc non videtur verum de quacumque voluntate creata, quia in omni voluntate creata est inclinatio naturalis ad perfectissimam beatitudinem etiam possibilem creari, ut patet a Doctore in 4. dist. 49. quaest. 9. ergo non perfecte quietatur. Si secundo modo, ergo peccat talis voluntas, quia voluntas sequens praecise naturalem inclinationem, ut regulam sui actus, videtur peccare, ut patuit in 2. dist. 6. quaest. 2. tenetur enim sequi regulam superiorem, et non appetitum naturalem. Respondeo, quod non omnis voluntas beata secundum naturalem inclinationem in se est perfecte quietata, quia non habet tantam beatitudinem, ad quantam est naturalis inclinatio ; patet, quia talis inclinatio est ad summam beatitudinem possibilem creari. Dicitur tamen perfecte quietari quantum ad hoc, quod est perfecte unita objecto beatifico, ut summo sibi commodo, licet non summe attingatur ; quantum enim ad objectum beatificum nulla apparet differentia inter Beatos, cum idem sit omnium objectum, et sub eadem ratione simpliciter.
tamen quantum ad modum attingibilitatis ipsius objecti, sive per actum intellectus, sive voluntatis, Beati ab invicem differunt, quia unus potest illud objectum intensius videre, et intensius eo frui, et sic erit disparitas quantum ad beatitudinem formalem, sive quantum ad visionem objecti et fruitionem ejusdem ; et sic habens plura merita perfectius intuetur objectum beatificum et perfectius illo fruitur. Dico ergo quod omnis voluntas . beata est perfecte quietata secundum affectionem commodi, sive secundum naturalem inclinationem, pro quanto conjungitur summo bono, et summe sibi commodo, scilicet ipsi Deitati, ut objecto summe beatifico ; non tamen quaelibet est summe quietata quantum ad modum attingendi illud objectum, nam quaelibet voluntas creata non tantum appetit objectum beatificum, ut sibi summum commodum, sed etiam naturaliter appetit summe illi conjungi per perfectissimam visionem et fruitionem possibilem creari.
Si dicatur, ergo voluntas beata non est perfecte quietata.
Dico quod etsi non sit perfecte quietata secundum suam naturalem inclinationem, est tamen perfecte quietata quantum ad actum elicitum voluntatis, quia praecise tantum bonum vult, quantum voluntas divina vult eam habere, ut patebit in A. dist. 49.
Si dicatur, ergo non est perfecte quietata quantum ad affectionem commodi.
Dico quod est perfecte quietata pro quanto habet summum commodum sibi conjunctum ; et hoc intendit Doctor, licet non sit summe quietata quantum ad omnem modum habendi illud. Et loquendo de affectione commodi quoad actum elicitum voluntatis sequentem affectionem commodi, dico quod voluntas illa est perfecte recta pro quanto elicit actum conformiter inclinationi naturali, quae est ad summum commodum sibi, quia ut sic, non tantum elicit actum, ut conformem tali inclinationi naturali, sed etiam ut conformem regulae superiori ; non esset tamen recta si eliceret actum, ut conformem inclinationi naturali, quantum ad modum habendi illud summum bonum, quia tunc actu elicito vellet summam visionem et summam fruitionem, quales voluntas divina non vult eam habere, vult enim eam tantam habere, quanta correspondet meritis ejus.
Si iterum dicatur, si secundum affectionem commodi, sive secundum naturalem inclinationem non habet tantam fruitionem, quantam appetit ; ergo ille appetitus naturalis erit ibi frustra.
Respondet Doctor dist. 49. quarti, quaest. 9. quod illud est proprie frustra, quod caret perfectione sua, et frustratur ea secundum totam speciem, non tamen est frustra, si caret illa in aliquo individuo, ut patet in orbatis et monstruosis, sic autem non est in proposito, quia aliqui sunt Beati, qui perficiuntur secundum appetitum eorum naturalem, alii autem non, et ideo non frustratur secundum totam speciem. Haec ille. Patet enim quod appetitus animae Christi fuit perfectissime satiatus, cum habuerit summam beatitudinem (possibilem creari.
