IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) De quoaesito primo, etc. Haec quaestio habet duo membra; primum, de existentia naturali, et sacramentali, an habeant simpliciter connexionem ad invicem, ita ut Christus non possit esse sub una, quin sit sub alia? Hoc est ergo quaerere an existentia sacramentalis supponat naturalem, vel eam inferat, aut certe naturalis inferat sacramentalem. Intelligit autem per naturalem modum existen li quantitativum, per sacramentalem vero modum existendi indivisibilem.
Prima conclusio, quod existentia modo naturali non habet connexionem, aut dependentiam ad existentiam sacramentalem. Patet, quia post resurrectionem erit sub modo naturali corpus existens, sicut fuit etiam ante institutionem Sacramenti ; tum non habuit existentiam sacramentalem, neque post resurrectionem habebit desinente peregrinatione Ecclesiae; ergo, etc.
Secunda conclusio est etiam negativa , nempe non sequi, si existat Christus sub modo sacramentali, ut existat sub modo naturali, id est, quantitativo, de quo loquitur, non autem substantiali, quia neutro modo potest existere sine sua substantiali entitate et existentia, quae ad utrumque supponitur. Probat, quia quando existentia aliqua est indifferens ad duos modos, sicut potest haberi simpliciter sub uno, et sub altero ; sed sic se habet existentia Christi simpliciter, id est, realis et substantialis ad modum existendi quantitativum et sacramentalem ; ergo, etc.
(b) Dicunt quidam, etc. Haec sententia ab aliquibus tribuitur Altissiodorensi lib. 4. sum. cap. 5. sequitur ex iis, quae docet D. Thomas 3. part. quoest. 73. art. 5. resp. ad 2. ubi ait: Eucharistia est Sacramentum perfectum Dominicoe passionis, et ideo non potuit institui ante incarnationem, etc. Hanc sententiam interpretatur Soto dist. 10. art. 5. et dist. 10. art. 2. quaest, de posse ordinario et non absolute, quia de hoc non est difficultas, ita etiam Suarez in commento dicti articuli. Hoc modo non est controversia, quantum ad id quod factum est, sacramentalem praesupponere existentiam modo naturali et quantitative, eo modo quo explicabimus infra.
Caeterum Gajetanus quoest. 76. art. 2. satis infense invehitur in has conclusiones Doctoris, rejiciens eas tanquam chimaeras, sed nihil obtinet.
Tres terminos distinguit Doctor, nempe existentiam simpliciter, quae est substantialis, et existentiam sub modo naturali, nempe cum extensione in ordine ad locum per quantitatem et existentiam sub modo sacramentali, quae est ipsa praesentia sacramentalis et indivisibilis, excludens existentiam modo quantitativo.
Gajetanus autem in responsione ad rationes Doctoris sumit existentiam naturalem, aut sub modo naturali, pro existentia substantiali corporis absolute, et non pro modo quantitativo seu extenso existendi per quantitatem. Et sic responsiones ejus nihil faciunt ad propositum discursus, et mutant quale in quid, aut rem in modum, et contra.
Respondet ergo Gajetanus, quod propositio major Scoti est falsa, quia existentia corporis Christi non est indifferens ad esse naturale, et esse in Sacramento, sicut nulla substantia est indifferens ad esse ad se, et ad aliud, vel esse ad se, et ad aliud genus; unde corpus Christi, ita est determinatum ad modum essendi naturalem, sicut ad esse se ipsum. Sed haec responsio non est digna ingenio et doctrina Cajetani.
