In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia D. Thomae meritum Christi fuisse infinitum quoad sufficientiam, non tamen quoad efficaciam. Primum suadetur auctoritate Anselmi, et ratione, quia fuit meritum suppositi infiniti. Secundum patet, quia non omnibus actu datur praemium meritorum Christi.
Ad quaestionem dicitur, quod meritum Christi potest dupliciter considerari, scilicet secundum sufficientiam et secundum efficaciam. Primo modo meruit omnibus deletionem culpae, et collationem gratiae et gloriae ; sed secundo modo non, scilicet secundum efficaciam, quia non omnes consecuti sunt redemptionem. Meritum enim Christi, ut dicunt, habet quamdam infinitatem ex supposito Christi, quod eiiciebat, et exercuit operationes illius naturae assumptae ; et ideo vita illius suppositi et operationes, fuerunt bonum infinitum, propter quod et mors et passio, et aliae operationes habuerunt quamdam infinitatem, ut sufficerent pro infinitis peccatis delendis, et infinitis gratiis et gloriis conferendis.
Confirmatur hoc per Anselmum 2. Cur Deus homo, cap. 14. ubi vult, quod homo deberet potius eligere omne aliud a Deo destrui et perire, quam mortem, vel aliquam laesionem inferre illi homini, quia vita ejus erat tanta, ut in infinitum esset plus amabilis, quam peccata etiam infinitorum hominum, si esse possent, sint odibilia, ideo ejus mors fuit sufficiens pro redemptione omnium. Et multa dicit ibi de excellentia vitae, et per consequens de acceptatione mortis, quia tantum acceptatur mors pro illis redimendis, quantum valuit vita illius ; sed vita ejus fuit amabilis, ut homo potius deberet eligere omnia peccata mundi cadere supra se, quam scienter aliquam violentiam intulisse corpori Christi, secundum doctrinam suam. Quantum vero ad efficaciam non meruit omnibus, quia actus activorum sunt in patiente, et disposito et unito agenti, sicut patet in agentibus et patientibus corporaliter ; igitur sic erit in actione meritoria, quantum ad influentiam in alios: sed conjunctio cum Christo requisita, ut meritum Christi valeat eis, est per cognitionem, dilectionem, secundum quod homo disponit se ad gratiam, cognoscendo et diligendo Deum ; non autem omnes sic se disponunt ; quare non omnibus meruit secundum efficaciam.