IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Conclusio est certa, etc. Statuit conclusionem, quae est de fide, ut in commento quoest. 1. cum ipso probatum est. Impugnat fundamentum D. Thomae, qui refert possibilitatem existendi Christi sub speciebus in solam conversionem. Hoc, inquam, impugnat Doctor hic ad scopum quaestionis praesentis ; supra vero quoest. 1. idem fundamentum impugnavit, quatenus ex illo fundamento inferebatur nullam esse mutationem in corpore Christi, ut fit sub speciebus, et inquantum etiam praesentia sacramentalis infertur ex natura conversionis, in genere termini a quo in terminum ad quem. Hic autem eamdem rationem impugnat inquantum ad . eam limitatur possibilitas ponendi corporis sub speciebus, sive indivisibiliter, sive quantitative, atque adeo in alia materia, nempe ut applicatur ad diversam conclusionem.
Impugnat autem sic, quia Deus potest facere in creatura aliquid sine eo, quod non est ratio formalis essendi, nec aliquo modo de ejus essentia ; sed neque conversio, neque Sacramentum, id est, species separata est ratio formalis corpori essendi hic, nec aliquo modo de essentia ejus; ergo Deus potest facere ipsum corpus praesens hic sine conversione substantiae panis in ipsum, et sine separatione specierum; potest ergo facere corpus praesens manente substantia panis.
Minor probatur, quia neque conversio ut praesens est ratio essendi, quia transeunte conversione manet Christus praesens ; neque etiam ut praeterita, quia Deus nequit facere quin praeterita, ut praeterita sint praeterita, potest autem destruere praesentiam sacramentalem. Patet minor etiam quoad alterum membrum, quia species non sunt in corpore Christi, sed sunt terminus suae praesentiae ; ergo non sunt modus formalis essendi corpori.
Si dicas praesentiam sacramentalem corporis exigere terminum, qui sunt species: contra urget, quia sicut praesentia illa de facto salvatur in ordine ad species, sic etiam salvaretur in ordine ad substantiam panis quantam, seclusa conversione. Non est enim major repugnantia corpus Christi esse simul cum substantia panis, quam cum quantitate panis, ut probat secunda ratione. Probat etiam corpus Christi posse esse praesens modo quantitative, tam speciebus quam substantiae panis, sine ulla repugnantia; sed de his sufficienter actum est in praecedentibus.
Haec autem quaestio magis movetur, ut solvantur argumenta ad oppositum. Primum est ex auctoritate Augustini, quae ponitur dist. 2. prima haeresis : Corpus Christi sursum est, et in illo loco esse oportet; ergo tantum est in coelo. Respondetur negando consequentiam, circa quae nihil occurrit, quod alias non fuerit dictum.
In responsione ad tertium dicit, quod unitas extremorum inter se ratione tertii non possit concludi major, quam sit unitas ipsius tertii; de hoc vide ipsum in primo dist. 2. part. 2. quaest. 1. ubi disputatur, an illud axioma : Quaecumque sunt eadem uni tertio, sint eadem inter se, etc. verificetur in divinis. Et bene dicit Doctor verificari, sed cum illa limitatione, quam hic adjungit, nempe eo modo quo sunt unum in tertio, vel ipsum unitate tertii, unde tres personae unitate Deitatis et essentiae sunt unum realiter inter se, id est, in essentia ; nec licet inde inferre esse unas inter se unitate suppositi, quia hanc non habent ab essentia, ut ad eam comparantur, sed solum essentialem, sic extrema nequeunt aliter ad se invicem referri in conclusione, quam ut in praemissis referuntur ad medium, quia veritas conclusionis est mediata, et ratione medii conveniens. Unde si medium per se uniretur alteri extremo, per accidens alteri, hinc non habetur unio extremorum in conclusione aliter quam per accidens, talis qualis est unitas alterius extremi, quod per accidens tantum unitur medio. Unde in demonstratione a priori, licet definitio quae est medium per se, primo modo praedicetur de subjecto, tamen passio in conclusione non praedicatur de ipso, nisi in secundo modo, quia sic tantum praedicatur in praemissis de medio seu definitione.
