IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Impugnat infinitatem meriti Christi, quam ponit D. Thomas primo, quia sequeretur velle creatum Christi esse aeque acceptum, ac ejus velle increatum, et sic tantum diligeret Trinitas unum, quantum alterum. Secundo, principium meriti Christi fuit finitum, scilicet voluntas humana. Tertio, si velle creatum Christi infinite acceptaretur, anima ejus aeque perfecte frueretur, ac ipsum Verbum. Admittit tamen Doctor meritum Christi, non ex natura operum praecise, sed etiam ex acceptatione divina fuisse infinitum, secundum quid, id est, sufficiens pro infinitis hominibus syncategorematice, et hoc tantum vincunt Extrav. Unigenitus de poen. et remiss. et aliae auctoritates.
Contra hunc (a) modum dicendi arguo, quia dicta ista, quibus dicitur, quod vita Christi fuit ita excellens, ut haberet quamdam infinitatem, videntur hyperbolica et exponenda, quia nunc loquimur de bono velle Christi quo meruit, et Deus acceptavit passionem pro omnibus quantum ad sufficientiam, ut dicunt, quia aut bonum velle Christi tantum erat acceptatum, quantum erat persona Verbi ; aut si non, ergo non habuit infinitatem acceptabilitatis, ut posset sufficere pro infinitis. Si bonum velle Christi erat tantum acceptatum, quantum erat persona Verbi, tunc cum persona Verbi sit simpliciter infinita, illud bonum velle Christi fuit infinite acceptatum ; sed cum Deus nihil acceptet, nisi quantum habet de acceptabilitate, igitur illud velle ratione suppositi habuit rationem infinitae acceptabilitatis, et tunc in acceptabilitate non esset differentia inter velle proprium Verbi in se, et velle illius naturae in Verbo, quia ex parte acceptabilis non est major acceptabilitas; igitur Verbum volendo bonum circumscripta natura assumpta, potuit mereri, quod falsum est. Et ultra sequitur, quod Trinitas tantum diligeret velle naturae assumptae, sicut Verbi increatum, quod nihil est dicere, quia hoc est ponere creatum habere tantam diligibilitatem, sicut increatum.
Praeterea (b) hujusmodi velle non est plus acceptatum Deo, quam sit bonum ; si igitur infinite fuit acceptatum, vel pro infinitis, tunc velle illud cum relatione ad suppositum Verbi fuit formaliter infinitum ; igitur anima Christi potuit ita perfecte frui Deo, vel velle cum tali respectu, sicut Verbum suo velle proprio, quod nihil est nisi ponere animam Verbum.
Praeterea (c) per se principium illius velle sumptum cum omnibus respectibus ad Verbum, vel ad aliud, est finitum ; igitur et velle fuit formaliter finitum et limitatum, et per consequens finite acceptatum, nec habuit Verbum causalitatem aliquam super illud velle, quam non habuit tota Trinitas. Et si detur quod Verbum habet specialem efficientiam super actum illum, adhuc non sequitur quod sit formaliter infinitus, et infinite acceptatus, quia actus sic infinitus potest essentialiter dependere ab aliquibus causis finitis in perfectione cum causa infinita coagente, ita quod creatum habeat essentialem causalitatem super illum actum, et non accidentalem tantum, sicut natura assumpta super velle Verbi, et sicut albedo in aedificatore super aedificare; sed natura assumpta habuit super velle essentialem causalitatem, et non tantum accidentalem, quia secundum illam naturam meruit ; igitur esto quod Verbum specialiter egerit ibi aliter quam Trinitas, adhuc non sequitur quod actus ille habeat, unde infinite acceptetur, ita quod secundum sufficientiam valeat pro infinitis redimendis ; sed sicut meritum fuit finitum in se, ita secundum justitiam commutativam fuit finitum retributum ; igitur non meruit infinitis secundum sufficientiam in acceptatione divina, sicut nec fuit infinite acceptatum, quia in se finitum.
Praeterea contra secundum, quando dicitur quod non meruit omnibus secundum efficaciam, quia agens non agit nisi in disposito et unito, quaero a te, utrum Christus tantum meruit, quod habentes gratiam, quomodocumque et undecumque hoc esset, haberent gloriam ex merito Christi? Si hoc solum, igitur non meruit nobis primam gratiam baptismalem in novo Testamento, nec gratiam datam in sacrificiis et Circumcisione in veteri Testamento ; quod est falsum, quia unde veniret nobis gratia illa prima?
Oportet igitur dicere quod meruit nobis gratiam primam, qua conjuncti essemus sibi ; igitur meruit, ut non conjuncti conjungerentur sibi, et in hoc potissime consistebat meritum ; igitur non solum meruit, ut conjuncti sibi ulterius cooperarentur ei, et sic tandem glorificarentur, sed meruit, ut non uniti unirentur, etiam qui nunquam se disposuerunt ; unde magis meruit gratiam baptismalem et primam, quam quodcumque opus, postea ex gratia.