CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De quibusdam quae sunt talis amicitiae imitationes, non veritates.
Multi autem communem hominum multitudinem sequentes, videntur velle amari a superioribus propter amorem honoris qui ambitio vocatur, magis quam amare : quamvis diximus quod superioris est amari, et inferioris amare. Si enim a superioribus amentur, sperant se promovendos : et propter hoc multitudo communis et communiter homines amatores sunt adulationis in dignitatibus constituti, et grate recipiunt adulationes quas inferiores impendunt, ut amentur et promoveantur. Inferior enim amicus si amicitiam sui gradus et virtutis excedat alius, secundum veritatem adulator est, vel talis esse fingitur, et magis se fingit amare quam amari: semper enim recitat quod plus diligat superiorem quam diligatur ab eo, ut ex hoc captet animum
superioris et promoveatur. Amari enim in talibus cum exteriori et corporali actu uniatur, valde propinquum videtur esse ei quod est honorari: nec se reputat amari quam qui honoratur, quod utique communis appetit hominum multitudo : et quamvis hoc amicitiae actus esse videatur, non tamen omnino est idem.
Constat quod honorem nullus desiderat nisi secundum accidens, et non desi- , derat honorari a superiori propter ipsum b honorem, sed propter spem promotionis : et ideo gaudent honorari ab his qui constituti sunt in dignitatibus et potentatibus, propter spem promotionis. Ex tali enim honoratione existimant bene sedere in cordibus eorum, et ex hoc adipisci ab ipsis quo indigent. Gaudent itaque tales honore : propter hoc quod talis honor signum est quod bene afficiantur ad eos et dulciter hi qui in sublimitatibus sunt constituti. Et si tales quaerunt honorem ab sTttetxeuTi, sive virtuosis, et quod honorentur a scientibus et cognoscentibus eos, non quaerunt honorem propter honorem, sed. ut per bonos firmetur opinio propria ipsorum. Excellentes enim videntes quod tales boni honorant, firmiorem concipiunt opinionem quod tales promovendi sint. Gaudent itaque quod tales vere boni sunt qui honorant eos, credentes judicio talium se fore magis promovendos. In amicitiis autem amici gaudent in amari. Melius ergo est amari eo quod est honorari. Et amicitia secundum seipsam quid videtur eligibilius, honoratio autem secundum accidens. Honorem autem hic dicimus exteriorem reverentiae exhibitionem in cultibus et laudibus et demonstrationibus et titulis et praeconiis, quae a superioribus aliquando inferioribus exhibentur, quos privilegiis specialibus cupiunt insignire.
Cum autem amare et amari proprium amicitiae sit opus et passio, videtur amicitia quantum ad actum exteriorem, ma-. gis esse in amare quam in amari: velle enim bonum, proprium opus amicitiae est: velle autem bonum, amare est. Signum autem hujus est, quod in benevolentia, quae similitudo quaedam est amicitiae, matres ad natos gaudentes sunt in amare, et non requirunt amari. Quaedam enim benevolae matres filios suos dant nutriri extra domos suas aliis mulieribus, ubi non vident eos, et amant natos scientes et cognoscentes eos natos suos esse, bona volentes eis : redamari autem a natis non quaerunt, si utraque, amare scilicet ac amari, utrique amanti et amato non contingat. Nati enim infantes existentes redamare non possunt: et in talibus ipsis matribus videtur sufficiens esse quod videant et sciant natos bene operantes et proficientes: et ipsae matres amant natos, quamvis illi propter ignorantiam infantilem rependere non possunt quae matri secundum dignitatem matris conveniunt. Si autem hoc in benevolentia est, oportet necessario quod etiam sit in amicitia, cujus benevolentia similitudo est.