Aliud exponendum est ibi, scilicet quod Beatus secundum affectionem justitiae vult primo bonum Deo, et secundario sibi, et affectione commodi vult semper sibi bonum. De affectione justitiae debet sane intelligi, si enim voluntas beata primo vellet bonum Deo, volendo sibi summum bonum, et secundo illud idem bonum vellet sibi absolute, ita quod ultimo sistat in volitione illius boni, diligendo illud sibi, non videretur talis voluntas recta, quia volendo illud bonum sibi, vellet amore concupiscentiae, ut patet a Doctore in 2. dist. 6. q. 2. et si voluntas praecise staret in volitione tali concupiscentiae, peccaret, licet primo voluerit illud bonum in se,sive ipsi Deo. Dico ergo quod sic debet intelligi, videlicet quod vult summum bonum Deo. Primo, enim amore amicitiae diligit Deum in se et propter se. Secundo, amore concupiscentiae vult bonum competens ipsi Deo. Tertio illud idem bonum concupiscit sibi, non quod praecise ibi stet, sed ut ipso habito, magis ac magis diligat ipsum Deum in se, et summum bonum sibi, et hic actus est perfectus, et est amor amicitiae ; velle enim summum bonum sibi absolute est amor concupiscentiae ; velle vero summum bonum sibi, ut ipso habito magis diligat Deum in se, est amor amicitiae, et hoc patet a Doctore in 2. dist. 6. quaest. 2. Et quod dicit quod affectione commodi vult semper sibi bonum, si exponatur de inclinatione naturali, patet quod illa non tantum est ad summum bonum, ut summe commodum, sed etiam summe est ad omnem modum attingendi illud, et primo modo dicitur quietari, et non secundo, ut supra exposui. Si vero intelligatur de actu elicito voluntatis sequente affectionem commodi, voluntas beata semper vult conformiter affectioni commodi, pro quanto illa affectio commodi est ad summum commodum sibi.
Tertium exponendum est ibi : Primo, portio superior in Christo conjungitur Deo per gloriam quietantem illam portionem, et per affectionem justitiae totus homo, ut peccare non posset. Si affectio justitiae accipiatur praecise in portione superiori, idem est Christum secundum portionem superiorem conjungi per gloriam et per affectionem justitiae ; illa enim gloria nihil aliud est formaliter, nisi fruitio Deitatis, et affectio justitiae secundum portionem superiorem est simpliciter eadem fruitio ; conjungi enim Deo immediate affectione justitiae est ipsum amare propter semetipsum, qui amor est formaliter fruitio, cum frui sit formaliter amore in haerere alicui rei propter semetipsam. Et cum dicit quod secundum affectionem justitiae totus homo peccare non posset, debet intelligi secundum affectionem justitiae, prout respicit tam portionem superiorem quam inferiorem, nam ut dixi supra in corpore quaestionis, ista non stant simul, saltem de potentia Dei ordinata, quod quis sit perfecte conjunctus Deo secundum affectionem justitiae, prout affectio justitiae respicit portionem superiorem, ita quod secundum illam non posset quovis modo deordinari in actibus suis, et quod secundum portionem inferiorem possit peccare, quia peccare secundum portionem inferiorem, et nullo modo posse peccare secundum superiorem, repugnant ad invicem, saltem repugnantia virtuali, sed non est sic de affectione commodi ; licet enim secundum portionem superiorem fuerit perfecte conjunctus Deo secundum affectionem commodi, secundum tamen inferiorem potuit aliquid pati, quia aliquid accidere potuit affectionem commodi, et illud potuit Christus ordinate velle et acceptare, et sic patet quod non est simile de Christo et Beatis, quia Beatus secundum omnem portionem est in termino.