Ratio Doctoris sumit modum essendi naturalem Christi, prout omnes Theologi sumunt pro existentia sub modo quantitativo et extenso, non pro existentia substantiali ; sic sumunt etiam Patres Concilii
Tridentini existentiam seu modum existendi naturalem Christi,sess. 13. cap. 1. neque enim hoec, inquit Concilium, inter se pugnant, ut ipse Salvator noster semper ad dexteram Patris in coelis assideat, juxta modum existendi naturalem, et ut multis nihilominus aliis in locis sacramentaliter proesens sua substantia nobis adsit, etc. Supponit Concilium modum existendi naturalem separari a Christo in Eucharistia, idemque supponit fides mysterii ; negat Gajetanus esse separabilem, sed improprie loquitur, et non de eodem: ergo, teste Concilio, propositio praemissa Doctoris subsistit, nempe existentiam Christi substantialem esse indifferentem ( quantum scilicet ad separationem, non quantum ad inclinationem ) ad duos modos existendi; alterum naturalem, alterum sacramentalem.
Probationes sequentes Doctoris sunt evidentes et clarae. Primo, quod existentia sub modo naturali (loquitur reduplicative in sensu formali, et idem valet ac modus existendi naturalis quantitativus, hic enim agit praecise de hoc modo, respective tamen ad subjectum), non est de essentia, neque causa existentiae, sub modo sacramentali, quia modus naturalis. existendi non convenit rei hujus Sacramenti ut est in Sacramento; ergo non est de essentia. Deus etiam est sola causa ejus, ergo non modus naturalis existendi; imo neque ipsa res existens, est causa physica, de qua agit. Inde sequitur etiam, quod modus naturalis existendi non se habeat, ut conditio, quia conditiones requiruntur respective ad agens creatum, nempe naturale, vel universale agens ex subjecto. Deus hic agit actione propria, quae aequivalet creationi, et non supponit subjectum. Item secundo, Eucharistia non dependet ab eo quod neque est Sacramentum, aut res Sacramenti, neque causa alterutrius, talis est ille modus naturalis existendi.
Item tertio, Deus potest causare quodcumque sine quocumque causato diverso, et non intrinseco: existentia naturalis Christi non est intrinseca Eucharistiae. Respondebis negando antecedens in relativis ; ad propositum autem, Eucharistia includit respectum, cujus terminus est modus naturalis existendi Christi. Contra, quia Christus non est terminus aut fundamentum relationis sacramentalis, ut est sub modo naturali existendi, sed ut est hic praesens sub modo disparato ; est enim praesens hic, qua est primum signatum ex vi verborum, sic autem non est sub modo naturali existendi.
Has rationes unica illa solutione praemissa conatur eludere Cajetanus, dicens modum naturalem existendi Christi esse existentiam substantialem. Respondet ergo ad primam probationem, vel intelligi de ipsa praesentia sacramentali ; et sic negatur consequentia, quia respectus praesentiae dependet ab aliquo, quod non est de essentia sua, dependet enim a termino. Contra, sed terminus ejus non est Christus existens sub modo naturali, neque ipse modus naturalis existendi, sed spe-, cies. Si autem per terminum intelligit fundamentum, neque Christus ut existens modo naturali et quantitativo est fundamentum, alias Christus esset praesens in Sacramento modo quantitativo, qui modus repugnat praesentiae sacramentali et indivisibili, ut est de facto ; ergo etiam repugnat ipsi fundari in modo quantitativo existendi Christi. Praeterea, falsum est respectum non dependere ab extremis tanquam a causis, maxime quando est alius ab extremis realiter, ut contingit in proposito.
Respondet aliter, si intelligatur de re praesente, falsum esse antecedens, quia de rei praesentis essentia est ipsa res praesens. Contra, sed praesentia quantitativa aut modus naturalis existendi non est de conceptu, aut essentia rei praesentis, ut praesens est in Sacramento ; imo ipsi repugnat, qua tali modo est praesens, ergo ratio Doctoris manet ex ipsa Cajetani solutione.
