IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(O) Ad aliud.Tertia ratio, quia sequeretur quod si anima Christi potuit mere ri in primo instanti suae conceptionis, ergo et Angelus sic potuit mereri in primo instanti suae creationis ; ergo posset peccare in primo instanti, quod videtur inconveniens ; et probatur consequentia, quia eadem est mensura oppositorum patet 4. Physicorum, text. cora. 120. Si ergo meritum potuit esse in primo instanti, ergo in eodem instanti potuit esse peccatum, quod opponitur merito ; sed si Angelus potuit peccare in primo instanti, tunc peccatum Angeli redundaret in Deum, quia omne coaevum effectui est causaliter a causa talis effectus, ut patet de igne et ejus splendore. Hoc etiam patet ab Anselmo de casu Diaboli cap. 12. qui vult quod Angelus non potuit habere a se primum velle, etc.
Respondet Doctor primo quod hoc consequens, scilicet ergo Angelus posset peccare in primo instanti, est magis dubium quam antecedens apud multos et est magis altercatio de illo consequente; sed de consequente illo diffuse pertractum est a Doctore in secundo, dist. 5. quaest. 2. ubi expresse tenet quod Angelus in primo instanti suae creationis potuit peccare, et vide quae ibi prolixe exposui ; hoc idem etiam asserit hic, quia Angelus in primo instanti habuit primum esse perfectum et objectum approximatum, scilicet essentiam suam, quam inordinate dilexit ; posita ergo causa perfecta respectu alicujus effectus, et amoto omni impedimento tam ex parte causae quam ex parte passi,statim potest sequi actio.
Auctoritas Augustini exposita est supra in secundo, dist. 5. quaest. 2.
(p) Et cum dicis, quod omnis effectus coaevus causae secundae est a causa prima, licet haec propositio in secundo, ubi supra, fuerit improbata, hic tamen dat duas responsiones, quarum prima est, quod propositio intelligenda est de positivis, et non de privativis, scilicet quod omnis effectus positivus coaevus causae secundae est simpliciter a causa prima, a qua est illa secunda; peccatum autem formaliter est privatio boni, quod deberet inesse actui elicito, quando elicitur, et non inest ; et quomodo hoc intelligatur, vide Doctorem in secundo, dist. 35. Adverte tamen, quod Doctor non tenet quod effectus positivus coaevus secundae causae sit a prima causa, quia contradiceret sibimet, cum oppositum teneat in praesenti dist. et in secundo, dist. 5. quaest.2. Secunda responsio est,quod talis effectus positivus coaevus secundae causae potest esse ab ipsa secunda causa
(q) Ad aliud Anselmi, ipse videtur fingere unum Angelum, etc. Expositionem auctoritatis Anselmi, vide clarius in secundo, dist. 5. quaest. 2. et dist. 6. quaest 2. Et cum dicitur, quod non potuit habere primum velle a se, quia hoc esset, aut nolendo, aut volendo, dico quod si intelligas, volendo actu elicito, ita quod non potest habere actum elicitum volendi, nisi praevia volitione sua, qua movet se ad volendum, falsissimum est, imo iretur in infinitum, et non esset dare aliquod velle, sicut nec primum velle ; sed dum vult aliquid actu elicito, saltem prius natura, vult habitualiter sic se velle, id est, prius habet principium volendi in esse primo, quo vult actu elicito, et iste est sensus verus. Et quia Angelus a Deo factus non habet a se tale principium, scilicet voluntatem, ideo dicit Anselmus et bene, quod non potest habere primum velle a se,acccipiendo velle pro perfecta voluntate in esse primo.
(r) Ad aliud. Ultimo arguit Doctor probando, quod Angelus in primo instanti non potuerit peccare, quia in primo instanti fuit in Angelo motus naturalis voluntatis rectissimus, etc.
Respondet quod ille motus naturalis rectissimus in Angelo non tantum fuit pro illo instanti, sed pro quacumque duratione ipsius Angeli, quia talis motus naturalis, sive inclinatio, est simpliciter realiter idem ipsi Angelo, ut patet a Doctore quarto, dist. 49. Si ergo stante tali motu naturali rectissimo voluntas non posset habere actum deordinatum, tunc sequeretur quod nec in primo instanti, nec in toto tempore sequente posset peccare, quia semper ille motus naturalis manet rectissimus, imo manet ille motus rectissimus in daemonibus. Sed de ista natura satis supra patuit in secundo, dist. 64. et dist. 5. q. 2. et patebit in quarto dist. 50. sive ultima.