(k) Ad secundum. Secundo, princi- paliter arguit Doctor, et ratio stat in hoc, quia anima Christi ab instanti conceptionis perfecte fruebatur, et per consequens non potuit mereri, quia tunc quaero, aut actus fruitionis, et actus meriti sunt duo actus, aut tantum unus ; non primo, quia actus fruitionis est adaequatus tam intensive quam extensive potentiae fruentis, et sic non compatitur secum simul alium actum ; non secundo, quia nullus idem actus est contingenter et necessario elicitus ; actus enim meritorius contingenter elicitur, ut patet a Doctore in 2. d. 5. q. 1. actus vero beatificus necessario elicitur, ut patet ubi supra ; ergo actus meritorius non est beatificus, qui tunc idem actus. in eodem instanti esset necessario et contingenter elicitus.
Respondet Doctor dando duas responsiones. Prima, quod Christus meruerit secundum portionem inferiorem, et concedit quod actus beatificus et meritorius sunt duo actus, quia beatificus respicit aeternum, meritorius vero secundum portionem inferiorem respicit temporale in ordine ad aeternum ; nec oportet quod virtualiter omnis actus meritorius sit primo, immediate in executione circa Deum, sed sufficit quod in intentione, unde in executione potest aliquid immediatius diligi, et finaliter in Deum reduci. Actus in executione circa temporale est actualis volitio illius ; actus vero in intentione est quod voluntas non actu referat illum in Deum, sed quod habeat intentionem habitualem, et de proximo referendi illum in Deum, sive quod sit in potentia proxima, ut dixi in primo in simili d 1. q. 2. a. ult. ubi declaravi quomodo potest esse fruitio ordinata actualis respectu unius personae, et quod actu non fruatur alia, sed sufficit fruitio habitualis. Sic dico in proposito quod multi actu merentur, actu diligentes proximum ex charitate, ita quod sit dilectio actualis in executione, et pro tunc non sit actualis dilectio Dei, sive actualis relatio ipsius actus in Deum ; sufficit enim intentio habitualis, quod quoties fuerit ultimus finis cognitus paratus sit referre illum actum in ipsum finem, non enim omnes merentes circa temporalia actualiter referunt illa in Deum. Nec similiter cum dilectione Dei meritoria de potentia Dei ordinata stat odium proximi ; licet ergo quis mereatur, diligendo Deumin se et propter se, et actu non diligat proximum secundum Dei praeceptum, sufficit enim quod diligat in intentione, id est, quod habeat intentionem diligendi ipsum, quoties opportunitas occurrerit. Sed de anima Christi videtur difficile tenere quod meruerit circa temporalia in intentione, et quod simul in executione non meruerit, cum omnis actus animae Christi elicitus fuerit perfectus. Dico quod hoc non repugnabat animae Christi. quod habuerit aliquem actum primo circa temporale actu, non referendo illum ad ultimum finem. Dico tamen quod secundum intentionem perfectiori modo reducit omnem actum ad ultimum finem, quam quicumque alius actus quantumcumque perfectus. Sed hic occurrit una difficultas in hoc quod dicit, quod secundum portionem superiorem fuit vere Beatus, et secundum portionem inferiorem potuit mereri, quia accipio aliquod instans in quo actu elicit actum beatificum, et in quo elicit actum meritorium, statim sequitur quod eadem voluntas respectu ejusdem immutabiliter se habeat, et mutabiliter, quod est impossibile, et contra ipsum Doctorem in 2. dist. 5. quaest. 1. dum enim elicit actum beatificum, necessario elicit, et dum elicit actum meritorium contingenter elicit; et vide quae ibi exposui. Dico quod instantia Doctoris in secundo, concludit de merito et praemio in eadem persona, sic quod quis mereatur sibi praemium ; si enim in illo instanti quo elicit actum beatificum, simul possit mereri illum actum, tunc necessario et contingenter se haberet circa actum beatificum, necessario quidem, quia actus beatificus necessario elicitur, loquendo de necessitate, ut ibi exposui; et ex alia parte, si in eodem instanti elicitur actus meritorius contingenter, quo acquiritur actus beatificus, statim sequitur quod contingenter eliciat actum beatificum. De hoc vide expositionem quam feci in secundo, ubi supra, sed non est sic quando actus meritorius non est respectu praemii acquisibilis personae merenti, sicut fuit in Christo, qui nullo modo meruit sibi praemium, ut supra patuit.
