IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Probat hic evidenti loco August. de quo latius contra D. Thom. egit 2 d. 5. q. 2. Angelum potuisse peccare primo instanti sui esse, sine eo quod id Deo tribueretur : et ostendit clare non omne coaevum secundae inesse ipsi a causa prima.
Ad aliud (o), cum dicitur quod si Christus potuit mereri in primo instanti, et Angelus peccare, de consequente posset esset magna altercatio. Dico tamen pro nunc, quod potuit peccare in primo instanti et libere et voluntarie, ut voluntas est prior natura actu elicito, quia habens primum esse perfectum et objectum approximatum, si non impeditur, et actus ejus sit permanens, potest habere actum. Omnia ista poterant esse in Angelo in primo instanti, ut supra dictum est de merito Christi, et aeque tenet de velle inordinato, sicut de ordinato. Et hoc est quod Augustinus dicit 11. de Civit. cap. 13. Qui sentiunt malum Angelum peccasse a principio, hoc est, quod semper fuerit sub peccato, non ex hoc cum Manichaeis sentiunt, ponentibus unum Deum malum, et ita non esset Deus auctor illius mali ; sic igitur secundum tenentes quod peccare potuit in primo instanti, diceretur quod peccasset, non inquantum effective a Deo, sed ut est de nihilo, alias ejus peccatum redundaret in Deum.
Et cum dicis (p), quod omnis effectus coaevus causae secundae est causa prima, et sic peccatum Angeli esset a Deo, sicut ignis est a Deo, ita et calere, dico quod si propositio sit vera, intelligenda est de positivis, et non de privativis ; peccatum autem formaliter est privatio boni, quod deberet inesse actui elicito, quando elicitur, et non inest.
Aliter potest dici, quod propositio est falsa, scilicet quod omne coaevum causae secundae effectivae inest sibi a causa sua, quia non est contradictio de opposito. Unde si Deus crearet, vel agens creatum generaret solam substantiam ignis, illa haberet in se causalitatem respectu quantitatis et caloris ; unde in eodem instanti temporis, in quo esset secundum substantiam, esset quantus et calidus, (quamvis non in eodem instanti naturae) posito etiam, quod generans ignem annihilaretur, ita quod nunquam esset nisi per unum instans. Unde posito quod generaretur calidus, quod non posset generare in se calorem alium in eodem instanti ; hoc non esset ratione alicujus contradictionis, sed solum quia duo accidentia ejusdem rationis non possunt esse in eodem subjecto, quod tamen est falsum fundamentum
Praeterea, non est verum universaliter, quod sicut generans dat substantiam rei, ita dat accidentia causaliter immediate ; sed si verum sit, hoc non est verum nisi in generatione univoca ; in proposito autem nihil valet; ideo potest substantia esse a Deo, et actus, maxime quoad deformitatem, potest esse a voluntate ipsa.
Ad illud Anselmi, (q) ipse videtur fingere unum Angelum factum in, affectione commodi, non in affectione justitiae, ita quod deficiat sibi esse primum affectionis justitiae ; et tunc dicit, quod non potest habere primum velle de se, vocando primum velle esse primum affectionis justitiae. Et quid mirum ? Nam talis Angelus, si fieret, non posset mereri plus quam bos, sequeretur enim effraenate apprehensionem intellectus, sicut appetitus sensitivus sensum, et hoc affectione commodi. Unde in Angelo et homine, ipsa voluntas secundum affectionem justitiae et commodi est totale principium perfectum in esse primo respectu actus volendi.
Ad rationem autem ejus cum dicit, si habet primum velle a se, aut hoc esset volendo, aut non volendo, dico quod si intelligas volendo actu elicito, ita quod non potest habere actum elicitum volendi nisi praevia volitione sua, qua movet se ad volendum, falsissimum est, imo iretur in infinitum, et non esset dare aliquod velle, sicut nec primum velle, sed dum vult aliquid actu elicito, saltem prius natura vult habitualiter sic se velle, id est, prius habet principium volendi in esse primo, quo vult actu elicito, et iste est sensus verus ; et quia Angelus a Deo factus non habet a se tale principium, ideo dicit et bene, quod non potest habere primum velle a se, accipiendo velle pro perfecta voluntate in esse primo, et si hoc probat, concedatur. Ad aliud (r), cum dicitur, quod in primo instanti fuit in Angelo motus naturalis rectissimus, etc. Dico quod si concludit de primo instanti et de quolibet, quia in quolibet instanti motus naturalis est prior ipso actu libere elicito saltem natura, et ut est sic prior, est rectissimus, et ita non potest in eodem instanti oblique velle per actum liberae voluntatis, et ita in nullo instanti peccabit voluntas. Ideo dico ad argumentum, quod motus naturalis non est aliquis actus elicitus, sed solum dicit inclinationem naturalem voluntatis in bonum, et illud nihil reale aliud a voluntate dicit ; sed si est relatio, est idem voluntati per identitatem realem, nec separari potest sine contradictione, et ideo in daemonibus manet ille motus sic rectissimus, sicut et natura, quia non est realiter aliud a voluntate, licet non sit idem sibi formaliter, unde ille motus non est nisi habitus motus, id est, natura in esse primo. Si autem accipias motum naturalem pro actu elicito conformi tali inclinationi, certe ille potest esse malus et immoderatus, stante natura integra, nec actus malus minuit inclinationem naturalem, sicut nec naturam. Unde Angelus potest esse perfectus in naturalibus quoad esse primum, et peccare actu secundo elicito et inordinato.