Respondet aliter, quod existentia naturalis Christi est suum esse, scilicet substantiale, et sic est praesens ; unde Scotus mutat rem praesentem in modum rei, si intelligat existentiam naturalem per modum extensivum. Sed haec responsio non facit ad propositum, quia Scotus hoc ipsum intelligit, sicut omnes intelligunt, et de hoc modo format quaestionem, non de existentia substantiali, de qua nulla est controversia juxta principia Doctoris, ut patet ex quaestione praecedenti, et in hac ipsa in rationibus praemissis, in quibus ostendit existentiam substantialem esse indifferentem ad utrumque modum; neque unum necessario, absolute loquendo, dependere ab alio, neque committit fallaciam figurae dictionis, ut imponit praefatus auctor in sequentibus responsionibus, quae sunt ejusdem doctrinae.
Resolutio autem Cajetani est, existentia corporis Christi in suo modo naturali est res primo contenta et signata, dicente Christo: Hoc est corpus meum, nam dicendo corpus suum sine additione significat corpus in suo esse naturali ; modus autem quo continetur, non est res signata, neque contenta in hoc Sacramento, sed modus continendi, et non valet consequentia : corpus Christi non continetur modo naturali, id est, extensivo ; ergo res contenta non est modus naturalis et extensivus corporis Christi. Et hinc manifestum est esse chimaeram, quod ante incarnationem Christi potuerit vere esse hoc Sacramentum, sicut nunc ; dato enim quod Deus potuisset efficere sub speciebus panis eumdem respectum praesentiae, qui nunc fieri dicitur, nulla propterea res posset esse praesens, quia nec corpus Christi, neque aliquid aliud.
Contra, haec doctrina est valde obscura et libera, nam Deum posse causare praesentiam sine re praesente, tam absurdum est juxta omnes, quam causare relationem aut modum, sine fundamento et subjecto. Secundo, quod hoc Sacramentum potuerit esse ante incarnationem, sequitur ex praedictis rationibus Doctoris, et admittunt reliqui. Tertio, quod modus continendi sit res significata in hoc Sacramento, et non modus quo continetur, ut hi modi distinguuntur, non videtur congruere mysterio, nisi aliter declaretur, quam ut ex proprietate terminorum licet.
Nam modus quo continetur, denotat passivam continentiam ipsius Christi, ut . est terminus continentiae activae specierum, quam denotat modus continendi, qui se tenet ex parte specierum, et nihil est aliud quam praesentia specierum continentium ad Christum contentum ; haec autem, neque est res contenta, neque praesentia ejus, sed longe diversa, nempe extensa et divisibilis juxta naturam sui subjecti et fundamenti, in quo est. Modus autem, quo continetur Christus, est praesentia indivisibilis et sacramentalis, quae est in re contenta et signata per species, quae demonstrant Christum, ut praesentem et contentum realiter sub speciebus. Mutat ergo Cajetanus activum in passivum, quod non permittit fides hujus mysterii, si aliqua diversa intendat, per duplicem illum modum, quod intendere debet, cum affirmet de uno, quod de altero negat ; praesentia ergo sacramentalis Christi ad species est res signata ut quo, ipse Christus secundum existentiam substantialem res signata, ut quod, quia quidquid signatur per verba, signatur etiam per species ; forma autem sacramentalis signat non Christum absolute tantum existentem, sed existentem, ut praesentem realiter et sacramentaliter, ergo hoc idem significant species.
Tertio negat hoc argumentum valere : corpus Christi non continetur modo naturali, id est, extensivo ; ergo res contenta non est ipse modus naturalis et extensivns corporis Christi, ut patet. Contra, nescio ex quibus regalis id pateat, quia a negatione effectus formalis bene sequitur negatio formae in subjecto, sicut a positione causae formalis in subjecto, bene sequitur affirmatio effectus: corpus Christi in Sacramento non habet extensionem seu modum extensivum ; ergo extensio corporis Christi, aut modus existendi quantitativas non est res contenta in Sacramento ; alias certe significatio Sacramenti esset falsa, cum significaret continendo quod non inest, extensio non inest existenti, alias afficeret corpus Christi. Melius ergo Sotus, et post eum Suarez intelligunt D. Thomam loqui de potentia ordinaria, non absoluta, quamvis Sotus reprehendat in articulo secundo citato Doctorem nostrum, quod recurrat ad potentiam absolutam ; sed in hoc mysterio tam ipse, quam alii recurrunt saepe ad potentiam absolutam, ut declaretur fides mysterii, quod est officium Theologi, segregare certa ab incertis. Uterque modus existendi competit Christo de facto, ut patet ex praecedenti quaestione ; in hac autem congruum erat explicare ordinem et dependentiam eorum ad invicem.