(1) Sed si teneatur. Secunda responsio est, quod tenendo quod meruerit secundum portionem superiorem, potest dici quod actus meritorius fuit circa objecta relucentia in Verbo, sicut diligendo electos, et volendo eis bonum, et concedo quod hoc fuerit duobus actibus ; et similiter concedo quod cum actu beatifico adaequato intensive nunquam interrupto potest stare alius actus, quia ille actus, etsi sit adaequatus intensive, ut perfectiorem habere non possit, non fuit tamen adaequatus extensive, quia simul alium imperfectiorem habere potuit, alioquin nullus Beatus posset cognoscere in proprio genere, quia eadem potentia cognoscit Deum visione beatifica.
Hic tamen occurrunt aliquae difficultates, quarum prima est: an eadem fruitio possit esse simul essentiae, et omnium quidditatum relucentium in Verbo ; an alterius et alterius quidditatis necessario sit alia et alia fruitio. Secundo dubitatur : An eadem visio simul possit esse Deitatis, et omnium proprietatum ab intra, et simul omnium quidditatum relucentium in Verbo.
Dubitatur tertio : An eadem visio simul possit esse quidditatis relucentis in Verbo, et ejusdem quidditatis relucentis in genere proprio.
Quarto dubitatur : An eadem visio possit simul esse quidditatis, ut in Verbo, loquendo de visione abstractiva, et simul possit esse ejusdem quidditatis relucentis in specie intelligibili acquisita ex creatura.
Et quinto dubitatur : An possit esse eadem fruitio quidditatis relucentis in Verbo, et ejusdem quidditatis relucentis in genere proprio. Quia omnes istae difficultates requirunt prolixiorem tractatum, et magis ad materiam de beatitudine pertinent, ideo reservo illas solvendas in 4. d. 49.
Tertio arguit, quia praemium excedit meritum, sicut finis illud quod est ad finem, sed nullus actus Christi secundum naturam creatam potest esse perfectior illo, quo voluntas Christi tendit inDeum,et fruitur eo igitur talis actus non potest esse meritorius, quia tunc oporteret dare alium actum voluntatis creatae meliorem, qui esset praemium et finis illius, quod non potest esse, nec etiam potest esse melius seipso. Patet responsio ex supra dictis. Dico primo quod potuit mereri secundum portionem inferiorem, et sic ille actus potuit esse inferior actu beatifico. Dico secundo quod potuit mereri secundum portionem superiorem respectu quidditatum relucentium in Verbo, et ille actus est inferior actu essentialiter beatifico. Dico tertio quod potuit mereri secundum portionem superiorem, et simpliciter fruitione beatifica terminata ad essentiam, ut clare visam. Et cum dicitur quod actus meritorius est inferior actu beatifico, dico quod aliud est loqui de actu meritorio et de actu beatifico, ut in eodem supposito, et sic actus meritorius est inferior actu beatifico ; et aliud est loqui de actu meritorio in una persona, et de beatifico in alia, et tunc actus meritorius non omnis, sed aliquis potest esse perfectior, et sic fruitio animae Christi, etsi non potuerit esse meritoria respectu praemii in eadem anima, quia bene tunc sequeretur quod illud praemium esset alius actus perfectior fruitione beatifica, vel quod ipsa fruitio beatifica esset simul perfectior et imperfectior ; tamen quando acceptatur a divina voluntate, illa fruitio beatifica, ut meritoria praemii in alio supposito conferendi, talis fruitio erit perfectior ; potuit autem fruitio animae Christi acceptari a Deo ut meritoria, ut supra patuit in corpore quaestionis Sequitur :
Praeterea, quod non meruerit in primo instanti. Hic Doctor facit quatuor rationes, quibus probat quod Christus in primo instanti suae conceptionis non potuit mereri. Et prima stat in hoc, actus meritorius est in potestate merentis, ut ostensum fuit in 1. d. 17. et per consequens contingenter potest elici et non elici, aliter non esset in potestate merentis, nam voluntas, quae meretur mutabiliter et contingenter se habet circa actum meritorium, ut patuit in d. 5. q. 2. Sed voluntas animae Christi non potuit contingenter elicere aliquem actum in primo instanti suae conceptionis sive creationis; patet, quia si in eodem instanti esset actus elicitus, in eodem instanti esset necessarius ; patet per propositionem Philosophi 1. Periherm. in fine : Omne quod est, quando est necesse est esse, sed ille actus praecise est in illo instanti ; ergo in illo instanti erit necesse esse.
