CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Penes quae principium et differentia accipiatur ui bonitatum ?
Quemadmodum autem in principio linius libri dictum est. circa eadem et in eisdem videtur esse amicitia et justum, sicut Socrates existimabat. In omni enim communicatione qua homines sibi secundum convictum communicant, aliquod speciale justum esse videtur, et aliqua specialis amicitia. Cujus signum est, quod communiter consueverunt appellare velut amicos connavigatores et com- militones. Similiter autem eos qui sibi Invicem in aliis communicationibus communicant. Connavigatores autem dicimus, non quorum utriusque navigatio est, sed quia lucra navigationis ad commune referunt. Et eodem modo dicimus commilitones, qui in commune referunt suae militiae victorias. Horum enim quia unum commune bonum est, uterque bonum vult alteri, quod proprium amicitiae est : et uterque secundum dignitatem debitum reddit alteri, quod proprium justitiae est : secundum quantum igitur communicant ad commune scilicet referentes actiones, in tantum est amicitia inter eos, et in tantum justum est inter eosdem. Propter quod in proverbio dicitur recte, quod quae amicorum, communia sunt. Talis enim amicitia semper in communicatione. In eisdem ergo et circa eadem et justum est et amicitia.
Sunt autem fratres quidem, qui nihil ultra statum fratrum habent, sed aequaliter sunt filiifamilias. Et connutritis, hoc est, coaetaneis et collegis in quantum hujusmodi, sunt omnia communia, quae ap
eorum communicationem referuntur, sicut diximus de connavigantibus et commilitonibus : illi enim ad modum fratrum se habent et connutritorum. Aliorum autem a fraternitate eorum et connutritione separatis non sunt cum istis communia, sed discreta : et si quidem communicantibus quibusdam plura sunt communia, quibusdam autem pauciora, secundum quod in pluribus vel in paucioribus communicant negotiis. Potest enim aliquis judex esse et navigator, et secundum navigatio ne rn potest communicare alicui, cui non communicat secundum judicium. Et sic etiam amicitiarum quaedam sunt magnae amicitiae et in pluribus, quaedam autem minus et in paucioribus. Eodem modo se habent justa quae sunt inter eos. Justa tamen quae sunt in talibus communicationibus differunt. Non enim eadem justa sunt parentibus ad filios, et fratribus ad invicem : nec eadem sunt justa AdminBookmark sive coaetaneis et collegis ad invicem, et civibus ad invicem. Similiter autem est et in aliis amicitiis et communicationibus ad invicem. In omnibus autem talibus altera etiam sunt justa ad singulos horum qui sic sibi communicant. Si igitur ex eisdem accipiunt differentiam justa et amicitia, sequitur quod circa eadem et ex eisdem sit justum et amicum.
Adhuc autem augmentationes et dimi-
. nutiones accipiunt amicitiae ex eisdem ex quibus etiam justum capit augmentationem et diminutionem. Verbi gratia, qui magis et minus sunt amici, magis et minus est injustum facere vel justum. Verbi gratia, pecuniis privare AdminBookmark , du- rius et injustius est, quam civem. Simitor non juvare fratrem, durius et injustius est quam non juvare extraneum : et percutere patrem, durius et injustius est quam percutere quemcumque alium : et universaliter quo major est ratio amicitiae et communicationis, eo durius et injustius est tali injuriam irrogare. Hoc
autem ideo est, quia justum et injustum augmentari vel diminui natum est simul cum amicitia : eo quod justum et amicitia in eisdem sunt, et ex aequalibus dignitate nata sunt advenire.
Hoc autem ideo est, quia communicationes omnes quibus homines civiliter communicant et amicitiae vinculo connectuntur, assimilantur particulis politicae justitiae. Particulas autem dicimus secundum totius philosophiae consuetudinem eas quae partes sunt, scilicet partium principalium. Partes enim tres sunt principales urbanitatum differentiae, quas statim in consequentibus determinabimus : multae tamen sunt particulae, quae partes sunt uniuscujusque urbanitatis : pars enim est quaecumque cum parte totum constituit, particula autem autem pars partis. Quod autem politicae plures partes sint, ex hoc probatur, quia conveniunt omnes in aliquo conferente ad utilitatem, et tribuunt aliquid utilitatis ad ea quae conferunt ad vitam homiliis. Omnis enim politica communicatio gratia alicujus conferentis ex principio videtur convenire et commanere, sicut connavigantium, commilitonum, et omnium aliorum : conferens enim omnes legum positores communicant : justum autem id quod est communiter conferens ad utriusque communicantium utilitatem. Quod autem et aliae communicationes secundum partes abas et alias utilis et conferentis videntur fieri. Verbi gratia, navi.gatores quidem commuriicaut utile secundum navigium : hoc autem est secundum comparationem et augmentationem pecuniarum, vel aliquid aliud talium quod in lucrum computatur. Commilitonum autem communicatio refertur vel ad utile quoddam secundum bellum, vel ad utile quod est secundum stipendia pecuniarum, sive ad utile quoddam secundum victoriam vel victori gloriam, sive ad utile quod est ad. capiendam civitatem. Similiter est in politiis quae sunt secundum communicationem , qua communicant contribules vel complebeii : omnes enim isti communicationes suas referunt ad communem utilitatem, et in tantum etiam communicant in amicitia. Quaedam autem communicationum justitiae propter delectationem videntur fieri, sicut delectatio conchorentiumhoc est, choreas simul ducentium : et communicationes aeranistarum. aeranistas autem dicimus, qui aera conferunt ad conviviorum celebratuonem. Conchorezationes enim, licet in delectatione sint, tamen communicant utile connubii, ut scilicet sponsus sponsae placeat, et e converso sponsa sponso. In conchorezatione enim ante omnes excellere debet sponsus, et ideo sponsae esse aptissimus. aeranistae autem propter delectationem sacrificiorum communicant. Communicantes tamen utile hoc, quod prius provocetur ad devotionem sacrificiorum : et ille qui excellentior in talibus est, magis populum provocat.
Omnes autem hae communicationes sub politica consueverunt reduci. Quamvis non praesentem tantum utilitatem inquirunt, sed alteri futuram, ut quod
in. futurum sponso sponsa placeat, vel in futurum devotio populi ad sacrificia perseveret : tamen ad politicum referuntur. Politica enim non communicat praesens conferens et utile, sed etiam in omnem vitam in saeculo duraturam communicat et appetit, utile Hi enim qui faciunt sacrificia et procurant congregationes quae ad sacrificantes pertinent, et in his homines distribuunt, faciunt hoc propterea, quia in talibus sibiipsi requiem retribuunt, quae requies est cum delectatione. In delectatione enim cor requiescit. Hoc signum est, quia antiqua sacrificia et congregationes Antiquorum ad sacrificandum maxime videntur fieri post fructuum collectiones : tunc enim ab aliis negotiis liberati, ma- gis requiescere poterant in devotione sacrificiorum. Unde tunc primitiarum
offerebant sacrificia, eo quod illis temporibus maxime ad talia vacare poterant. Et utiliores erant : quia tunc populus aliis omnibus laboribus deoccupatus, magis ad devotionem poterat excitari. Patet igitur quod omnes communi cationes hominum particuiae po1iticae esse videntur. Amicitiae autem de quibus nunc loquimur, maxime ad tales consequuntur communicationes. Amicitiae igitur et justum in eisdem et circa easdem sunt communicationes.