(c) Ex hac secunda conclusione sequitur corollarium, etc. Hic infert duo corollaria ex praedictis, nam supposito quod nulla sit dependentia modi existendi sacramentaliter ad modum existen di naturalem ut jam probavit, sequitur quod de potentia absoluta posset hoc Sacramentum institui ante Incarnationem, quod est primum corollarium.
Secundum corollarium sequitur ex eodem, nempe post Incarnationem de potentia absoluta posset corpus Christi desinere sub modo naturali, eodem remanente sub modo sacramentali. Probatio prioris, quia sub speciebus Christus habet veram et realem existentiam ; ergo secundum hanc posset incipere simpliciter, quamvis antea non fuerit ; ergo ad hoc, ut sub modo sacramentali incipiat simpliciter esse, non requiritur ut etiam incipiat esse sub modo naturali essendi, etc.
Haec ratio est a priori, neque aliam oportet assignare, quia sicut primo incepit Christus esse per generationem ex matre,ita etiam potuisset incipere per solam creationem, quoad eamdem individuam substantiam quae non diversificatur ex diverso modo productionis. per quem non variantur principia intrinseca ejus, sicut enim idem est individuum quod est in potentia ad esse, loquendo absolute, et existit, et desinit esse, sic etiam idem manet sive ab hac sive ab illa causa: hoc aut illo modo connaturali causae producitur nam de eodem subjecto verificantur, possibilitas et existentia, et decisio secundum se loquendo. et Adam potuit idem manens absolute generari, sicut fuit creatus, nam quae posterius accedunt, non variant naturam prioris ratione sui, ut aliud a se ipso sit, cum hoc ei repugnet.
Advertendum ergo est ex Doctore hic, et in sequentibus ad excludendam ambiguitatem interpretationis, quam nonnulli utriusque scholae in hoc passu adhibent, quasi hic voluerit admittere reproductionem praeexistentis esse possibilem,
quo nihil magis suae doctrinae repugnat, et principiis, variis in locis, et potissimum etiam hic. Advertendum, inquam, existentiam realem et substantialem Christi distingui a modis existendi quantitativo et sacramentali ; secundum autem existentiam realem dicit ipse Christum incipere simpliciter, ut refertur ad non esse reale Christi praecedens, secundum modos autem naturalem et quantitativum, ac per oppositum sacramentalem incipere secundum quid, quia haec denotant modos accidentales supponentes aut accedentes ad existentiam realem et substantialem Christi, quae eadem semper est in se, et indifferens ad hos modos accidentales.
Ad propositum, potuit Eucharistia institui ante incarnationem, et eadem esset, quantum ad rem contentam, quae est modo; caeterum transubstantiatio connotaret in eo casu aliam actionem, quam non connotat modo, quia connotaret actionem creativam vel aliam, per quam produceretur simpliciter Christus in existentia substantiali, quoad omnia etiam, quae sunt in natura Christi, sive unionem hypostaticam, sive accidentia ; nunc autem tantum connotat actionem adductivam, per quam causatur praesentia Christi ad species, quia supponit Christum simpliciter esse. Caeterum neque una, neque altera est de ratione intrinseca transubstantiationis, ut praecise est conversio substantialis, prout in sequenti distinctione fusius explicabitur. Manente ergo transubstantiatione eadem, et reliquis intrinsecis aequivalenter se habentibus, sequitur Sacramentum uniformiter se habere.
