CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De similitudinibus harum urbanitatum
in oeconomicis. Quia vero omnia quae in urbanitatibus sunt, ex oeconomicis ortum habuerunt, similitudines harum trium urbanitatum et exempla potest aliquis in domibus et domorum dispensationibus accipere. Patris quidem enim ad filios communicatio, repis habet figuram. Patri enim cura filiorum est secundum excellens bonum oeconomicum ad filios sicut ad liberos : et ipse pater curat de filiis propter filios, et non propter seipsum. Hinc enim est, quod Homerus iovem Cretensem regem, patrem appellat. Astroiiomorum enim sententia de Jove est, quod omnibus vult bonum et facit, et nulli unquam male
nisi per accidens. Hoc autem id est quod regnum secundum sui. rationem paternus vult esse principatus. Pater enim se alterum habet in filio : et ideo necesse est quod cum natura affectus patris transponatur in filium : id enim quod suiipsius pater in filio, virtute totum est quod pater est: et sicut pater se alterum prosequitur, ita necesse est quod omni cura filium prosequatur : et non e converso, quia filius nihil sui habet in patre. Id autem quod patris in filio est bonum, triplex est, scilicet formativum ad esse et figuraui, et nutritivum ad conservationem. Id enim quod a patre est, est et in matrice, trahit et procurat nutrimentum., et extra filio jam nato, ipsum est quod convertit et trahit ad membra cibi nutrimentum. Adhuc autem patris virtus est, quae primo formavit : et formato jam corpore regitiva efficitur totius. Sic ergo patris est formativum, nutritivum, et regitivum. Eadem autem virtus est et regni: ad suum enim bonum proportionabiliter res omnes format, et in bono omnes nutrit et educat, et omnes regit ad disciplinam. Patris ergo et regis una est similitudo. Nec est instantia, quod in Persis patris cura ad filios tyrannica est. Utuntur ergo Persae filiis ut servis, utilitatem propriam et non filiorum intendentes : domini enim ad servos cura tyrannicus principatus est : eo quod domini in servo non conferens servo, sed domino conferens operantur et procurant. Sed in hoc est differentia, quod principatus domini ad servum rectus videtur et justus. Principatus autem patris ad filios, si utilitatem suam et non filiorum intendat, nec rectus nec justus est. Peccat igitur Persicus principatus patris ad filios. Differentium enim subjectorum principatus sunt differentes. Differenter autem subjiciuntur servi et filii. Filii enim propter se sunt et liberi : servi autem non sunt nisi gratia dominorum, et non propter seipsos.
Principatus autem viri et uxoris per similitudinem et figuram aristocraticus videtur principatus, qui unicuique secundum dignitatem virtutis et meritum conceditur. Eodem enim modo secundum dignitatem viri ut vir est, conceditur principari, et circa haec quae oportet virum principaliter uxori facere. Nihilominus tamen reddit et concedit uxori principari in his quae uxori ut uxori congruunt. Si autem vir in omnibus velit dominari, nihil dignitatis reddens vel tribuens uxori, transponitur principatus viri in oligarchiam : quia tunc quod pluribus debebatur secundum dignitatem, sibi soli usurpat, non dimittens et tribuens aliis quod eis congruit secundum dignitatem. Talis igitur vir non facit quod sibi secundum dignitatem convenit, et non facit quod melius est secundom oeconomicam dispcnsationem. Alio autem modo iste etiam principatus corrumpitur, quando scilicet uxores principantur : eo quod forte sunt haeredes boni communis, ita quod bona communia per eas ad viros devomta sunt. Ex hoc enim quaerentes principari, principatus talis non secundum virtutem fit, sed propter divitias et propter potentatum, quemadmodum fit in oligarchiis, in quibus plurimi dignitate sua privati sunt, ut pauci quidam ex tali ditentur potestate.
Timocratiae autem principatui fratrum assimilatur principatus : quia fratres ut fratres aequales sunt, nec in aliquo eorum respectu alterius dignitatis est aliqua distantia praeter quam in hoc quantum in aetatibus differunt. Propter quod si multum aetatibus differunt, non remanet in. eos fraternus principatus vel amicitia, sed senior inter eos ad alios se habebit ut pater. Corruptio autem hujus democratia est, quando quilibet ex aequo vult principari in his quae pertinent ad familiae dispensationem et provisionem, ita quod quilibet vult esse cellarius, pincerna, et ciapifcr, et coquinae magister. Talis autem democratia in his maxime
domibus fit sive habitationibus, ubi nulli conceditur dominatus, sed sine dominatione sunt. In tali enim domo ex aequali volunt principari in dispensandis. Fit etiam in talibus in quibus debilis est, cui conceditur dominium. Debilis autem, dico, in virtute dispensationis, et debilis secundum unamquamque ad dispensationem potestatem domus pertinentem, sicut est camerariorum potestas utendi servis, et utendi thesauro, frumento, vino, et caeteris omnibus. Sicut enim in urbanitate civitatis vel gentis regimen est in ordinatione omnium : aristocratia autem in ordinatione parium in principatu, qui parium utuntur dignitate, quos vulgariter barones vocamus : timocratia in ordinatione ministeriorum necessaria subministrantium, sicut est magistratus pistorum, et coquorum, et pincernarum, camerariorum, et hujusmodi aliorum : ita est in domo pater familias, ad quem pertinet ordinatio in filiis qui sunt per modum parium, in ministris domus qui sunt per modum timocraticorum et officiatorunn