CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Adducitur opinio Henrici nullam venialem nos cognoscere certitudinaliter, sine speciali illustratione in ordine ad ideas seu exemplaria inoreata. Primo, quia res a quibus sumuntur veritates, sunt mutabiles. Secundo, subjectum, scilicet anima, mutabilis. Tertio, ipsa species cum mutabilis sit, non potest esse causa immutabilis veritatis. Nunc enim se repraesentat, nunc objectum ut in somniis.
In ista (a) quaestione est opinio nna talis, quod inter intentiones generales, est per se ordo naturalis.
De deabus, quae sunt ad propositum loquamur, scilicet de intentione entis et veri. Intentio prima est entis, quod probatur per illud de Causis, propositione quarta, prima rerum creatarum est esse, et in commento primae propositionis, esse est vehementioris adhaerentiae.
Etiam probatur ratione, quia entitas est absoluta, veritas dicit respectum ad exemplar, ex hoc sequitur quod ens possit cognosci sub ratione entitatis, licet non sub ratione veritatis.
Haec etiam (b) conclusio probatur ex parte intellectus, quia ens potest concipi simplici intelligentia, et tunc concipitur illud quod verum est: sed ratio veritatis non concipitur nisi intelligentia componente vel dividente, compositionem autem et divisionem praecedit simplex intelligentia. Si igitur in quaestione proposita quaeratur de notitia entis sive ejus quod est verum, dicitur quod intellectus ex puris naturalibus potest sic cognoscere verum, quod probatur, quia inconveniens est naturam esse expertem propriae operationis, secundum Damascenum: et hoc magis est inconveniens in natura perfectiori et superiori, secundum Philosophum in 2. de Caelo et Mundo, de stellis, quia magnum inconveniens esset stellas habere virtutem progressivam, et non habere instrumenta naturalia ad progrediendum: igitur cum propria operatio intellectus sit intelligere verum, videtur inconveniens quod natura non concessit intellectui illa, quae sufdciunt ad hanc operationem.
Sed si loquamur (c) de cognitione veritatis, respondetur quod sicut est duplex exemplar, creatu m et increatum, secundum Platonem in Timaeo; exemplar creatum est species universalis causata a re: exemplar increatum est idea in mente divina: ita est duplex conformitas ad exemplar et duplex veritas. Una est conformitas ad exemplar creatum, et isto modo posuit Aristoteles veritates rerum cognosci per conformitatem earum ad speciem intelligibilem: et ita videtur Augustinus ponere 9 de Trinit., cap. 6. ubi vult, quod rerum notitiam specialem et generalem ex sensibilibus collectam habemus, secundum quam de quocumque occurrente, veritatem judicamus, quod ipsum sit tale vel tale. Sed quod per tale exemplar acquisitum in nobis habeatur omnino certa et infallibilis notitia veritatis de re, hoc dicitur esse omnino impossibile, et probatur triplici ratione secundum istos. Prima ratio sumitur ex parte rei de qua exemplar est extractum; secunda ex parte subjecti in quo est: tertia ex parte exemplaris in se.
Prima ratio est talis, (d) objectum illud a quo abstrahitur exemplar est mutabile; ergo non potest esse causa alicujus immutabilis: sed certa notitia alicujus veritatis de aliquo, habetur de eo sub ratione immutabilis, ergo non habetur per tale exemplar. Haec dicitur esse ratio Augustini 83. q. q. 9. ubi vult quod a sensibilibus non est expectanda sincera veritas, quia sensibilia sine intermissione mutantur.
Secunda ratio talis est, anima de se est mutabilis et passiva erroris; ergo per nihil mutabilius ea potest rectificari, ne erret. Sed tale exemplar in ea est mutabilius quam sit ipsa anima ; ergo illud exemplar non perfecte regulat animam, ne erret: haec dicitur esse ratio Augustini de vera religione : Lex omnium artificum, etc.
Tertia ratio, notitiam veritatis certam et infallibilem nullus habet, nisi habeat unde possit discernere verum a verisimili, quia si non potest discernere verum a falso vel verisimili, potest dubitare se falli; sed per exemplar praedictum creatum non potest discernere verum a verisimili, ergo, etc. Probatio minoris, talis species potest repraesentare se tanquam se, vel alio modo se tanquam objectum sicut est in somniis. Si repraesentat se tanquam objectum, falsitas est, si se tanquam se, veritas est: igitur per talem speciem non habetur sufficiens distinctivum, quando repraesentat se ut se, et quando se ut objectum, et ita nec sufficiens distinctivum veri a falso.
Ex istis concluditur, quod certam scientiam et infallibilem veritatem si contingat hominem cognoscere, hoc non contingit ei aspiciendo ad exemplar a re per sensum acceptum, quantumcumque sit depuatum et universale factum, sed requiritur quod aspiciat ad exemplar increatum, et tunc modus ponitur iste: Deus (e) non ut cognitum habet rationem exemplaris, ad quod aspiciendo sincera veritas est; est enim cognitum in generali attributo, sed est ratio cognoscendi ut nudum exemplar, et propria ratio essentiae creatae. Qualiter autem possit esse ratio cognoscendi et non cognitum, ponitur exemplum, quia sicut radius Solis derivatur quandoque obliquato aspectu asno fonte, quandoque directo, et ejus quod videtur in radio primo modo derivato, licet Sol sit ratio videndi, non tamen ut in se est visus ; ejus autem quod videtur secundo modo in radio, Sol est ita ratio cognoscendi, quod etiam est cognitus. Ita igitur lux i icreata, angelicum intellectum quasi directo aspectu illustrat, et tunc ut visa est ratio videndi alia in ipsa: intellectum autem nostrum pro statu viae, quasi obliquato aspectu illustrat, ideo est intellectui nostro ratio videndi et non visa.
Ponitur autem (f) qualiter habet triplicem rationem respectu actus videndi, scilicet lucis acuentis et speciei immutantis, et characteris sive exemplaris configurantis. , Et ex hoc concluditur ultimo, quod requiritur specialis influentia, quia sicut illa essentia non videtur a nobis naturaliter in se, ita etiam, ut illa essentia est exemplar respectu alicujus creaturae non videtur naturaliter, secundum Augustinum de videndo Deum, in ejus enim potestate est videri, si vult videtur, si non vult, non videtur.
Ultimo additur quod perfecta notitia veritatis est, quando duae species exemplares concurrunt in mente, una inhaerens scilicet causata (g), alia illapsa scilicet non causata in mente lucendo. De istis autem duabus speciebus rei, confecta una ratione ad intelligendum rem cujus est, mens concipit verbum perfecte veritatis.