Petes, unde colligitur concomitantia creationis in eo casu, quia tunc videtur variari institutio. Quod probatur, quia institutio, quae est de facto, non connotat, neque infert talem actionem ; ergo non esset illa, quae est modo in eo casa, neque esset eadem, sed diversa institutio ; sed variata institutione, variatur etiam institutum, et ipsum Sacramentum ; ergo non esset idem Sacramentum.
Respondetur, quod esset eadem institutio, quantum ad rationem et essentiam institutionis, quia esset tantum voluntas Dei efficax et absoluta cooperandi Sacramento et formae sensibili verborum, prout significat practice Christum praesentem speciebus. Per hanc voluntatem determinatur causa principalis ad constituendum Christum praesentem pro ultimo instanti prolationis verborum, quod ergo producendo Christum, vel adducendo, sic constituat praesentem, est extrinsecum institutioni et significationi sacramentali, ac ipsi etiam contento, qua significatum sacramentale est, quia denotat tantum modum agendi causae principalis, qui non ingreditur essentiam, aut modum Sacramenti, sicut perinde est ad Sacramentum, verbi gratia, Baptismi, sive creatur effectus ejus, sive, ut alii volunt, educatur ex potentia materiae, neque mutat Eucharistiam, sive Christus gloriosus et impatibilis ponatur sub speciebus, ut nunc ponitur, vel certe passibilis, ut fuit in Coena.
Ex quibus patet ad rationem dubitandi praemissam, negando antecedens. Ad cujus probationem respondetur, quod institutio de facto non connotat actionem productivam, vel adductivam ex ratione sua, sed tantum unam vel alteram, et quemlibet modum possibilem, quo Deus potest statuere Christum praesentem speciebus ; de facto autem dicitur connotare adductivam, quia illam solam habet concomitantem in re ipsa, solum enim respicit conversionem panis, et vini in corpus et sanguinem Christi praesentes. His suppositis objicit sibi Doctor, quod necessario in eo casu incipiat Christus similiter esse ; sed haec inceptio est secundum naturalem modum essendi, ergo haec objectio sumitur ex responsione, quam subjicit ad rationem superius praemissam, cujus responsio petitur ex impugnatione subjecta sig. Hoec responsio excluditur, etc. Respondetur ergo negando minorem,quia inceptio simpliciter Christi est respective ad existentiam substantialem tantum;haec autem indifferens est ad modum naturalem et quantitativam existendi, aut sacramentalem , sub alterutro ergo potest simpliciter incipere Christus esse, quia unus non dependet ab alio, quin praemitti posset ad ipsum, de potentia absoluta, neque existentia simpliciter Christi, quae est substantialis, ut est sub uno, dependet a seipsa, ut es sub altero.
(d) Contra primum corollarium, etc. Objicit contra utrumque corollarium, quod inde sequeretur, quod simpliciter inciperet Christus esse, postquam fuit, id est, postquam est praeexistens, verbi gratia, inciperet ex casu praemisso, in Eucharistia ante Incarnationem, et ex dictis inciperet simpliciter esse; postea succedente Incarnatione etiam inciperet denuo esse simpliciter, antequam desiit prior ejus existentia sub Eucharistia ; ergo bis inciperet simpliciter esse, et bis simpliciter produceretur duabus productionibus totalibus, quod est inconveniens, maxime in doctrina Doctoris, ut in distinctione sequenti ex professo probabitur.
Contra secundum corollarium in simili forma probaretur duplex desitio, nam posset desinere esse secundum modum naturalem receptum in Incarnatione, manente Eucharistia, et secundo desineret, desinente Eucharistia, et sic simpliciter bis desineret esse.
