Deinde cum dicit, verumtamen, ostenditur effectus orationis, quia, in diluvio aquarum multarum.
Aqua potest hic accipi tripliciter. Uno modo voluptates: Gen. Pen.: effusus es sicut aqua.
Alio modo falsae doctrinae: Prov. 9: aquae furtivae dulciores sunt. Tertio tribulationes: Ps. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam.
Sequitur, ad eum non approximabunt. Quod dicit, ad eum, dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut ly, eum, referatur ad sanctum; quasi dicat, quamvis oret sanctus, patitur tamen aquas multas, sed eum non obruunt, sive sint aquae voluptatis, sive falsae doctrinae; sive tribulationis: unde, non approximabunt: isa. 43: cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te: psalm. 43: transivimus per ignem et aquam etc..
Alio modo ut ly eum referatur ad deum: et sic loquitur mutata persona: quia primo ad deum loquitur, modo ad alios; quasi dicat, qui sunt in diluvio aquarum multarum, sicut dictae sunt, non appropinquabunt ad deum.