In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum corpori Christi naturaliter existenti, et idem sacramentaliter existenti insint eoedem partes et proprietates ?
Alens. p. q. 40. ro. 3. art. 4. 5. D. Bonav. hic p. 1. art. i. q. 2. Richard. art. 1. q. 2. D. Thom. g. 3. art. 2. et 3. p. q. 76. art. 4. Suarez ibi disp. 51. sect. 2. et 4. et disp. 48. sect. 5. Sotns hic q. 1. art. 2. et 5.
Ad primum sic proceditur, et ar- guitur quod non. Primo, quia nihil potest esse, ubi prius non fuit, nisi aliquid convertatur in ipsum ; sed in Eucharistia nihil convertitur in proprietates corporis Christiiergo ibi non sunt. Probatio majoris, quia quod incipit esse ubi prius non fuit, hoc est per aliquam mutationem; sed non est mutatio in eo quod incipit ibi esse, quia manet ubi prius fuit: ergo est in aliquo alio, cui vel in cujus ubi incipit ipsum esse praesens, hoc non est, nisi per conversionem. Minor patet, quia sola substantia hic convertitur in substantiam ; ergo non hfpassiones.
Secundo sic, sanguis non est in Eucharistia sacramentaliter, nisi post consecrationem vini, ergo non est sub hostia: tum quia aliter poneretur ibi frustra contineri, scilicet sub specie vini; tum quia nihil incipit esse simpliciter postquam jam est simpliciter: ergo nec incipit esse sacramentaliter, postquam est sacramentaliter ; sed sanguis sacramentaliter incipit esse sub specie vini, cujus consecratio sequitur consecrationem corporis: ergo non est hic sacramentaliter sub specie panis, et tamen est ibi corpus ; ergo ut est sub hostia tantum, non habet sanguinem, quem habet in coelo.
Tertio sic, quantitas non potest esse simul cum quantitate, quia est repugnantia formalis hic respectu ubi, sicut contrariorum respectu ejusdem subjecti, quae nullo modo possunt esse simul, quia secundum Philosophum 4. Metaph. ad contraria simul esse vera, sequitur contradictoria simul esse vera ; ergo quantitas corporis Christi, quae est proprietas ejus, non potest esse in eo, ut est sub hostia.
Hoc etiam patet, quia quantitas unde quantitas, non potest esse simul cum quantitate continente, quin sit ibi localiter, quia posito fundamento et termino proprio, necessario sequitur relatio media ; fundamentum proprium circumscriptionis passivae est quantum, proprius terminus ejus est continens: hic autem non est quantitas circumscriptive, patet; ergo nullo modo est ibi.
Quinto sic, sicut in operibus naturae non debet poni pluralitas sine necessitate, sequendo rationem naturalem, ita nec in creditis est ponenda pluralitas, quae non sequitur per necessariam deductionem ex creditis: sed tota veritas Eucharistiae potest salvari, non ponendo hic nisi solam substantiam corporis Christi. Probatio minoris quia corpus potest esse sine anima, cum sit materia susceptiva ejus, et ita potentia contradictionis ad animam, et etiam sine anima habet rationem cibi spiritualis.
Item, potest esse sine proprietatibus, quia prius naturaliter potest esse sine posteriori: ergo sine contradictione posset hic fieri sola substantia corporis Christi nuda sub speciebus illis: sed sic esset res sufficiens Sacramenti, quia signum effectus ultimi, scilicet nutritionis spiritualis: ergo, etc.
Contra, Magister dist. 11. in fin. Et idem dicit Innocentius de officio Missae parte 3. cap. 10. Tale corpus dedit Christus discipulis suis, quale habuit: ergo eadem qualitas infuit corpori Christi in Eucharistia, quae infuit eidem in existentia naturali.