CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) In ista quaestione est opinio una talis, etc. Et declaro intentionem ipsius exponendo litteram.
Quia inter intentiones generales est per se ordo naturalis, etc. Et accipit hic intentionem pro conceptu passivo sive pro conceptibili, et sic duplex est conceptus generalis, scilicet conceptus entis et conceptus veri. Et conceptus entis est prior conceptu veri, quia prima rerum creatarum est esse, quod esse accipit pro conceptu entis: et ordo naturalis inter hos conceptus est ordo prioris et posterioris, ita quod unus conceptus naturalis est prior alio, ut patet de conceptu entis respectu aliorum. Et quod conceptus entis sit prior conceptu veritatis, probat etiam ratione. Ille conceptus est prior, qui potest haberi sine alio et non e contra, sed conceptus entis cum sit entitas absoluta, potest haberi sine conceptu veritatis, cum illa dicat respectum ad ipsam ; ergo conceptus entis est prior conceptu veritatis.
(b) Haec etiam conclusio probatur, scilicet quod conceptus entis, sit prior conceptu veritatis, patet, quia conceptus veritatis, sive veritas, non concipitur nisi intelligentia componente vel intelligente, et talis compositio praesupponit intelligentiam simplicem extremorum. Nam veritas dicit respectum conformitatis exemplati ad exemplar, sic quod conformitas eorum, scilicet exemplaris et exemplati dicitur veritas, modo talia extrema possunt concipi divisim, conformitate non concepta . Quis enim absolute potest concipere hominem, non concipiendo conformitatem ad suum exemplar? et sic prius intelligentia simplici potest concipi entitas aliqua sine conformitate ad exemplar, et per consequens sine veriti te, et sic conceptus talis entitatis est prior. Et cum dieit, quod tunc concipitur illud quod verum est, sic debet intelligi, quod concipiendo entitatem in se, concipitur illud quod est conforme suo exemplari; sed quando concipitur sub ratione veritatis, tunc concipitur sub ratione conformitatis ad exemplar.
Si igitur in quaestione proposita. Hic dicit duo. Primum, quod si accipiatur sincera veritas pro conceptu vero, sic homo naturaliter potest concipere aliquod verum, puta entitatem in se, et hoc probat, quia inconveniens est naturam esse inexpertem propriae operationis, secundum Damascenum, id est, quod natura nata habere propriam operationem, sicut visus visionem, et intellectus intelligere, et quod privetur illa, est inconveniens ; et loquitur de propria operatione active et non passive, ita quod intellectio dicitur propria operatio, quia tantum active est ab illo saltem principaliter, licet ipse llenricus ponat quod totaliter, ut patebit infra quaest. 7. praesentis dist. Et si hoc est inconveniens in natura inferiori, est magis inconveniens in natura superiori, qualis est natura intellectiva. Unde Philosophus 2. Caeli, text. c. 50. ubi reputat quod magnum inconveniens esset stellas habere virtutem progressivam, et non habere organa ad progrediendum. Adhuc, inquit, irrationabile nullum organum ipsis dedisse naturam ad motum. Nihil enim ut contingit facit natura, id est, natura nihil ponit otiose sine causa, ut dicit alia translatio, neque de animalibus curasse, sic autem pretiosa despexisse. Sed videtur tanquam studiose factum auferre ab eis omnia, per quae contingebat procedere ipsa per se ipsa. Haec ibi. Ex quo concludit in textu sequenti, quod stellae sunt corpora sphaerica, et non moventur motu progressivo, quia tunc haberent organa, etc. Sic in proposito, ex quo natura intellectualis habet potentiam intelligendi verum, otiose esset si non haberet necessaria ad operandum et intelligendum verum. Potest ergo intelligere verum, puta coneeptum entis, non tamen sequitur quod sub ratione veritatis.
(c) Secundum dictum est ibi : Sed si loquamur de cognitione veritatis, id est, an ex puris naturalibus possit cognosci aliqua sincera veritas, id est, aliqua conformitas alicujus entitatis ad suum exemplar; et tunc distinguit de exemplari, quia duplex est exemplar rei, scilicet creatum quod est species intelligibilis ipsius rei, et tunc cognoscere veritatem alicujus rei per exemplar creatum, est cognoscere conformitatem rei ad speciem intelligibilem ipsius. Exemplar vero increatum est idea in mente divina, et tunc cognoscere veritatem rei per hujusmodi exemplar, est cognoscere conformitatem illius rei ad propriam ideam, quae relucet in mente divina.
Et tunc ponit duas conclusiones. Prima : Impossibile est habere aliquam sinceram veritatem de aliqua re, ut comparatur ad exemplar creatum, et hoc probat tribus rationibus.
