CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Primo ista rationes videntur concludere impossibilitatem certae cognitionis naturalis. Si enim requiritur (ut dicit Henricus) ad certam notitiam alicujus objecti immutabilitas ejusdem, sequitur statim quod de nullo objecto possit esse aliqua certitudo, quia omne tale, secundum ipsum, continue mutatur. Nec valet dicere. quod ut comparatur ad lumen supernaturale, quod potest de ipso haberi certitudo, quia si objectum continue mulniur, ut comparatur ad quodcumque lumen, patet quod semper mutatur. Si enim homo continue mutatur in quocumque lumine videatur, semper videbitur inquantum continue mutatur. Et ultra hoc, quod dicit Henricus, quod res sensibilis continue mutatur, hoc est manifeste falsum. Nam haec fuit opinio Heracliti, 4. Metaph. text. comm. 22. qui volebat quod omnis res sensibilis, primo quocumque instanti, semper haberet aliud et aliud esse, ut infra declarabo.
(b) Similiter si propter mutabilitatem exemplaris. Hic Doctor arguit contra secundam rationem Henrici, quae fuit talis : Quia anima de se est mutabilis et passiva erroris ; ergo ne erret in cognitione alicujus, oportet quod rectificetur per aliquid immutabilius ipsa anima, patet consequentia. Si enim mutabilitas est ratio, qua non habetur certitudo de sensibili, ad hoc ergo ut certificetur de aliquo sensibili, oportet ut certificetur per aliquid immutabilius eo ; sed exemplar creatum. videlicet species intelligibilis, causata a sensibilibus, est mutabilius ipsa anima, ergo per tale exemplar, ut res sensibilis comparatur ad illud. non potest certificari de tali re sensibili.
Contra hanc rationem arguit Doctor, et deducit ad duo inconvenientia, quorum primum est, quia si anima non po test habere certitudinem de aliquo objecto per aliquod mutabile ; ergo nec per actum intelligendi quodcumque objectum quocumque lumine, non potest habere certitudinem de aliquo objecto, patet, quia actus intelligendi est mutabilis ; imo lanium esse habet in conr tinuo fleri, ut infra dist, praesenti quaest. ult. in responsione ad ultimum argumentum, et in quadi. prolixe quaest. 13. Sive ergo res sensibilis comparetur ad exemplar creatum, sive ad exemplar increatum, in quocumque lumine per nullum actum intelligendi. tale sensibile poterit anima certificari de tali sensibili, quod est contra ipsum. Secundum inconveniens est, quod etiam ipse actus intelligendi nunquam in se erit verus, nec aliquam rerliludinem continebit, et sic anima non poterit esse certa de aliquo actu suo intelligendi, quod est falsum. Probatur ex dictis Henrici : Si de illo quod continue movetur non potest haberi certitudo, cum ergo actus ille sit lnulabilior ipsa anima, sequitur quod nunquam poterit esse certa de aliquo actu suo intelligendi: et sic intellectus reflectendo se super actum suum intelligendi, nullam certitudinem haberet de actu intelligendi supra quem reflectitur: nec similiter aliquam de actu reflexivo, cum ille sit simpliciter mutabi lior anima, quae omnia sunt absurda.,
(c) Similiter secundum opinionem istam. Hic Doctor deducit Henrieum contra seipsum, quia dicebat quod quando species intelligibilis causata a sensibilibus, occurrit cum specie illapsa, tunc habetur certitudo de objecto sensibili. Contra hoc arguit, ostendendo contra quod nulla tunc haberetur certitudo de re sensibili,aut oportebit euro dicere, quod de re sensibili potest haberi certitudo per exemplar creatum. Primum probatur quod tunc nulla esset certitudo, quia quando aliquid concurrit quod repugnat certitudini, per illud nunquam potest haberi certitudo, quia quando propositio contingens concurrit cum altera de necessario, nunquam potest sequi conclusio de necessario, sed tantum de contingenti ; sic quando exemplar creatum, quod repugnat certitudini concurrit cum specie illapsa per quam habetur certiludo, nunquam ex his duobus, simul concurrentibus habebitur certitudo. Et si vult dicere quod habetur certitudo, tunc oportet eum concedere quod exemplar creatum non repugnat certitudini.
Si dicatur quod haec ratio, quam facit Doctor contra Henrirum, etiam contra ipsum Doctorem concluderet, qui sic arguit de fide infusa et fide acquisita in quodl. quaest. 14. art. 1. Quando ad eumdem actum concurrit regula falljbilis, licet cum regula infallibili, ille actus non est infallibilis. Probatur per similet quia ex duabus praemissis, quarum una est necessaria et alia contingens, non sequitur conclusio necessaria, et ratio,
quia quod dependet ex pluribus non potest esse perfectioris conditionis quorumcumque illorum ; nunc aute quicumque actus credendi ad hoc quod eliciatur, dependet a fide acquisita movente ; igitur si illa sit fallibilis, nunquam actus elicitus erit ex principio tali, supple ex fide infusa, quae dicitur regula infallibilis, quin sibi posset subesse falsum : haec ibi. Sic erit in proposito, quia diceretur quod quamvis certitudo sit a specie illa illabente ut a regula infallibili, et a specie intelligibili causata a sensibilibus ut a regula fallibili, non tamen sequitur incertitudo objecti sensibilis.
