Quoniam tacui. Secunda pars est, ubi ponitur via perveniendi ad remissionem peccatorum: et circa hoc tria facit. Primo enim ponit statum peccati.
Secundo conversionem, quae est causa remissionis peccati, ibi, delictum meum. Dicit ergo, quoniam tacui etc..
Contradictio videtur hic. Cum enim clamet tota die, dicit se tacere.
Respondeo. Tacebat ab eo quod dicendum erat, sed clamabat quod dicendum non erat, nedum clamandum.
Et in utroque est peccatum. De primo isa. 6: vae mihi quia tacui. Debet enim peccator dicere peccata sua: job 16: si tacuero, non recedit a me; nunc autem etc.. Ergo quoniam tacui peccata mea, inveteraverunt ossa mea, idest interior fortitudo defecit. Saepe in Scriptura sacra per membra corporalia intelliguntur virtutes interiores. Unde per ossa in quibus est fortitudo, intelligitur interior virtus. Et quia inveterascit quod deficit, idest minuitur, inde dicit: inveteraverunt ossa mea: baruch 3: quid est Israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti etc.. De secundo isa. 5: expectavi, ut faceret judicium, et ecce iniquitas: justitiam, et ecce clamor. Et hoc est quod dicit.
Dum clamarem tota die. Clamabat enim se justum, clamabat de poena, et tacebat de culpa.
Sed quid fecit dominus? convertit eum aggravando manum domini, gravamen inferentem, quoniam die ac nocte. Secundo conversione consequente, conversus sum etc.. Dicit ergo, die ac nocte, idest continue, gravata est etc.. Manus domini aliquando consolatur: Ezech. 3: manus domini erat mecum confortans me. Aliquando aggravat, sicut hic 1 Reg. 5, dicitur manus domini gravissima: isa. 26: in tribulatione etc.. Et ideo dicit, conversus sum in aerumna mea, idest in miseria quam patior pro peccatis. Dum configitur spina, dum spina, idest remorsus conscientiae, infigitur cordi meo. Vel pro spina dorsi quae tenet totum hominem rectum, dum configitur. Et signat superbiam, quae quando constringitur, corrigitur homo. Vel quare clamabas? propter gravitatem, inquit, manus tuae. Et hoc ideo quia non sum conversus ad te, sed ad peccatum. Et hoc dum spina peccatorum configitur, idest firmatur in me, et sic spina, idest peccatum, intelligitur. Vel dum ratio, quae sicut spina est, regens dorsum deprimitur. Vel secundum Hebraeos, conversus est humor meus in siccitatem aestatis, idest ex aggravatione manus tuae, quicquid in me carnale et humidum fuit, conversum est in siccitatem aestatis. Hieronymus habet, versatus sum in miseria mea dum exardescit messis, idest ad modum messis arui.