Respondet, negando consequentiam utramque, et quia multi in hac littera offendunt, quasi hinc ex mente Doctoris detur reproductio ejusdem praeexistentis, et dari possit duplex productio totalis ejusdem effectus simul, assumenda sunt - verba ipsa Doctoris, et interpretanda juxta genuinum sensum ; subjungens ergo rationem negationis praemissae utriusque consequentiae, dicit: Quia habens esse simpliciter, si incipit sub alio modo, non incipit nisi secundum quid, et simpliciter manens, si desinit alicubi, sub alio modo non desinit, nisi secundum quid, etc. Esse simpliciter (ut patet ex notabili praemisso et ex toto hoc membro quaestionis ) idem est ac esse extra suas causas, et habere existentiam in seipso, quae, ut ex praemissis constat, in probatione secundae conclusionis, et aliis sequentibus, est indifferens ad modos essendi diversos, et per accidens convenientes respective ad locum, seu extrinsecum, verbi gratia, in substantia completa existere in propria aut aliena persona, in praesenti mysterio existere sub modo quantitativo, quem vocat naturalem moi dum existentiae, quia ad illum naturaliter inclinatur et illum naturaliter exigit substantia corporea, et existere sacramentaliter in materia prima existere separatim a forma substantiali, vel existere sub forma, vel etiam existere sub hac vel illa forma, verbi gratia, elementi, aut mixti in forma ipsa, existere in subjecto, vel separatim a subjecto, in quanto existere sub hac vel illa figura.
In his omnibus sicut entitas singularis rei non mutatur, ut ipsa sit alia a seipsa, sic etiam neque existentia ejus est alia et alia, loquendo de esse simpliciter, seu de existentia, qua primo concipitur et constituitur res extra suas causas, abstrahendo a modis essendi,
qui sunt posteriores ipsa existentia, et extrinsecus advenientes, et simpliciter separabiles ab ipsa existentia, suppono nempe existentiam juxta communiora principia, non distingui realiter saltem ab essentia posita extra causas, non solum reduplicative loquendo, sed etiam specificative.
Per esse ergo simpliciter intelligit Doctor existentiam, ut prior est modis essendi, verbi gratia, in proposito ad modum quantitativum et sacramentalem, a quibus distinguitur re et entitate et sui productione,quae substantialis est, productio autem modi, est solius accidentis ; illa ergo productio rei secundum substantiam dicitur productio simpliciter, quia terminatur ad existentiam substantialem et entitativam, quae sola est simpliciter existentia ejus, productio rei non simpliciter est productio ejus secundum modum, et ratione accidentis, sic dicitur produci quantum, produci calidum, non solum ipsa forma, sed etiam subjectum ratione formae, qua fit de novo sub forma: sed haec productio ut terminatur ad subjectum, estproductio ejus secundum quid, quia mutatur secundum quid per actionem agentis, non vero productio simpliciter.
Negat ergo Doctor Christum praeexistentem, aut quodvis aliud produci simpliciter, quia productio simpliciter ut infra dicit, est productio rei secundum primum esse, quod supponit sui non esse, sed produci tantum secundum quid est produci ratione modi existendi novi et accidentalis, non vero entitative, et proprii esse.
Hoc supposito, respondet ad probationem primae consequentiae; probatio autem est haec : In Incar natione incepisset illud corpus esse, et tamen prius fuisset vere, si Eucharistia fuisset vere, etc.
Responsio est talis: Ad rationem de Incarnatione, dico quod possibile esset illud idem corpus fuisse formatum de sanguinibus Virginis, et hoc sub modo essendi naturali, non obstante quod Eucharistia praecessisset vera, sed illa formatio non fuisset tunc inceptio corporis nisi secundum quid, sicut modo conversio panis in corpus, non est inceptio corporis, nisi secundum quid, et tota ratio est, quia quod sic incipit, praehabet esse simpliciter, etc.