(d) Quarum prima est : objectum a quo abstrahitur exemplar creatum, scilicet species intelligibilis est mutabile: ergo non potest esse causa alicujus immutabilis. Antecedens patet, quia omne sensibile est mutabile, et a solo tali accipitur species intelligibilis in intellectu nostro. Consequentia patet, quia causa magis habet rationem immutabilis, cum ipsa causet inquantum est in actu, et effectus habet magis rationem possibilis et mutabilis ; modo sincera veritas est immutabilis conformitas objecti ad suum exemplar. Si ergo extrema, scilicet objectum et exemplar sunt mutabilia, quomodo erunt causa talis conformitatis, ut omnino immutabilis, quia tunc in effectu esset major perfectio quam in causa. Et haec est ratio Augustini 83. q. q. 9. ubi vult quod a sensibilibus non est expectanda sincera veritas, quia sensibilia sine intermissione mutantur.
Secunda est, quia anima est de se mutabilis et passiva erroris. Patet, quia de se est sicut tabula nuda, et ita sicut est passiva, id est, receptiva veritalis, ita erroris, et sic mutabilis ab uno ad aliud. Sed species intelligibilis recepta in ipsa est magis mutabilis: tum quia accidens; tum quia causata sive abstracta a sensibili, quod est magis mutabile quam anima; ergo per talem speciem non potest anima sic rectificari, ut per talem speciem habeat certam et infallibiem notitiam de objecto, cujus est talis species, quia tunc immutabile esset causatum in anima per omnino mutabile.
Tertia ratio stat in hoc, quia si intellectus potest habere certam et infallibilem veritatem de aliquo objecto, puta, quod albedo sit color, illa veritas habetur per speciem intelligibilem albedinis et coloris, quia intellectus per talem speciem potest cognoscere objectum, sed non est possibile: patet, quia intellectus per hujusmodi speciem nescii discernere verum a non vero sive a verisimile ; patet, quia talis species aliquando repraesentat se tanquam se, et hoc in ratione objecti, actu intelligibilis, id est, quod ipsa est tunc objectum actu intelligibile, et tunc veritas est, quia tunc intellectus intelligit secundum quod objectum est sibi praesens; aliquando repraesentat se ut objectum, quod tunc coniingit, quando intellectus intelligit ipsam ut objectum, credendo intelligere actu objectum, intelligendo ipsam, et tunc falsitas est, quia accipit unum pro alio, accipit enim speciem illam pro objecto cujus est species.
(e) Secunda conclusio est, quod potest haberi sincera veritas de aliqua re ut comparatur ad exemplar increatum, sed hoc non potest esse via naturali. Et tunc modus ponitur, videlicet quomodo potest haberi sincera veritas de aliqua re ut comparatur ad exemplar increatum. Et quia ista littera est satis obscura, ideo declaro eam de particula in particulam. Cum dicit : Deus. non ut cognitum, etc. sensus est, quod Deus ut habet ideas creaturarum, est ratio cognoscendi illas creatuias, quia quando ostendit nobis ideas creaturarum, est ratio cognoscendi creaturas, et hoc, ut exemplar nudum, id est, non ut cognitum. Sequitur : Qualiter autem possit esse ratio cognoscendi et non cognitum. Et littera stat in hoc, quia species intelligibilis est ratio cognoscendi objectum cujus est, non tamen ut cognita, nam prius cognoscitur objectum per illam, quam latis species cognoscatur, ut palet. Similiter quando radius Solis derivatur ab ipso Sole ad potentiam visivam direradius videtur sol quando radius videtur ; quando vero derivatur obliquo aspectu, puta, quando reflectitur ad opacum, si radius Solis prius terminetur ad aliquod opacum ubi reflectitur, et in tali reflexione derivatur ad oculum, non est necesse quod si videam illum radium, quod simul vel prius videam Solem. Sic quando Beati vident ideas ut in mente divina, vident eas directo aspectu, quia derivantur a Deo aspectu directo, et sic etiam Deus videtur. Sed quando Deus ostendit nobis lanium ideas, non ut in ipso relucentes, derivantur ad intellectum quasi obliquato aspeetu, et hoc est quod dicit Ilenricus.
(f) Ponitur autem qualiter habet triplicem rationem, etc. Sicut dicimus, quod Sol mediante luce acuit, quia visibilia in pdentia remota, facit visibilia in potentia propinqua. Species vero immutat, quia ficit colores causare suas similitudines in medio et in organo, et etiam in diaphano producit lumen quod est species lucis, ut patet a Doctore in 2. d. 13. Tertio, sibi assimilat alia, id est simul lucentia, et luminosa facit per quod sunt aliqualiter similes Soli; sic Deus, qui est lux increata, acuit intellectum per ostensionem idearum, et immutat per infusionem actuum, et configurat per relucentiam idearum de ipsis objectis.
(g) Causata est species intelligibilis impressa intellectui possibili a rebus sensibilibus. Et sic patet positio Henrici.