Consequenter cum dicit, tu es refugium etc..
Exprimitur desiderium sanctorum in speciali: et circa hoc duo facit. Primo exprimit desiderium ut liberetur. Secundo effectum desiderii, ibi, intellectum.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, unde concipit spem orandi. Secundo subdit petitionem, erue a circumdantibus me. Spem autem petendi concipit ex duobus. Primo, quia deus est speciale justorum refugium. Secundo, quia eorum speciale refugium in tribulatione. Ergo dicit, tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me. Tribulatio circumdat quando undique opprimit, ita quod non patet refugium ab aliqua parte: psalm. 39: circumdederunt me mala quorum non est numerus etc.. Sed in hac tribulatione non est refugium nisi ad deum: 2 Paral. 20: cum ignoremus quid agere debeamus etc.. Psalm. 90: qui habitat in adjutorio altissimi etc.. Sic ergo habeo, inquit, ad quem refugiam, habeo et in quo consoler, quia, exultatio mea: 2 Cor. 1: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: Ps. 93: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Deinde exprimit quid petit cum dicit, erue me a circumdantibus, idest a tribulatione quae circumdedit me. Et quia tribulatio debet fieri ab aliquo, oportet quod si tribulatio circumdat, quod innitentes sint circumdantes, scilicet Daemones et persecutores: et ideo dicit, a circumdantibus me.