Crediderim ex hoc passu sumptam . fuisse occasionem interpretationis praemissae superius eorum, qui putant Doctorem fuisse in sententia, quam excludendam esse, ex hac ipsa littera patet ; illi enim non intelligebant formari posse corpus ex sanguinibus Virginis, ut hic dicit, nisi per generationem, administrando materiam, et concurrendo active ad formationem simpliciter corporis, quae est ad esse ejus substantiale,et simpliciter, sed haec non est mens Doctoris. Nam illa clausula: Et hoc sub modo essendi naturali, etc. non est absolute intelligenda per modum categoricae significantis absolute, et per se, sed per modum limitationis adjunctae praedicato prioris, nempe : Fuisse formatum de sanguinibus Virginis, ita ut ly et non sit copula propositionum, sed determinationis adjunctae praedicato ; unde haec omnia ad unam propositionem spectant: Possibile esset illud idem corpus (in his exprimitur subjectum) fuisse formatum de sanguinibus Virginis (exprimitur praedicatum) et hoc (supple formatum) sub modo essendi naturali, etc. exprimitur limitatio seu determinatio praedicati, ut non simpliciter intelligatur formatio corporis quoad esse primarium, quod praeexistit, sed quoad modum existendi naturalem et quantitativum.
Haec autem formatio esset, quoad nutritionem et augmentum, et reliquas dispositiones, quae consequerentur ad animationem corporis animati in ventre matris, quae subministrat alimentum ex proprio sanguine, donec foetus ad maturitatem perveniens editur.
Nec ergo conciperet proprie per actionem generativam, nec communicaret materiam, neque concurreret ad alterati onem praeviam ad formam corporis, neque ad animationem ejus, quia haec omnia supponeret, posset tamen ad reliqua concurrere, quae ad formationem foetus secundariam, et secundum modum naturalem existendi, seu quantitativum spectant. Hanc autem formationem vocat Doctor formationem, seu inceptionem corporis secundum quid, quia supponitur esse ejus simpliciter.
Sed quid, an Virgo in eo casu esset mater Christi ? Respondetur, quod tantum esset mater ejus secundum modum quo procederet ab ipsa, et non aliter, quia generatio in qua fundatur maternitas, non esset a Virgine, ideo in eo casu non esset mater in fieri saltem. quidquid sit, an esset mater in facto esse, quia formatio c corporis, quam supponeret, posset ab ipsa esse simpliciter, et foret, nisi jam praeveniretur a causa superiori reliqua autem quae subsequuntur, a Virgine fierent.
Ex dictis facilis est intellectio litterae in sequentibus, quae per omnia cohaerent dictis, ut jam intellecta sunt ; unde ad pro bationem secundae consequentiae superius praemissae, quantum ad desitionem, dicit non desinere nisi secundum quid, modo maneat sub alio modo essendi. Et infra sig. Si vero arguas,etc.in r esponsione ad objectionem dicit, quod contradictoria de eodem absolute non debent admitti propter diversos modos essendi ; unde si desinit, aut corrumpitur simpliciter sub uno modo, etiam corrumpetur sub altero, ut si corrumpatur forma corporeitatis, et si corpus fiat inanimatum in uno loco, et secundum diversum modum existendi, eadem corruptio ubique erit, ex iis quae supra dicta sunt quoestione praecedenti, quia haec non dependent a modis essendi, qui sunt posteriores, sed opponuntur circa rei entitatem et existentiam simpliciter ; quae autem sic opponuntur, simpliciter opponuntur et absolute sine ulla limitatione modi essendi, aut loci, ut dictum est supra.
Distinguit praeterea Doctor duplicem corruptionem rei ; unam quam inducit agens naturale, ut destruendo formam viventis, aut corporis ex subjecto, et dicit hanc semper destruere ubique existentiam, seu corporis, seu viventis simplici-, ter, et sub omni modo existendi ; unde si fieret separatio animae Christi a corpore in Sacramento, etiam sequeretur eadem sub modo naturali existendi.