Hinc etiam habetur illud vulgare axioma quod conclusio sequatur debiliorem partem suoe causoe ; quando enim plures causae per se concurrunt ad effectum communem, actualitas seu perfectio unius non est nata supplere defectum alterius, loquendo in causis particularibus, ac proinde in effectu communi redundat defectus ex causas imperfectione. Ratio autem horum est, quia effectus non excedit perfectionem suae causae; unde si concluderetur major unitas extremorum ad invicem, quam sit unitas eorum ad medium, seu medii ad ipsa extrema excessus in effectu, id est, unitate ad se invicem, non supponeret causam, et sequerentur contradictoria, nempe, esse una et non esse propter medium; primum sequeretur, quia nullam aliam habent causam suae unitatis ; secundum sequeretur, quia excessus unitatis constituit speciem distinctam unitatis, quae non continetur in causa, vel secundum, vel prout influit esse et unitatem in extrema.
Ex hoc ulterius declarat, quod ea quae sunt simul cum tertio, sint simul inter se; quae ratio intelligitur tantum de iis, quae sunt simul cum tertio adaequate, non vero secundum quid, vel secundum partem, quia ex eo quod superficies ex una parte sit simul cum locato, non sequitur quod sit simul cum altera superficie distante, quamvis haec sit simul cum locato, quantum est ex parte ipsius superficiei; intelligitur ergo in loco et locato, quae se adaequant, sed quando locatum est illuminatum, non sequitur etiam in his. Ratio est jam assignata, quia sicut neque una superficies loci adaequat totum locatum, licet ipsa quantum est ex parte superficiei, sit simul cum locato, ita quando locatum est in pluribus locis unus locus non adaequat locatum ; unde non sequitur quod locus, qui est simul cum ipso in determinata distantia et situ, sit simul cum ipso in alia differentia distantiae et situs, sicut non sequitur, anima est cum pede simul in eodem loco, et eadem anima est cum capite simul, ergo pes et caput sunt simul; anima est illimitata, illimitatum autem aequivalet pluribus determinatis.
Dat etiam exemplum Doctor in aeternitate, quae est tota simul cum diversis partibus temporum, inde non tollitur ipsas partes esse simul; quod autem in tempore facit successio, ne partes ejus simul esse possint, hoc in locis facit distantia per spatium intermedium, ita ut simul esse non possint localiter, quamvis idem corpus possit esse in distantibus locis ex illiraitatione sui ad locum determinatum, ut subest divinae omnipotentiae.
In responsione ad quartum docet unitatem per continuitatem convenire partibus in toto ut comparantur ad se invicem: unitatem autem totius non esse continuitatis, quia non continuatur alteri, sed esse identitatis. Ex hoc forte nonnulli Doctores nostrae scholae distinguunt realiter totum continuum a suis partibus unitis, sed textus id non continet, neque etiam contrarium,quamvis verum sit quod unitas per se totius, ut ipsi primo convenit, non sit unitas partium sub denominatione continuitatis, quae limitatio concernit modum unitatis partium ad se invicem in toto.Tamen si hoc totum non est aliud a partibus unitis realiter, unitas formalis integra partium est unitas ejus, non sub illa denominatione, quae materialis est, et respicit partes, sed sub ratione qua ipsi primo competit et connotat negationem continuitatis ejus ad aliud quantum et terminum suae extensionis, et sic recte dicitur potius identitas quam continuitas.
Si dicatur etiam quod distinguitur realiter hoc totum a partibus, per me licet, quia non est hujus loci disputare de hac quaestione. Ad quintum ut jacet in forma responsum est alias, sed in specie, ut tangit mysterium praesens, remittit solutionem ejus in quaestionem sextam in ordine.
(b) Circa secundum principale, etc. Hanc distinctionem divisit in tres articulos principales, quorum primus declararet possibilitatem mysterii, prout jam in praemissis tribus quaestionibus declaravit ; secundus est, qui agit de iis, quae insunt corpori Christi in Eucharistia ; de quibus agit in tribus sequentibus quaestionibus.