IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicato sensu quaestionis, ponit duo dicta. Primum, potest corpus habere partes et proprietates sub modo naturali, et non sub modo sacramentali, quia hic modus post judicium non perseverabit. Secundum, potest habere partes et proprietates sub modo sacramentali, et non sub naturali, quia ille modus non dependet necessario simpliciter ab isto. Quod late probat, inferens hinc duo corollaria : Primum, potuisse institui Eucharistiam ante Incarnationem. Sumit hanc pro formatione ex utero Virginis, ut patet ex solut. argumentorum, non de corpore unito Deo. Secundum, manere posse, licet modus existentiae naturalis corporis desineret. Ita omnes Scotistae, Gabr. lect. 47. in can. Suar. supra.
De (a) quaesito primo videndus est intellectus quaestionis. Non enim quaeritur hic de necessitate extremi unius vel alterius in existendo, neque de necessitate habendi partes vel proprietates absolute ; sed quaeritur de necessitate concomitantiae vel consequentiae, scilicet an corpori Christi existenti modo dicto insint aliquae partes,vel proprietates,vel necessario sequantur vel concomitentur,quod eaedem insint, quae sibi insunt existenti modo naturali?Et hoc potest intelligi dupliciter: Primo, utrum per ly necessario importetur necessitas simpliciter et absoluta,vel secundum tantum quid, scilicet quod ex positione antecedentis simpliciter necessario sequatur consequens ; vel quod sequatur secundum quid, sive ex suppositione, hoc est, supposita existentia subjecti consequentis.
Primo ergo videndum est de necessitate simpliciter: secundo de necessitate secundum quid.
De primo sit prima conclusio, quod non est simpliciter necessitas, quod si sub modo naturali habet partes et proprietates,quod habeat easdem sub modo sacramentali. Hoc breviter apparet, quia post resurrectionem non erit Eucharistia, nec etiam corpus Christi habebit sub isto modo proprietates seu passiones, et tamen tunc corpus Christi sub modo essendi naturali habebit ista.
Conclusio secunda haec est, quod non est simpliciter necessitas e converso, scilicet quod non sequitur simpliciter necessario, si corpus habet istas partes et proprietates sub modo sacramentali, quod propter hoc eas habeat sub existentia naturali. Hoc primo sic probatur, quando existentia aliqua est indifferens ad duos modos, sicut potest simpliciter haberi sub uno modo, sic et sub alio ; sed existentia corporis Christi simpliciter, seu realis indifferens est ad istos duos modos, scilicet naturalem et sacramentalem;ergo potest haberi sub isto modo, licet non sub alio.
Dicunt (b) quidam ad hoc, quod prima propositio intelligitur, quando neuter modus dependet ab alio; sic autem non est hic, quia modus sacramentalis dependet a modo naturali, quia ille est primus modus essendi in Sacramento.
Contra, et est ad conclusionem principalem: existentia sub modo naturali non est de essentia existentiae sub modo sacramentali, nec est ejus causa ; ergo ista non dependet ab illa, quia nihil dependet ab aliquo, quod non est de essentia ejus, nec causa ejus.
Prima pars antecedentis patet, quia res Eucharistiae non habet ibi modum existendi naturalem, scilicet extensivum ; haberet autem, si esset de essentia illius existentiae, vel modi existendi, quem ibi habet, quia omne habens aliquid, habet illud quod est de essentia ejus. Probatio secundae partis antecedentis, quia Deus est causa immediata istius existentiae, scilicet corporis Christi in Sacramento ; ergo corpus sub naturali existentia non est causa existentiae sacramentalis.
Item, (et est idem quasi cum priori,) Eucharistia non dependet ab eo, quod nec est Sacramentum, nec res Sacramenti,. nec causa hujus: sed existentia modo naturali non est ibi Sacramentum, patet; nec res Sacramenti, imo res Sacramenti est existentia sub alio modo disparato ; nec est causa hujus vel illius, ut patet ex praedictis, ergo, etc.
