CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad secundum articulum. Hic Doctor intendit probare, quod de tribus naturaliter possumus habere certitudinem infallibilem, videlicet de principiis per se notis et de conclusionibus. Secundo de cognitis per experientiam. Et tertio de actibus nostris.
Primum ibi: Quantum ad certitudinem de principia. Haec littera satis patet, et prolixius Supra d. 2. quaest. 2. et clare exponam respondendo ad praesentem quaestionem. Tota ergo ista ratio stat in hoc, videlicet quod est impossibile alicui intellectui, stante apprehensione terminorum propositionis per se notae et compositionis eorum , quin habeat certam et infallibilem veritatem de conformitate illius compositionis ad terminos Est enim impossibile, quod aliquis cognoscat totum et partem, et compositionem horum terminorum , quin habeat certitudinem infallibilem de confurmitale compositionis terminorum.
(b) Confirmatur ratio ista per simile per Philosophum. Et littera stat in hoc, scilicet quod duae notitiae sive duae opiniones dicuntur formaliter repugnare, quando simul de eodem repugnant, ut de homine assentio quod est homo, et simul assentio quod non est homo. Nam isti duo assensus formaliter inter se repugnant, quia unus formaliter expellit alium. Et duae notitiae sive duae opiniones, vel duo assensus dicuntur virtualiter repugnare, quando una est causa alicujus effectus, qui formaliter repugnat effectui alterius causae, ut supra exposui, dist. 2. quaest. 1. exponendo primum argumentum principale. Modo notitia, qua cognosco lotum et partem, et qua cognosco unionem illorum inter se, est causa necessaria hujus conformitatis et veritatis, videlicet quod totum est majus sua parte. Si ergo stat in intellectu quod ista compositio, sive unio totius et partis sit falsa, tunc notitia talis compositionis erit cau,a necessaria hujus falsitatis, scilicet quod omne totum est majus sua parte, quia ergo prima notitia, qua cognosco esse veram unionem inter totum et partem, est causa necessaria venialis, et notitia qua cognosco compositionem esse falsam. est causa necessaria falsitatis, ideo istae duae notitiae repugnant virtualiter, quia sunt duae causae necessariae duorum effectuum inter se formaliter repugnantium, et sic patet littera ista.
(r) Sed numquid in ista notitia principiorum et conclusionum non errabit intellectus, si sensus omnes decipiantur circa terminos ?
Respondet Doctor quod habita cognilione sensibilium per sensus, nunquam intellectus errabit, et dicit du in ista littera. Primum, quod intellectus non habet sensum pro causa, sed tantum pro occasione, quia cognitio alicujus complexionis necessariae, nec in esse, nec in fieri dependet ab aliquo sensu. et ut clarius hoc intelligatur pono talem ordinem. Potentia visiva accipit speciem sensibilem ab aliquo sensibili extra, puta ab albedine, et videt illam ; deinde in virtute phantastica causatur phantasma singularis albedinis, prius visae; deinde virtute phantasmatis et intellectus agentis causatur species intelligibilis albedinis , qua repraesentat albedinem in se, et sicut dico de isto sensibili, ita de omnibus aliis. Habita ergo specie intelligibili albedinis , et specie intelligibili coloris, illae species intelligibiles una cum intellectu causant cognitionem terminorum, quibus terminis cognitis statim intellectus, nullo sensu Cooperante, nec interiori, nec exteriori, potest formare compositionem illorum, et perfecte cognoscere composilionem eorum, ita quod notitia talis compositionis, puta omnis albedo est color, statim erit sibi evidens.