Inde sequitur, quod nequeat secundum unam partem poni in Sacramento sine altera, manente unione inter partes in re ipsa, licet sub alio modo essendi. Sequitur . etiam, quod nequeat desinere una pars sub Sacramento, aut sub modo naturali per corruptionem sui aut totius, quin desinat simpliciter totum, quia ex non esse partis essentialis, sequitur non esse totius compositi.
Si autem corruptio sumatur secundum quid, id est, pro desitione totius sub isto modo essendi, verbi gratia, sacramentali, non sequitur corruptio, seu desitio totius simpliciter, quia sub alio modo essendi potest manere, verbi gratia, in alia hostia, vel sub modo suo naturali.
(e) Ex hoc sequitur corollarium, scilicet, etc. Hinc deducit corollarium, quod nempe per separationem, quam natura potest facere inter partes Christi, sequeretur separatio illa partium, ubique et secundum omnes modos essendi. Ratio autem hujus est, quia natura nequit separare rem ab existentia sub modo suo naturali et quantitativo, agendo in rem ipsam, nisi destruendo essentiam et existentiam rei, inducendo formam incompossibilem in materiam; nequit enim tota natura separare quantitatem, aut quantum a sua extensione, nisi destruendo subjectum per actionem aliquam, quae semper supponit (ut infra videbimus) subjectum modo quantitativo existens, in quod agit.
Bene ergo Doctor infert non posse naturam separare modum naturalem existendi subjecti, separando partem a parte (aliterenim natura non corrumpit, neque separat) quin simpliciter destruat totum ubique.
Caeterum, Deus de potentia absoluta potest, non separando partem a parte, sed modum naturalem essendi, nempe extensum et quantitativum ab ipsa re quanta, manente rei substantia sub alio modo, separare totum manens in existentia substantiali seu entitativa a suo modo existendi, absque eo quod totum simpliciter, aut alibi desinat esse tantum hic, et sub hoc modo. Hunc modum corruptionis seu separationis rei a suo modo naturali essendi, manente re ipsa alibi, et sub alio modo, vocat Doctor corruptionem seu desitionem totius sub isto modo ; priorem vocat separationem seu corruptionem partis, quia in subjectum formae non potest natura, et ideo potest manere desinente forma in eodem loco, neque totum potest desinere per corruptionem, nisi per separationem partis utriusque, quia nequit partibus unitis manentibus, destrui.
Ex hoc modo discernendi utramque desitionem, sive partialem, sive totalem,
Cajetanus supra citatus sumit occasionem, ut dicat Doctorem in ea esse sententia, ut putet per corruptionem naturalem inductam ab agente naturali destrui simpliciter corpus sub omni modo essendi ; tamen per annihilationem a Deo factam non ita corrumpi, sed secundum unum modum essendi, ac posse manere proinde sub altero modo, in hoc est eum secutus Sotus.
Sed Doctor ne verbum quidem hic agit de annihilatione, nisi intelligas annihilationem secundum quid, nempe quoad modum naturalem essendi, verbi gratia, quam vocat Doctor corruptionem separationem, desitionem totius, ut sit actione divina, aut fieri potest, et ad distinctionem separationis, quae fieri tantum potest per naturam, nempe separando partem a parte. Doctor autem hic, nihil somniavit de annihilatione sub ratione annihilationis, quamvis forte servata quadam proportione,illa actio dicta,qua separaretur extensio quanti a re quanta, diceretur annihilatio secundum quid, quando fieret sine inductione alterius formae incompatibilis per se.
Minus autem Doctor agit hic de annihilatione simpliciter, quatenus importat desitionem absolutam rei secundum totum esse reale, nam verba, et ratio ejus talem annihilationem et modum desitionis excludunt. Superflua ergo est impugnatio adducta a Cajetano ex annihilatione simpliciter, et procedit ex prava intelligentia litterae Doctoris. Hactenus quantum ad expositionem hujus litterae ; probatio autem et fundamentum dictorum breviter attingitur in ipsa littera, et fusius in praecedentibus habetur, sicut et in paragrapho sequenti.