Item, ( et est quasi idem,) Deus potest sine quocumque causato non intrinseco alicui, illud causare: existentia modo naturali non est intrinseca Eucharistiae ; ergo, etc.
Dices, quod major est vera de absolutis, non de respectu, quia respectus sine fundamento et termino fieri non potest; Eucharistia autem includit respectum, cujus terminus est existentia corporis modo naturali.
Contra, existentia, licet sit eadem sub duobus modis, scilicet naturali et sacramentali, tamen non est terminus relationis, quae includitur in Eucharistia sub modo naturali, sed sub modo disparatio. Probatio, eo modo est res contenta in Eucharistia, quo modo est primum signatum hujus signi; haec est enim differentia hujus Sacramenti ad alia, quia realiter continet suum primum signatum, ut est suum signatum primum: sed existentia sub modo naturali non continetur hic realiter, imo sub modo alio disparato ; ergo, etc.
Ex (c) hac secunda conclusione sequitur corollarium, quod ante Incarnationem potuit ita vere Eucharistia fuisse, sicut et nunc, et hoc tam quantum ad significationem, quam quantum ad rem signatam et contentam.
Secundum est corollarium: post Incarnationem posset corpus Christi desinere esse sub modo naturali, et tamen Eucharistia vere maneret, et quantum ad veritatem signi, et quantum ad veritatem signati et contenti. Hoc patet, quia si ad corpus Christi realiter contineri in Eucharistia, non necessario sequitur corpus illud habere existentiam modo naturali; ergo primum potuit fieri sine secundo,praecedendo sive remanendo post destructionem illius secundi. De praecessione probatur primum specialiter sic: Ubicumque res temporalis potest habere veram existentiam realem, ibi postquam non fuerit, potest incipere esse simpliciter ;sed corpus Christi potest simpliciter habere existentiam realem sub modo existentiae sacramentalis: ergo postquam non fuit hoc, potest simpliciter incipere esse: ergo non oportet ad hoc quod sub hoc modo inci piat esse, quod sub alio modo incipiat etiam esse.
Et si dicas, quod quando incipit esse hic, oportet quod simul alibi incipiat, quia si est inceptio simpliciter, est esse rei in se. Quod si simul incipiat in alio, non minus oportet ad hoc, quod sit inceptio simpliciter, quod res incipiat esse in se, quia eadem est inceptio simpliciter rei, sicut est idem simpliciter ejus esse; esse autem simpliciter istius rei in se est ipsius sub esse naturali.
Haec responsio excluditur per rationes factas ad secundam conclusionem, quia si aeque habet existentiam realem sub isto modo, sicut sub alio, ex prima ratione et illa non dependet ab alio modo existendi ex ratione secunda, sequitur quod potest habere simpliciter inceptionem sub isto modo sacramentali, absque hoc quod habeat inceptionem sub illo. Eodem modo potest argui ad corollarium de desinere esse, quia ubicumque res temporalis habet veram existentiam,dum ibi manet, modo non omnino desinit quomodocumque desinit sub alio modo.
Contra (d) primum corollarium infero hoc inconveniens, ergo illud corpus posset incipere esse, postquam fuit. Nam in Incarnatione incepisset illud corpus esse, et tamen prius fuisset vere, si Eucharistia fuisset vere. Contra secundum similiter arguo, quia tunc idem corpus desineret esse postquam desisteret esse. Probo, quia desinendo esse sub modo naturali, desineret esse, et tunc maneret, si Eucharistia vere maneret, et tunc posset etiam desinere esse sub Eucharistia.