Patet ergo quomodo intellectus, habita cognitione habituali plurium terminorum,
virtute propria potest causare, nedum cogniitione.n actualem illorum terminorum, (concurrente tamen specie intelligibili, ut partiali causa) sed etiam potest causare compositionem et unionem illorum, et eamdem perfecte cognoscere, et sic non dependet a sensu; imo si omnis sensus erraret circa aliquod complexum, nunquam intellectus erraret, stante cognitione habituali terminorum vel actuali. (Et voco pro nunc cognitionem habilitatem terminorum. quando termini sunt praesentes intellectui in ratione objecti intelligibilis per speciem intelligibilem. Dico actualem, quando actu ab intellectu c jgnoscuiitur.) Patet , quia si potentia visiva judicaret rubeum esse viride, stante cognitione in intellectu istorum terminorum rubei et virilis, intellectus haberet infallibilem certitudinem, quod rubeum n )n esset viride. Secundum dictum est ex intentione Doctoris, quod si sensus erraret circa complexum, et hoc, vel aliqui sensus tantum vel etiam omnes simul, adhuc intellectus non erraret, quia semper haberet apud se terminos, qui essent causa veritatis, sed hoc infra clarius patebit.
SCIIOLIUM.
Ostendit qualis certitudo habetur per experientiam, et quod quandoque ex veritate experta, devenitur ad principium notum, ex quo eadem veritas propter quid rursus demonstratur, quandoque vero de ipso principio immediate experientia capitur.
De secundis (a) cognoscibilibus, scilicet de cognitis per experientiam, dico quod licet experientia non habeatur de omnibus singularibus, sed de pluribus, nec quod semper, sed quod pluries, tamen expertus infallibiliter novit quod ita est, et quod semper et in omnibus; et hoc per istam propositionem quiescentem in anima : quidquid evenit, ut in pluribus, ab aliqua causa non libera, est effectus naturalis illius causae. Quae propositio nota est intellectui, licet accepisset terminos ejus a sensu errante, quia causa non libera non potest producere, ut in pluribus,effectum, ad cujus oppositum ordinatur. vel ad quem ex forma sua non ordinatur: sed causa casualis ordinatur ad producendum oppositum effectus casualis, vel non ad istum producendum, ergo nihil est causa casualis respectu effectus frequenter producti ab eo, et ita si non est libera, est naturalis. Quod autem iste effectus evenit a tali causa producente,ut in pluribus. hoc acceptum est per experientiam, quia inveniendo nunc talem naturam cum tali accidente, nunc cum tali inventum est, quod quantumcumque esset diversitas accidentium talium, semper istam naturam sequebatur talis effectus: ergo non per aliquod accidens per accidens illius naturae, sed per naturam ipsam in se consequitur talis effectus.
Sed ulterius notandum (b), quod quandoque accipitur experientia de conclusione, puta, quod Luna frequenter eclipsatur, et tunc supposita conclusione, quia ita est, inquiritur causa talis conclusionis per viam divisionis, et quandoque devenitur ex conclusione experta ad principia nota ex termi is, et tunc ex tali principio noto ex terminis, potest conclusio prius tantum per experientiam nota certius cognosci, scilicet primo genere cognitionis, quia ut deducta, ex principio per se noto, sicut illud est per se notum, quod opacum interpositum inter luminosum videlicet et perspicuum, impedit luminis multiplicationem ad tale perspicuum , et si inventum fuerit per divisionem, quod terra est tale corpus interpositum inter Solem et Lunam, scietur certissime demonstratione propter quid, et non tantum per experientiam, sicut sciebatur illa conclusio ante inventionem principii.
Quandoque autem est experientia de principio, ita quod non contingit amplius per viam divisionis ulterius invenire principium notum ex terminis, sed statur in aliquo vero, ut in pluribus, cuius extrema experimenta tum est frequenter uniri, puta quod herba talis speciei est calida, nec invenitur aliquod medium aliud prius per quod demonstretur passio de subjecto propter quid, sed statur in isto sicut in primo noto propter experientiam. Tunc licet incertitudo et fillibilitas removeantur per illam propositionem, effectus ut in pluribus alicujus causae non liberae, est naturalis effectus ejus, tamen iste est ultimus gradus cognitionis scientificae, et forte ibi non habetur necessaria cognitio actualis unionis extremorum, sed aptitudinalis. Si enim passio(c)est res alia absoluta a subjecto, posset sine contradictione separari a subjecto, et expertus non haberet cognitionem, quia ita est, sed quia aptum natum est ita esse.