Hic tertio ponit desiderium sanctorum de remissione peccatorum: et circa hoc tria facit. Primo enim proponitur sanctorum ad hoc desiderium.
Secundo peccatorum monitio, nolite fieri sicut equus.
Tertio concluditur Psalmus in gratiarum actione, ibi, laetamini. Circa primum duo facit.
Primo enim exprimit desiderium sanctorum ad remissionem peccatorum in generali. Secundo in speciali suiipsius refugium ostendens, ibi, tu es. Circa primum duo facit. Primo enim proponit desiderium sanctorum signo orationis; secundo orationis effectum ostendit, ibi, verumtamen in diluvio. Dicit ergo, dixi, confitebor... Pro hac re, idest pro remissione peccatorum. Et dicit tria. Primo quid orandum, scilicet ut remissionem consequamur: omnes enim peccavimus; 1 joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus etc.. Et ideo petenda est remissio: Eccl. 38: ora dominum, et ipse curabit te: Matth. 6: dimitte nobis debita nostra. Secundo quis debet orare, scilicet, sanctus omnis: jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Tertio, quando; quia, in tempore opportuno, scilicet gratiae et praesentis vitae, quia novissime clausa est janua, Matth. 25; 2 Cor. 6: ecce nunc tempus acceptabile etc.. Jo. 9: venit nox, quando nemo potest operari.