Respondeo, quod neutra consequentia valet, quia habens esse simpliciter, si incipit sub alio modo, non incipit nisi secundum quid: et simpliciter manens, si desinit alicubi sub alio modo, non desinit nisi secundum quid. Ad rationem de Incarnatione dico, quod possibile esset illud idem corpus fuisse formatum de sanguinibus Virginis, et hoc sub modo essendi naturali, non obstante quod Eucharistia praecessisset vera: sed illa formatio non fuisset tunc inceptio corporis, nisi secundum quid, sicut modo conversio panis in corpus non est inceptio corporis, nisi secundum quid; et tota ratio est, quia quod sic incipit, praehabet esse simpliciter.
Similiter dico ad secundum, quod desitio corporis sub modo naturali, non esset desitio, nisi secundum quid, si tamen maneret idem corpus habens eamdem existentiam realem sub modo sacramentali. Et si objicias, fuit nunc inceptio corporis simpliciter in conceptione Christi; ergo similiter fuisset inceptio simpliciter, si in Eucharistia praecessisset; nam non fuisset minus verum esse corporis Christi sub modo naturali tunc quam nunc, et per consequens acquirendo illud esse, non fuisset minus vera inceptio corporis accipientis tale esse.
Respondeo, inceptio simpliciter requirit non tantum quod sit acceptio esse simpliciter ejus, quod dicitur incipere, sed quod sit ad primum esse ejus; nunc autem fuit in Incarnatione acceptio, non tantum esse simpliciter corporis, sed etiam primi esse, tunc autem fuisset inceptio esse simpliciter sub modo uno, non tamen primo, quia praecessisset idem esse simpliciter sub alio modo, et ideo tunc fuisset inceptio secundum quid, modo autem simpliciter.
Si vero arguas de desitione, quia si desitio sub modo naturali est desitio simpliciter, nam illa corruptio est corruptio simpliciter, et hoc ubique, quare si non corrumpatur hic, ergo manet postquam corruptum est. Respondeo, nulla contradictoria sunt de eodem concedenda propter distinctionem istorum modorum essendi, ut dicetur statim. Si ergo loquaris de corruptione, quae est separatio partis a parte, sicut corporis ab anima, vel formae corporeitatis a materia, si talis corruptio est existentis sub tali modo, est etiam ejusdem sub quocumque modo, alioquin eadem forma simul informaret idem, et non informaret, et per consequens posset corpus Christi sub modo naturali fieri inanimatum, quin fieret sub Sacramento inanimatum, et e converso. Nec etiam resolvi in materiam separata forma corporeitatis hic, quin ibi fieret tale sub modo sacramentali, nec e converso.
Si loquamur de corruptione partium totali, id est, desitione totius existentis sub isto modo, et sub isto modo bene posset desinere esse, ut hic, non desinendo esse ibi, et e converso, quia totum posset desinere habere unum modum suae existentiae, retinendo sibi alium modum, sub quorum modorum utroque vere tota ista existentia salvaretur.
(e) Ex hoc sequitur corollarium, scilicet quod per corruptionem, quam natura posset facere in corpore Christi, scilicet separando partem a parte, necesse esset separationem fieri partium hujus rei,eodem modo hic et ibi: sed per illam desitionem, quam posset Deus de potentia absoluta facere, non quidem esse rei simpliciter, sed rei sub isto modo, posset res illa non habere istum modum essendi, et tamen habere illum.
Et si objicitur contra istud, quia illud quod nihil est in se, nihil est in altero: ergo si corpus Christi non haberet in se existentiam, id est, sub modo naturali, non posset habere eam sub Sacramento. Dico, si in se intelligatur interimendo vel praescindendo omnem modum essendi in aliquo, minor est falsa, nam corpus Christi aeque vere habet esse suum reale sub modo existendi in alio, sicut in se. Si autem intelligatur in se non praescindendo, sed ponendo propriam existentiam hujus realem, concedo majorem. Et tunc dico, quod si corpus est tantum in Eucharistia, non sequitur quod non sit hoc modo in se, quia ita verum esse habet isto modo in se in Eucharistia, ubi est sub signo, sicut in coaelo, ubi est non sub signo.