Dico, quod non est simile de fide infusa et fide acquisita, quia certitudo actus ut est a fide infusa, semper est determinate vera, ita quod talis actus simpliciter dicitur determinate verus; li cet cum fide infusa concurrat fides acquisita, et simul inclinet ad eumdem actum, nunquam tamen certitudo actus habetur a fide acquisita ut talis est, sed tantum a fide infusa, quia fidei infusae nunquam potest subesse actus falsi; inclinationi vero fidei acquisitae, quantum est ex parte sua potest subesse actus falsi. Si ergo certitudo actus credendi dependeret ab utroque habitu, tunc argumentum Doctoris concluderet contra seipsum ; sed quia tota certi undo actus credendi accipitur ab habitu infuso, licet cum illo concurrat fides acquisita, patlet quod argumentum Doctoris, de fide infusa et acquisita non concludit. Argumentum vero factura contra Heroicum concludit contra ipsum Heroicum, quia ipse vult quod certitudo de aliquo sensibili simul dependeat a specie intelligibili, causata a sensibilibus quae est regula fallibilis, et a specie infusa quae est regula infallibilis.
(d) Idem etiam palet de tertia ratione. Doctlor hic improbat tertiam rationem Henrici, quae talis erat: Quia ex quo anima per exemplar creatum non potest discernere verum a vetiisimili, sequitur quod per tale exemplar non poterit habere certitudinem de aliquo sensibili. Probat antecedens, quia Ullis species inlelligibilis potest repraesentare se, tan quam se intellectui, et se tanquam objectum, sicut est in somniis ; si repraesentat se tanquam se, veritas est: si vero se tanquam objectum, falsitas est. Contra hoc arguit Doctor, non contra - rationem istam in se, sed reducendo Henricum ad alterum inconvenientium, videlicet quod vel nulla erit certitudo de sensibili, quantumcumque alia species infusa concurrat cum ista specie intelligibili, quod est contra ipsum; vel oportebit Ilenricum dicere, quod per talem speciem intelligibilem poterit haberi certitudo de sensibili.
(e) Quod autem ista conclusio non sit secundum mentem Augustini, etc. Nunc Doctor probat ex dictis Augustini, quod potest haberi certitudo de sensibilibus vel de abstractis ab eis, absque speciali lucis increatae illustratione, cujus oppositum asserebat Ilenricus, dicens fuisse intentionem Augustini, videlicet quod de sensibilibus nulla esset certiludo. Probatur ergo per Augustinum quod possit haberi sincera veritas et certitudo, etc. patet per Augustinum secundo Soliloquior. Spectamina disciplinarum, id est, principia scientiarum, quisque verissima esse nulla dubitatione concedit; ergo de principiis scientiarum potest esse certitudo et infallibilitas, quae tamen principia sumuntur a visibilibus.
Idem etiam probat per Boetium de Hebdomadibus : Communis, inquit, animi conceptio est, quam quisque probat auditam, id est, conceptio alicujus propositionis per se notae ab omnibus intelligentibus terminos illius propositionis et unionem terminorum, est supple fundamentaliter propositio, quam unusquisque probat, id est, seit evidenter esse veram, quando audit eam praeconcipiendo terminos et unionem terminorum Deinde probat auctoritate Aristotelis 2.
Met. text. coram. 1. Prima, inquit principia sunt omnibus nola, sicut janua in domo, quia janua neminem latet, licet interiora domus lateant.
(f) Ex his tribus auctoritatibus. Hic intendit probare, quod non tantum possit via naturali haberi certitudo de principiis per se nolis, sed etiam de omnibus conclusionibus virtualiter contentis in eis, et argumentum stat in hoc : Illud est simpliciter naturale, quod sequitur naturam alicujus speciei, sive quod consequitur ad naturam alicujus speciei, hoc patet ; sed posse habere certitudinem infallibilem de primis principiis et de conclusionibus virtualiter contentis in eis, consequitur naturam speciei humanae; ergo talis certitudo infallibilis potest haberi naturaliter. Probatur minor, quod convenit omnibus alicujus speciei, sequitur naturam specificam, sed posse habere cert tudinem infallibilem de principiis primis, etc. convenit omnibus individuis speciei humanae. Hoc patet per tres auctoritates supra positas, scilicet Augustini, Boetii et Aristotelis. Si ergo potest haberi certitudo infallibilis de principiis primis, etiam potest haberi certitudo de conclusionibus virtualiter contentis in eis. Hoc probat, quia cuilibet, naturaliter fevidens forma syllogismi perfecti, sicut patet ex definitione syllogismi perfecti primo Priorum cap. 1. quae talis est: Syllogismus perfectus est, qui nullius indiget praeter illa quae sumpta sunt, ut appareat necessarius. Syllogismus vero imperfectus est, qui indiget unius aut plurium, quae sunt necessaria per sumptos terminos, non autem per sumptas propositiones. Qui imperfectus potest exponi, quod est ille, qui unius indiget, id est, uno, videlicet conversione vel transpositione; aut plurium, id est pluribus,
scilicet conversione simul et transpositione, quae quidem sunt necessaria. Nam syllogismi habent evidentem necessitatem illationis, per sumptos terminos, id est, quod manent idem termini, non autem per sumptas propositiones, quia non manent eaedem propositiones, patet, quia imperfectus ut reducatur ad perfectum, indiget conversione alicujus vel aliquarum propositionum. Syllogismus ergo perfectus dicitur ille qui nullius indiget, quia nec conversione, nec transpositione, ut sunt duo primi modi primae figurae ; omnes autem alii ad hoc, ut dicantur simpliciter perfecti reducuntur, vel ad Barbara, vel ad Celarent, ut patet primo Priorum. Haec volui explicare propter juvenes.
(g) Secunlo apparet. Hic Doctor probat per Augustinum, quod non lanium habemus certitudinem de principiis per se nolis, et de conclusionibus per se contentis, sed etiam de multis contingentibus, et de multis quae fiunt nola per experientiam: et auctoritates Augustini sunt clarae in littera.