(m)Ad aliud. Respondet quod ille actus fuit contingens in primo instanti, etc. Hic Doctor plura tangit. Primum, quod contingens formaliter quando est. contingenter est, et non in sensu compositionis ; hoc debet sic intelligi, quod ideo A in illo instanti, quo est formaliter contingens, quod in eodem habeat esse contingenter, non quod in eodem instanti simul possit esse et non esse, sed quod in eodem instanti in quo positum fuit in esse, potuit non poni, et per consequens in eodem instanti, quo ponitur in esse, contingenter habet esse, et contingenter ponitur in esse, quia in eodem instanti potuit non poni. Et cum dicit quod ista propositio non est vera in sensu composito : Contingens formaliter quando est, contingenter est, ista propositio potest habere duplicem sensum, scilicet compositum et divisum ; compositus est quod formaliter contingens simul possit esse et non esse in eodem instanti, vel quod simul actu sit et non sit, et hic sensus est falsus ; sensus divisus est quod formaliter contingens in eodem instanti in quo est, potuit non poni in esse. Aliud est enim dicere, quod A simul in eodem instanti possit esse et non esse ; et aliud est, quod A in eodem instanti, quo potuit poni in esse, potuit non poni in esse. Ista enim duo non repugnant, sicut quod Franciscus in eodem instanti quo potuit poni sub albedine potuit non poni sub albedine ; sed bene ista repugnant : Franciscus in eodem instanti potest esse albus, et non potest esse albus ; sic in proposito, et hic sensus est verus et divisus. Secundum dictum est, quod voluntas in primo instanti, ut prior natura suo actu, ita contingenter elicit actum suum, sicut si per diem praecessisset. Hoc debet intelligi non de voluntate absolute sumpta, ut simpliciter prior actu, quia, ut sic, non dicitur contingenter agere ; sed debet intelligi de voluntate, ut actu elicit, quia, ut sic, intelligitur contingentia actionis, ut patet a Doctore in 2. d. 5. q. 2. et dist. 25. et ut actu elicit, adhuc intelligitur prior natura actu elicito, ut patet a Doctore ubi supra, et singulariter in 1. dist. 39. Tertium dictum est ibi, quod sunt quaedam euita quae antequam sint, sunt contingentia, et quaedam necessaria. et quando sunt, quaedam sunt contingenter, quaedam sunt necessario. Vult dicere quod quaedam sunt entia, quae antequam sint, possunt produci et non produci, et per consequens sunt contingentia ; et quando illa producta sunt in esse,
habent esse contingenter, non sic intelligendo, quod in illo instanti in quo actu sunt, possint esse et non esse, quia tunc idem in eodem instanti quo producitur in esse, et quo habuit esse productum, posset annihilari, quod est impossibile creatio enim et annihilatio, nec simul possunt esse in eodem instanti, ut exposui in 2. d. 2. nec creatio potest esse in uno instanti, et annihilatio in instanti immediate sequenti, quia tunc daretur instans immediatum instanti, quod est contra Philosophum 6. Phys. Si ergo A creatur in instanti B, non potest annihilari, nisi in tempore immediato ad illud instans, vel in aliquo instanti illius temporis immediate sequentis: debet ergo sic intelligi, quod A positum in esse in aliquo instanti, habet contingenter esse, quia in eodem instanti, quo positum fuit in esse, ab eadem causa potuit non poni in esse, ut supra dixi.
Et quod dicit de necessariis quod antequam sint, sunt necessaria, id est, quod necessario producuntur, sic quod in eodem instanti quo producuntur, non possunt non produci, et per consequens, quando actu sunt, actu sunt necessaria. Ex hoc dicto non habetur, quod sint aliqua necessaria praeter primum in esse actualis existentiae, quia hoc esset contra Doctorem in 1. dist. 8. q. ult. licet sint multa entia necessaria secundum quid, ut omnia illa, quae produntur ab intellectu divino ante omnem actum voluntatis divinae ad extra, ut prolixe patuit in 1. dist. 3. quaest. 4. et dist. 35. 36. 43. in 2. dist. 1. in quodlib. quaest. 14. Posito tamen quod essent aliqua entia necessaria in esse existentiae alia a Deo, illa necessario essent producta, et necessario haberent esse. Et quod dicit infra, distinguendo hanc propositionem secundum compositionem et divisionem, videlicet : Omne quod est quando est, necesse est esse, vide quae dicit in primo, distinct. 39. et quae ibi prolixe exposui.
Secundo principaliter arguit, et ratio stat in hoc, quia si anima Christi in primo instanti conceptionis suae possit mereri, tunc sequeretur quod duae mutationes, quarum terminus unius praecedit terminum alterius, essent simul duratione, quod est inconveniens, quia tales duae mutationes, quarum terminus ad quem unius praecedit terminum ad quem alterius, non sunt in eadem duratione ; patet, si enim A de non albo fit album, terminus ad quem hujus mutationis est album, et immediate post de non nigro fiat nigrum, album est terminus prior ipso nigro, et patet quod istae duae mutationes non sunt in eadem duratione. Sic in proposito, hic sunt duae mutationes, quarum una est a non esse animae ad esse animae, et alia est a non operari meritorie ipsius animae, ad operari meritorie ; modo terminus ad quem primae mutationis, scilicet esse animae, est prior termino ad quem alterius mutationis, scilicet operari meritorie.
(n) Ad aliud cum dicitur. Respondet quod quando duae mutationes sunt ordinatae secundum prius et posterius, etc. Vult dicere quod si una mutatio est prior tempore alia mutatione, et terminus unius erit prior duratione termino alterius hoc tamen debet sane intelligi, accipiendo mutationem, prout includit terminum ad quem praecise, non autem ut includit terminum a quo, quia, ut sic, mutatio a non
esse animae ad esse ipsius esset prior duratione, quia non esse duratione praecedit esse. Sed accipiendo mutationem pro termino mutationis, nulla est difficultas, et tunc sensus est quod illa mutatio est prior duratione alia, cujus terminus ad quem unius est prior termino ad quem alterius ; in proposito autem esse ipsius animae, non est prius duratione operari meritorie.
Si dicatur quod termini mutationis formales sunt incompossibiles in eodem instanti, sed non operari meritorie, et operari meritorie sunt termini formales hujus mutationis, quae est a non operari ad operari ; ergo sunt incompossibiles in eodem instanti, et per consequens terminus a quo, qui est non operari, praecedit duratione ipsum terminum ad quem, scilicet operari.
Dico quod negatio operationis, sive privatio in proposito est tantum prior natura negative, non positive, quia quantum est in se, prius duratione inesset ipsi animae quam operatio, non tamen prius natura positive inest, quia praevenitur a causa ponente actum in eodem instanti, quod deberet inesse, et de hoc satis dictum est in 1. dist. 8. q. ult. in 2. dist. 1. q. 2. in isto 3. dist. 3. quaest. 1. Et ideo in proposito posset negari quod hic esset mutatio a non operari ad operari in eodem instanti, quia terminus a quo mutationis proprie praecedit duratione terminum ad quem, sed hic esset mutatio tantum metaphorice dicta.